Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DALOAËNSIS
(MANENSIS)

*

DIVISA DIOECESI DALOAËNSIS, NOVA DIOECESIS CONSTITUITUR,
«MANENSIS» COGNOMINANDA.

 

Qui imperio Christi tum servando tum propagando aeque ac beatissimus Petrus praepositi sumus, nihil sanctius umquam in officiis Nostris habuimus, quam ut fidem, quae est in Christum Iesum, non modo in pectoribus excitemus, et, quasi flammam, alamus, verum etiam in populis prorogemus usque ad ultimum terrae: nisi enim gentes iubare huius fidei collustrentur, neque possunt Deo placere, neque ad aeterna praemia pervenire, eredentibus posita. Quam ob rem, cum ad christianam religionem intendendam Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum esset bene fieri, si divisa dioecesi Daloaënsi, nova in eius finibus conderetur, Nos, re qua opus esset consideratione reputata, sententia audita venerabilis Fratris Ioannis Mariani, Archiepiscopi titulo Massuensis atque in Africa Occidentali Apostolici Delegati, atque Ordinarii Praesulis loci, haec statuimus atque iubemus. A dioecesi Daloaënsi civilem provinciam detrahimus, quam populus sua lingua Man appellare consuevit, eamque in dioecesis formam redigimus, Manensem ab urbe principe cognominandam, atque archidioecesi Abidjanensi suffraganeam; quam quidem clero dioecesano regendam committimus. Huius Ecclesiae erit urbs caput atque Episcopi domicilium Manensis ipsa, in qua cathedra episcopalis potestatis collocabitur, in principe scilicet templo, quod ad dignitatem cathedralis evehimus, iustis honoribus ac iuribus datis. Canonicorum collegium si fieri potest condatur; quoad tamen hoc fieri non poterit, sacer Praesul dioecesis Consultores dioecesanos deligat, quorum consilio atque ope in negotiis maioribus utatur. In reliquis Codex Iuris Canonici ad amussim servetur. Ceterum quae per haec praescripta iussimus, facienda curabit venerabilis Frater Ioannes Mariani, quem diximus, factis omnibus facultatibus; re autem peracta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur, recte subscripta atque sigillo impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 14, pp. 776-777

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana