Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BANGKOKENSIS
(NAKHORNSAVANENSIS)

*

DISTRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A SEDE BANGKOKENSI,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR, «NAKHORNSAVANENSIS» NOMINE.

 

Officii Nostri conscientia acti, quod in beatissimi Petri similitudinem suscepimus sancteque tueri cupimus, omnia Nostra consilia, et labores, et industriam in eo collocari atque poni studemus, ut sancto Christi gregi quam commode provideamus: cui si industriae subsidia atque instrumenta virtutum congruentia comparentur, et ad aeternae tranquillitatis oras erit iter inter pericula tutius, et de hostibus victoria praeclarior. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi Christiano Nomini Propagando visum sit in Thailandiae natione nobilissima novam constituere dioecesim, atque venerabilis Frater Angelus Pedroni, Archiepiscopus titulo Novicensis et in ea terra, in regione Laosiensi et Paeninsula Malacensi Apostolicus Delegatus, hac de re secundam tulerit sententiam, Nos sequentia statuimus atque iubemus. Integrum territorium, quod circumscriptiones civiles vulgo Tak, Sukkotai, Phitsanulok, Kamphenghet, Pichit, Pechabum, Nakhorn-Sawan, Uthaithani, Chainat, Singbury, Lopbury, et Sarabury cognominatas complectitur, ab archidioecesi Bangkokensi detrahimus, idque in dioecesis formam redigimus, quae Nakhornsavanensis appellabitur, quaeque archidioecesi Bangkokensi tamquam metropolitanae Sedi suffraganea subicietur. Cuius sane Ecclesiae sedes atque caput in civitate ipsa Nakhorn-Sawan ponetur, cathedra vero episcopalis dignitatis atque auctoritatis in templo Sanctae Annae dicato, factis scilicet iuribus et privilegiis cathedralium templorum propriis. Concedimus autem ut dum Canonicorum collegium condatur, in dioecesi Nakhornsavanensi Consultores dioecesani deligantur, qui consilio atque opera Episcopo assint. Cetera vero, quae ad novae dioecesis constitutionem et vitam pertinent, legibus Iuris Canonici omnino regantur. Ultimum decernimus ut has Litteras Nostras venerabilis Frater Angelus Pedroni, cuius mentionem iniecimus, ad exitum adducendas curet, vel quem ipse delegaverit, datis scilicet facultatibus. Qui vero rem perfecerit, is documenta exarari studeat, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittat. Quod si fiat ut tempore exsecutionis alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra haec faciat.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

 GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Sylvius Romani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 8, pp. 533-534

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana