Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ELDORETENSIS
(LODUARINAE)

*

QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS A DIOECESI ELDORETENSI, NOVA CONDITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA, «LODUARINA» NOMINE. 

 

Sacrorum Librorum verba, spei plenissima: «et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei» (Ps. 71, 11) in Africae praesertim terras recte cadere videntur, quarum incolis magis in dies magisque Evangelii illud splendet lumen, illa proferuntur praecepta, quibus unum colant Deum eique pareant. Cum propterea in dioecesis Eldoretensis finibus, qui in Chenia latissime patent, ita se catholicae res habeant,ut vel maiora possint iure merito incrementa exspectari, visum est Sacrae Congregationi pro gentium evangelizatione haud sine maxima animorum utilitate coniunctum esse, si ex eiusdem dioecesis territorio nova excitaretur praefectura apostolica. Ea ideo accipientes rataque habentes, quae Congregatio proposuit, antea videlicet audito huiusmodi super re venerabili Fratre Vidone Del Mestri, Archiepiscopo titulo Tuscamiensi atque olim in Chenia Apostolico Pro-Nuntio, sequentia decernimus. A dioecesi Eldoretensi territorium separamus civilis districtus, quem Turkana appellant, eoque novam praefecturam apostolicam constituimus, ab urbe vulgo Lodwar per vulgus cognominata Loduarinam appellandam, eamque curis committimus sodalium Societatis Sancti Patricii pro Missionibus ad Exteros. Decernimus praeterea ut hae Litteras Nostrae ad effectum adducantur, eo curante qui tempore exsecutionis Apostolicae Nuntiaturae in Chenia praesit, vel quidam alius rite delegatus sacerdos. Qui autem negotium perfecerit, congrua documenta exarabit eaque ad Sacram Congregationem de Propaganda Fide quam primum mittet, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto. 

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 6, pp. 316-317

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana