Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GARUENSIS
 (MARUANAE-MOKOLENSIS)
*

DETRACTIS QUIBUSDANI TERRITORIIS A DIOCESI GARUENSI,
NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA CONDITUR,
«MARUANA-MOKOLENSIS» COGNOMINANDA.

 

Quamquam Ecclesiarum omnium cura Nos, sic ut beatum Paulum apostolum (cf. 2 Cor., 11, 28), in magnas cotidie sollicitudines adducit, utpote quibus iustissimo Deo ratio de omnibus reddenda sit, quos fidei Nostrae commisit, simul tamen haec cogitatio Nos haud mediocriter confirmat ac solatur, progredi fidem Nostram atque religionem in omnibus gentibus, christianumque nomen ita in populis propagari, ut iam verissima appareant quae sive Prophetae sancti, sive ipse Christus de regni Dei amplificatione locuti sint. Quam ob rem, ipsius religionis Christi intendendae causa, cum Sacra Congregatio Fidei Propagandae, audito venerabili Fratre Aloisio Poggi, Archiepiscopo titulo Forontonianensi atque in Cammarunia Pronuntio, itemque Ivone Plumey, Episcopo Garuensi, quid sentirent, in eam sententiam venisset ut ibi loci nova praefectura apostolica constitueretur, Nos rebus bene consideratis, haec statuimus. Partes boreales dioecesis Garuensis, seu Département de Diamaré, et Département de Margui Wandala sine tamen districtu de Kaelé, ut vulgari sermone dicere solent, a dioecesi Garuensi distrahimus, atque in novae praefecturae apostolicae formam redigimus, factis nempe iuribus, quae circumscriptionibus huius ordinis propriae sunt. Hanc autem Ecclesiam Maruanam-Mokolensem appellari censemus, eiusque regimen Congregationi Missionariorum Oblatorum B. M. V. Immaculatae damus, cuius Sodales paterne hortamur ut finibus Christi imperii proferendis nihil omittant. Ceterum, quae iussimus, venerabilis Frater ad exitum deducet Aloisius Poggi, quem diximus, vel ille quem ipse legaverit. Re vero acta, documenta exarabit atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mitti curabit.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 10, pp. 551-552

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana