Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KASAMAËNSIS ET ALIARUM*

KASAMAËNSIS DIOECESIS AD GRADUM ET DIGNITATEM
ECCLESIAE METROPOLITANAE EVEHITUR.

 

Qui altissimi Dei consilio et voluntate beatissimo Petro, Apostolorum praecipuo, successimus in Ecclesiae universae regimen, omnem operam profecto in eo ponimus, in eo collocamus, ut non solum gregem, quem pascendum suscepimus, doctrina sana sustentemus, atque sacramento gratiae reficiamus, verum etiam ut singulis Ecclesiis, quae toto terrarum orbe diffusae sunt, iis omnibus instruamus, quae maiorum causa rerum exsistere solent. Quam ob rem, cum Consilio Christiano Nomini Propagando visum sit aliam eamque aptiorem dispositionem dare Ecclesiis quae sunt in Zambia regione, Nos, sententia audita venerabilis Fratris Alfredi Poledrini, Archiepiscopi titulo Vazaritani atque in eadem Natione Apostolici Pro-Nuntii, item Ordinariorum Praesulum quorum interesset, haec decernimus atque iubemus. Dioecesibus Kasamaënsi, Abercornensi, ad hunc diem Lusakensi Sedi subiectis, novam provinciam ecclesiasticam condimus, cuius metropolitana Sedes erit Kasamaënsis; reliquae suffraganeae. Praeterea venerabilem Fratrem Clementem Chabukasansha, adhuc Episcopum Kasamaënsem, Archiepiscopum Metropolitam eiusdem Sedis nominamus et renuntiamus, factis iuribus debitis, quae ceteris Praesulibus sui gradus fieri solent. Quem hortamur ut nullis parcat laboribus, ut non solum christianos suae dicionis in Dei mandatis contineat, verum etiam ut regnum Christi, quod est Ecclesia, sanctissimamque fidem nostram quam late proroget. Ceterum haec quae mandavimus venerabilis Frater Alfredus Poledrini ad exitum deduci curet, vel quem ille delegaverit. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive mànu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quarto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Caspar Cantagalli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 15, pp. 943-944

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana