Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

URBIS
(TEMPLUM SS.MORUM NOMINUM IESU ET MARIAE)*

TEMPLUM SS.MORUM NOMINUM IESU ET MARIAE IN VIA LATA
CARDINALICIAE DIACONIAE TITULO DECORATUR. 

 

More institutoque maiorum nullo non tempore factum est ut Romani Pontifices illis viris, quos in amplissimum Purpuratorum Patrum Collegium adlegissent, Titulum unius ex templis vel antiquitate, vel artis magnificentia praestantibus, attribuerent, ut iidem quasi Romana civitate donati Summo Sacrorum Antistiti sapientia sua, consilio et labore adiutricem operam praestarent. Nobis igitur id genus morem tenere volentibus, neque tamen in praesens satis Titulorum, qui assignari possint, praesto habentibus, templum quoque SS. Nominibus Iesu et Mariae dicatum ad Diaconiae dignitatem et honorem attollere visum est. Id enim templum a praeclarissimis viris Carolo Botto, Carolo Maderno et Carolo Rainaldi affabre exstructum, die XXVIII ianuarii MDCLXXV sollemni caerimonia primum est consecratum, atque, per temporum decursum, pretiosis artis ornamentis marmoreisque operibus ditatum fuit. Apud sacras autem eius aedes religiosa domus exstat Sodalium Ordinis Augustiniensium Discalceatorum, quibus eiusdem Ecclesiae cura regimenque concredita sunt. Quapropter de apostolica et suprema potestate Nostra templum SS. morum Nominum Iesu et Mariae in via Lata ad Diaconiae gradum et dignitatem evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quibus ceterae in Urbe Diaconiae vel iure vel consuetudine fruuntur. Volumus praeterea ut hae Nostrae sub plumbo Litterae, eius cura qui in praesens commemorato templo moderatur, coram clero et populo perlegantur, cum primus post eas acceptas dies festus de praecepto celebrabitur. Cuius negotii, postquam perfectum fuerit, congrua documenta exarentur ad Sacramque Congregationem Consistorialem, de more signata sigilloque impressa, cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die septimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens 

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 934-935

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana