Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTI PAULI IN BRASILIA - CAMPINENSIS
(IUNDIAIENSIS)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS ARCHIDIOECESIUM S. PAULI IN BRASILIA ET CAMPINENSIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS, NOMINE «IUNDIAIENSIS».

 

Quantum conferant utilitatis Ecclesiarum nimis territorio patentium divisiones novarumque dioecesium constitutiones nemo est quin videat; cum dioecesibus enim sacri etiam multiplicantur populorum Episcopi, qui divino mandato salutiferam Apostolorum operam in aevum producunt. Perlibenter igitur, post auditam sententiam sive S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi Consistoriali praepositorum, sive venerabilis Fratris Sebastiani Baggio, Archiepiscopi titulo Ephesini et in Brasiliana Republica Apostolici Nuntii, precibus accedendum esse putavimus venerabilium Fratrum Agnelli S. R. E. Cardinalis Rossi, Archiepiscopi S. Pauli in Brasilia, atque Pauli Tarsensis Campos, Archiepiscopi Campinensis, qui, de animorum bono solliciti, a Nobis petierunt ut quibusdam territoriis suarum Ecclesiarum novam conderemus dioecesim. Suppleto ideo consensu eorum omnium qui hoc super negotioius aliquod vel habeant vel se putent habere, sequentia decernimus. Ab archidioecesi S. Pauli in Brasilia integrum territorium, sic ut in praesens civili lege terminatur, municipiorum separamus, quae vulgo appellantur Cabreúva, Cajamar, Campo Limpo, Itu, Itupeva, Jundiaí, Pirapora do Bom Jesus, Santana do Parnaíba, Salto, Varzea Paulista; ab archidioecesi autem Campinensi, integrum territorium municipii, quod nuncupant Louveira, ex iisque dioecesim constituimus Iundiaiensem, iisdem circumscribendam finibus ac territoriorum, quae descripsimus. Novae dioecesis sedes episcopalis erit in urbe vulgo Jundiaí, episcopalis vero magisterii cathedra in curiali templo, eadem in urbe exstante, quod Deo dicatum est in honorem B. M. V. vulgo nuncupatae Nossa Senhora do Desterro, cui omnia iura sacrarum cathedralium aedium concedimus. Episcopo scilicet, praeterquam quod congrua iura damus, obligationes imponimus, residentium Antistitum propria. Iundiaiensis dioecesis suffraganea erit metropolitanae Sedi S. Pauli in Brasilia, eiusque sacer Praesul Praesuli eiusdem archidioecesis ad normas iuris canonici obnoxius. Statuimus praeterea ut, usque dum Canonicorum collegium per alias sub plumbo Litteras non condatur. Consultores dioecesani eligantur, qui consilio et ope Episcopo assint; ut gravi obligatione Seminarium condatur, iis pueris accipiendis qui ad sacerdotium Dei instinctu vocentur, quorum qui pietate atque in genio eminuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum, philosophia ac sacra theologia erudiendi; ut, post has Litteras ad effectum adductas, sacerdotes et Seminarii alumni Ecclesiae illi ascripti censeantur, in cuius territorio officium vel beneficium habeant, vellegitimum domicilium; ut mensa episcopalis, quae dicitur, fiat Curiae emolumentis, fidelium sponte oblata pecunia, bonis dioecesi Iundiaiensi obvenientibus ad normam canonis 1500 Codicis Iuris Canonici; ut acta et documenta novam dioecesim respicientia a Curiis S. Pauli in Brasilia et Campinensi ad Iundiaiensem transferantur, in tabulario religiose custodienda. Haec quae prescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exaret ad Sacramque Congregationem Consistorialem mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo sexto, Pontificatus Nostri quarto.

IACOBUS A. Card. COPELLO
       S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
 S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

 Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Proton. Apost.
Sylvius Romani, Proton. Apoost. 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n.7, pp. 476-477

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana