Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BAFIANAE*

QUAE ERAT PRAEFECTURA APOSTOLICA BAFIENSIS
IN DIOECESIUM ORDINEM REDIGITUR, «BAFIANA» NOMINE.

 

Adorandi Dei Filii Vicarius et Procurator, quibus numen aeternum summam Ecclesiae sanctae dedit, nihil profecto sanctius, nihil sollemnius, nihil religiosius umquam duximus, quam ut illum ignem in mortalium pectoribus omni arte accenderemus, quem Ille huc excitaturus descendit, et excitari vehementissime optavit. Sine enim hac amoris fiamma non modo omnia circum squalent, sed nec homo potest aut ad immortalem patriam tendere, aut aeternae tranquillitatis portum tenere. Quam ob rem, cum praefectura apostolica Bafiensis, ob insomnes Sodalium Congregationis Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae magna ceperit incrementa, maioraque capere posse praevideatur, visum est opportune fieri, si eadem ad gradum dioecesis attolleretur: per hoc enim remur cum meritam laudem tribui iisdem Sodalibus, quos diximus, tum etiam animum addi novum ad sanctissimam fidem nostram propagandam. Quae cum ita sint, audito venerabili Fratre Aloisio Poggi, Archiepiscopo titulo Forontonianensi atque in Camerunensi Republica Apostolico Pro-Nuntio, item Sacrae Congregationis Christiano Nomini Propagando rogata sententia, haec quae sequuntur decernimus et statuimus. Praefecturam apostolicam Bafiensem ad dignitatem dioecesis evehimus, cognomine Bafianae, quam iisdem dilectis Filiis e Congregatione Sancti Spiritus sub tutela Immaculati Cordis Beatissimae Virginis Mariae gubernandam concredimus. Erit autem eadem suffraganea archidioecesi Yaundensi, ad normam iuris. Cathedra episcopalis magisterii in templo principe ponetur civitatis Bafiae, in qua urbe Episcopus domicilium collocabit, ut in capite dioecesis. Qui praeterea, si Canonicorum collegium condi nequeat, Consultores dioecesanos eliget, ut consilio, opere in negotiis maioribus assistant; atque Seminarium condet, quo pueri bonae spei, qui ad sacerdotium vocentur, excipi possint. Cetera, iura et onera cleri et populi respicientia, regimen, hisque similia, iure Canonico regantur. Ceterum, quae iussimus, venerabilis Frater Aloisius Poggi ad exitum adducere studeat, vel quem ille delegaverit. Re autem acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 317-319

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana