Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NELLORENSIS
(KURNOOLENSIS)

*

E DIVISO TERRITORIO DIOECESIS NELLORENSIS DOVA DIOECESIS
EFFICITUR «KURNOOLENSIS» APPELLANDA.

 

Munus apostolicum, sane gravissimum, quod in beatissimi Petri similitudinem Dei voluntate suscepimus, id sane et docet, et monet et efficit ut quicquid in Ecclesiae sanctae commodum atque utilitatem quavis ratione cedere intellexerimus posse, «quam aequisivit sanguine suo» (Act., 20, 28), id profecto summa diligentia, quantum in Nobis est, fieri curemus, si quidem pascere dominicum gregem, id est omnia comparare quae ad vitam aeternam conducant, documentum est amoris, si Augustino fidem tribuimus (In Io., 21, 15-17). Quam ob rem, cum Sacra Congregatio Christiano Nomini Propagando, auditis quidem tum venerabili Fratre Iacobo Roberto Knox, Archiepiscopo titulo Melitenaeo atque Apostolico in India Internuntio, tum etiam venerabili Fratre Villelmo Bouter, Episcopo Nellorensi, censuerit dioecesim Nellorensem ita esse dividendam ut alia dioecesis conderetur, Nos, re aequa consideratione reputata, haec statuimus atque iubemus. Detractis ab Ecclesia Nellorensi iis districtibus, ut dicunt, qui eorum sermone Kurnool et Anantapur cognominantur, quique Statu civili comprehenduntur Andhra Pradesh, novam dioecesim constituimus, a principe terrae urbe Kurnoolensem appellandam, atque clero saeculari, quem dicere solent, concredendam. Haec archidioecesi Hyderabadensi suffraganea erit, eiusque sedem in urbe Kurnool ponimus, censentes cathedram in templo Sanctae Teresiae Abulensis collocari, in eadem civitate. Canonicorum collegium condatur; quod si ad praesens fieri nequeat, Episcopus Kurnoolensis Consultores dioecesanos deligi curet, quorum consilio et opere utatur in rebus maioris momenti decernendis. Cetera omnia ad leges Iuris Canonici fiant atque temperentur. Cum autem res ad exitum adducta fuerit, documenta et acta, quae conditam Sedem respiciant, ad Curiam eius episcopalem mittantur, ibique religiose custodiantur. Ceterum haec quae mandavimus, venerabilis Frater Iacobus Robertus Knox facienda studeat, vel qui eo tempore in eius locum successerit. Re acta, documenta exarentur, quorum fide digna exempla ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 2, pp. 65-66

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana