Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GUAXUPENSIS
(CLARAVALLENSIS IN BRASILIA)

*

DISMEMBRATIS A GUAXUPENSI DIOECESI TERRITORIIS,
NOVA CONDITUR ABBATIA NULLIUS,
«CARAVALLENSIS IN BRASILIA» APPELLANDA.

 

Caelestis Urbis visio, ut est in sacris Litteris descripta, animum Nostrum ita afficit ut non solum ex ea summa gaudia capiamus, ad quae nati sumus, sed etiam ut, Qui summam totius rei christianae, sancto Dei consilio, obtinemus, omnes nostras curas in eo collocemus ut, iuvante sancto Dei Numine, Ecclesiam hic in terris ad similitudinem eius caelestis atque inaccessibilis civitatis aedificemus. Cum autem venerabilis Frater Iosephus de Almeida Batista, Episcopus Guaxupensis, collatis consiliis cum dilecto Filio Nivardo Buttarazzi, Congregationis Casamariensis Sacri Ordinis Cisterciensis Abbate Praeside Generali, id postulaverit ut partito territorio Sedis Guaxupensis, nova Abbatia nullius ex eo excitaretur, datis iuribus ac privilegiis quae ex iure communi ad huiusmodi Abbatias spectant, Nos, post auditum venerabilem Fratrem Sebastianum Baggio, Archiepiscopum titulo Ephesinum et in Brasilia Apostolicum Nuntium, de sententia venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositorum, suprema Nostra apostolica auctoritate haec omnia probantes sequentia decernimus. Eorum omnium consensum supplentes qui hac supra re aliquid iuris vel habeant vel se praesumant habere, a dioecesi Guaxupensi integrum separamus territorium municipiorum, prout in praesens lege civili circumscribuntur, quae vulgo cognominantur Claraval et Ibiraci, idemque territorium in novae Abbatiae nullius saecularis formam redigimus, Claravallensis in Brasilia appellandae iisdemque cingendae finibus quibus municipia quae diximus terminantur omniaque iura habentis quibus ceterae eiusdem honoris Abbatiae nullius perfruuntur. Hanc novam Abbatiam nullius suffraganeam facimus metropolitanae Sedi de Pouso Alegre; item eius Abbatem pro tempo re, ad normam iuris, auctoritati eiusdem Sedis Archiepiscopi obnoxium. Sedes abbatialis in urbe vulgo Claraval erit, templumque ibi exstans Spiritui Sancto dicatum ad gradum et dignitatem Ecclesiae abbatialis evehimus, cui cuiusque pro tempore Abbati, honores, insignia, privilegia iuraque omnia tribuimus quibus ceterae abbatiales saeculares Ecclesiae earumque Abbates, iure communi, fruuntur et ornantur; Abbates vero iisdem oneribus et obligationibus adstringimus quibus ceteri Abbates saeculares, Ordinarii locorum, ligantur. Maiori autem decori ac utilitati Abbatiae Claravallensis in Brasilia consulentes, eiusdem Abbati obligationem etiam imponimus Canonicorum collegium abbatiale condendi, iuxta tamen normas per alias sub plumbo Litteras edendas; quandiu autem Abbatia Canonicorum senatu carebit, permittimus ut Consultorum suppleatur coetu, qui consilio et ope Abbati assint. Mensam abbatialem efficient: Curiae proventus, fìdelium oblationes, congrua pars bonorum, quae-novae Abbatiae provenient, ad normam canonis 1500 C.I.C.  Ad Abbatiae autem regimen quod attinet haec statuimus. Abbas nullius Claravallensis in Brasilia legitime constitutus, Superioris monasterii Claravallensis munus, quoties id sinant adiuncta, simul obtinebit; idemque Abbas, religiosus, ab Apostolica Sede ex tribus sacerdotibus a Praeside Generali Congregationis Casamariensis Sacri Ordinis Cisterciensis propositis seligatur et ad nutum Sanctae Sedis officio perfruatur. Cum vero idem monasterium in Abbatiae dignitatem evectum fuerit, Abbas nullius, religiosus, ad normam Constitutionum eiusdem Congregationis Casamariensis a conventuali Capitulo eligetur et ab Apostolica Sede confìrmabitur. Acta et documenta novam Abbatiam quoquo modo respicientia a Curia Guaxupensi ad abbatialem Curiam transferantur, ut in tabulario religiose custo. diantur. Haec omnia ut ad effectum adducantur curet venerabilis Frater Sebastianus Baggio quem diximus, vel ab eo delegatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem negotium perfecerit congrua documenta exarari iubeat et ad Sacram Congregationem pro Episcopis mitti.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI 
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 9-11

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana