Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FIANARANTSOAËNSIS - TAMATAVENSIS
(MANANJARIENSIS)

*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI FIANARANTSOAËNSI ET A DIOECESI TAMATAVENSI,
NOVA QUAEDAM DIOECESIS CONDITUR,
«MANANJARIENSIS» APPELLANDA.

 

Perpetua florere iuventa Ecclesiam matrem atque volventibus annis nova semper specie exornari novisque radiare fulgoribus, omnibus praesertim patet quotiens alia ex aliis nascitur dioecesis et ampliores gentes ad Christi legem amplectendam moribusque servandam suaviter alliciuntur. Quam ob rem, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, auditis quidem votis tum Nuntiaturae Apostolicae in Republica Madagascariensi, tum venerabilium Fratrum Gilberti Ramanantoanina, Archiepiscopi Fianarantsoaënsis et Iulii Puset, Episcopi Tamatavensis, visum esset archidioecesim Fianarantsoaënsem et dioecesim Tamatavensem dividere, atque ex earumdem territoriis novam dioecesim excitare, id Nos probantes accommodatumque existimantes ad sanctissimam fidem Nostram in ea nobilissima natione augendam, ea quae sequuntur decernimus atque iubemus. Ab archidioecesi Fianarantsoaënsi districtus civiles vulgo Manajary et Ifanadiana cognominatos, et a dioecesi Tamatavensi districtum civilem quem Nosy Varica dicunt detrahimus eosque in novae dioecesis formam redigimus quae Mananjariensis appellabitur, quaeque archidioecesi metropolitanae Fianarantsoaënsi suffraganea subicietur. Cuius sane Ecclesiae sedes atque caput in civitate Mananjary ponetur, cathedra vero episcopalis dignitatis atque auctoritatis in templo Sancto Augustino dicato, factis scilicet iuribus et privilegiis cathedralium templorum propriis. Concedimus autem ut dum Canonicorum collegium condatur, in dioecesi Mananjariensi Consultores dioecesani deligantur, qui consilio et opera Episcopo assint. Cetera vero, quae ad novae dioecesis constitutionem et vitam pertinent, legibus Iuris Canonici omnino regantur. Ultimum decernimus ut has Litteras Nostras Apostolicus in Republica Madagascariensi Nuntius, sive per se ipse sive per alium quem voluerit, ad effectum deducat. Effecti vero negotii congrua documenta ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide mittantur, signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die nono mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. pro Gentium Evangelizatione

 Rodomons Galligani
pro Apostolicae Cancellariae Regente

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 7-8

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana