Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DORUMAËNSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA DORUMAËNSIS
AD GRADUM DIOECESIS ATTOLLITUR.

 

Haud multum est temporis ex quo, per apostolicas sub plumbo datas litteras quarum prima verba «Qui cotidie», praefectura apostolica Dorumaënsis condita est curisque atque actuositati sodalium Ordinis Fratrum Sancti Augustini concredita; quod die quarto et vicesimo mensis maii, anno millesimo nongantesimo sexagesimo, factum est. Cumque autem feliciter ea in Ecclesia res catholicae floruerint spesque optima sit fore ut in posterum tempus vel magis floreant, visum est Nobis sive plurimum utilitatis eiusdem terrae incolis provenire sive Sancti Augustini Fratribus posse animum ad maiores pro Christi evangelio sustinendos labores addi, si, iuxta Sacrae Congregationis de Propaganda Fide sententiam, dioecesium numero eam Sedem ascriberemus. Audito ideo hac super re venerabili Fratre Ioanne Baptista Maury, Archiepiscopo titulo Laodicensi in Phrygia et in Congo Nuntio Apostolico, sequentia decernimus ac iubemus. Praefecturam apostolicam Dorumaënsem ad dignitatem dioecesis evehimus, nomine finibusque immutatis, cunctis datis iuribus atque privilegiis ex iure canonico promanantibus. Caput novae dioecesis, quae Ecclesiae metropolitanae Kisanganiensi subicietur tamquam suffraganea, urbs vulgo Doruma erit; Episcopi vero cathedra in principe eiusdem urbis templo. Curet praeterea Episcopus ut, Canonicorum loco, consultores dioecesanos deligat, ut sibi apte subveniatur. Ad cetera quod attinet, praescripta codicis Iuris Canonici ad amussim serventur. Ea demum quae praescripsimus ut ad exitum adducat curet venerabilis Frater Ioannes Baptista Maury, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontificatus Nostri quinto.

     Pro S. R. E. Cancellarius
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

 Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Svevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 4, pp. 184-185

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana