Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONAËRENSIS - PLATENSIS

*

DIOECESES AVELLANEDIENSIS ET CLIVI ZAMOERENSIS,
A IURE METROPOLITANO ARCHIDIOECESIS PLATENSIS SUBTRACTAE, ARCHIDIOECESI BONAËRENSI ATTRIBUUNTUR;
ITEM DIOECESES MERCEDENSIS ATQUE NOVEM IULII,
AB HAC SEPARATAE, ILLI SEDI ADDICUNTUR. 

 

Qui divino consilio in summo totius Ecclesiae fastigio idcirco constituti sumus, ut plus quam ceteri omnes in Christi gregem certa dilectionis documenta daremus, in id profecto multam curam operamque conferimus, usquequaque, ut non solum christianorum animos disciplina fidei et religionis egregie instituamus, verum etiam ut vel in rerum Ecclesiae externarum procuratione nihil diligentiae praetermittamus. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, Archiepiscopus titulo Sidetanus idemque in Republica Argentina Apostolicus Nuntius, ab hac beatissima Petri Sede petiisset ut archidioeceses Bonaërensis atque Platensis aptius ordinarentur: id enim tum ecclesiasticam disciplinam corroborare praevideri, tum christianam fidem atque in Christum religionem censuimus bene posse eius expostulationi concedere, christianorumque commodis in servire. Quae cum ita sint, re digna reputatione considerata, de sententia Ordinariorum locorum deque consilio venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis Consistorialis praepositorum, haec decernimus. Subtractas per has Litteras a iuris dictione Archiepiscopi Metropolitae Platensis dioeceses Avellanediensem et Clivi Zamoerensis, Archiepiscopi Bonaërensis iuris dictioni metropolitanae subicimus; vicissima iuris dictione huius sacri Praesulis dioeceses Mercedensem atque S. Dominici Novem Iulii eximimus, easque illi, scilicet Platensi addicimus. Idque in perpetuum. Ceterum haec quae mandavimus, venerabilis Frater Humbertus Mozzoni ad exitum adducet, vel quem ille legaverit. Actae vero rei documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Consistorialem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 17, pp. 1107-1108

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana