Index   Back Top Print

[ LA ]

 PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GERONTOPOLITANAE*

PRAELATURA GERONTOPOLITANA AD DIGNITATEM DIOECESIS ELEVATUR, IISDEM FINIBUS AC NOMINE SERVATIS.

 

Solet Apostolica haec Sedes, mater omnium Ecclesiarum populorumque qui christiana fide gloriantur, non modo ecclesiasticas circumscriptiones condere, verum etiam ad altiorem dignitatis atque honoris gradum evehere, cum id spem faciat posse ex eo novas magnasque Ecclesiae sanctae exoriri utilitates, christianaeque plebi opportuna subsidia apparari. Cum ergo praelatura Gerontopolitana, Apostolicis sub plumbo Litteris diei XXII mensis Iulii anno MCMLXI condita, brevi annorum decursu, haud exigua ceperit incrementa, resque christiana magnifice profecerit, censuimus bonum esse, ad maiores fructus colligendos, si eandem circumscriptionem ecclesiasticam ad dignitatem dioecesis extolleremus. Quae cum ita sint, consilio petito a venerabili Fratre S. R. E. Cardinali S. Congregationis Consistorialis Pro-Praefecto, sententiaque audita venerabilis Fratris Brunonis Torpigliani, Archiepiscopi titulo Mallianensis, in Republica Guatimalensi Apostolici Nuntii, de Nostra apostolica auctoritate haec statuimus et iubemus. Praelaturam Gerontopolitanam ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, eodem servato nomine atque finibus, quae hactenus; eius sedes episcopalis in urbe erit vulgari nomine «Huehuetenango» appellata, episcopalis autem magisterii cathedra in sacra aede, quae eadem in urbe Deo dicata est in honorem Beatae Mariae Virginis sine labe conceptae; quod templum idcirco tamquam cathedrale haberi volumus, datis honoribus propriis. Novam dioecesim archidioecesi Guatimalensi suffraganeam constituimus item eius sacrorum Antistitem obnoxium volumus eiusdem Ecclesiae Archiepiscopo Metropolitae. Episcopus autem, sive primus sive successores eius, omnibus fruetur et iuribus et privilegiis, quae ad omnes spectant eiusdem dignitatis Praesules; oneribus autem et obbligationibus sui excelsi muneris tenebitur. In nova dioecesi Canonicorum collegium condi iubemus, iuxta normas per alias Litteras Apostolicas edendas; interim tamen Consultores dioecesani eligantur, a munere quidem cessaturi, Canonicis constitutis. Episcopalis mensa, quam vocant, iisdem constabit bonis, quae ad praelaturam Gerontopolitanam adhuc pertinuerunt, Curiae proventibus simulque pecuniis ac rebus sponte oblatis a fidelibus. Quod insuper dioecesis regimen spectat, administrationem, Vicarii Capitularis, sede vacante, electionem aliaque id genus, quae sacri canones praecipiunt serventur. Decernimus denique ut praesentes Nostras Litteras ad exsecutionem adducat Venerabilis Frater Bruno Torpigliani, cuius meminimus, facta potestate alium quemlibet virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica decoratum dignitate, congruisque de more exaratis documentis, ad Sacram Congregationem Consistorialem quam primum mittendis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vigesimo tertio mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, Pontifìcatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. Consist. Pro-Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 243-244

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana