Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SURIGENSIS
(BUTUANENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDAM REGIONIBUS A DIOECESI SURIGENSI,
ALIA DIOECESIS CONDITUR, NOMINE «BUTUANENSIS».

 

Eodem officio fungentes ac beatissimus Petrus «Columna et firmamentum veritatis» (1 Tim. 3, 15), eodem etiam amore atque studio moti erga christianum gregem, quem pascendum suscepimus, quae bona, quae sancta, quae utilia eidem fore intellexerimus, haec omni ope et sollicitudine procurare annitimur: est enim, si Augustino credimus (cf. In Ioan. 21, 15-17), certum amoris documentum pascere dominicnm gregem. Oum ergo petiisset venerabilis Frater Carolus Van den Ouwelant, Episcopus Surigensis, probante Coetu Episcoporum Insularum Philippinarum, seu Conferentia Episcopali, ut e territorio suae dioecesis alia constitueretur dioecesis, Nos Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus sententiam rogatis, qui Sacrae Congregationi Consistori ali praesunt, auditoque venerabili Fratre Carolo Martini, Archiepiscopo titulo Abaritano et in Insulis Philippinis Apostolico Nuntio, arbitrati consilium tam egregii Praesulis posse haud minima incrementa rei catholicae afferre, haec statuimus, quae sequuntur. A dioecesi Surigensi civilem provinciam separamus, quam populari sermone Agusan et Butuan City appellatur, ex eaque novam dioecesim condimus Butuanensem cognominandam, scilicet iis finibus terminandam atque provincia Agusan. Sedes novae Ecclesiae erit urbs Butuan, ibique Episcopus commorabitur; cathedra episcopalis magisterii in templo S. Iosephi B. M. V. Sponsi ponetur, in eadem civitate, quod dignitate templi cathedralis potietur. Nova dioecesis Cagayanae Sedi suffraganea erit ; Episcopus vero, cui obtinget gubernanda, curabit ut Canonicorum collegium constituat, delectis interea Consultorihus dioecesanis; ut Seminarium struat, pueris excipiendis, qui ad sacerdotium ah adorando Spiritu vocentur; regimen autem Seminarii, tironumque educatio, Iuris Canonici normis communibus temperetur atque regulis Sacrae Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, ratione habita decreti Concilii Vaticani II «Optatam totius». Mensam episcopalem efficient: sive Curiae emolumenta, sive fidelium collationes, sive bona, pro rata parte, quae dioecesi Butuanensi obvenient ad normam canonis 1500 C. I. C. Simul ac nova dioecesis condita fuerit, Sacerdotes ei circumscriptioni ecclesiasticae addicantur, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri clerici Seminariique tirones, ei in qua legitime degant; horum autem qui meliores fuerint, opportuno tempore Romam mittantur, ut in Pontificio Collegio Seminario Philippino sacram Theologiam atque philosophiam addiscant. Acta denique et documenta conditam dioecesim respicientia, ad eius Curiam mittantur, religioseque custodiantur. Ceterum, haec omnia venerabilis Frater Carolus Martini ad exitum adducet vel quem ipse delegaverit; re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Consistorialem mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 16, pp. 1027-1028

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana