Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

JABALPURENSIS
(SATNENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS E DIOECESI JABALPURENSI,
NOVUS EXARCHATUS APOSTOLICUS CONDITUR, NOMINE «SATNENSIS».

 

In more est Apostolicae huius Sedis, idque frequentissime et Nos fecimus, eorum Praesulum sententiis accedere, qui magna esse cum fidelium utilitate coniunctum putant, si quibusdam suarum dioecesium territoriis novae constituantur ecclesiasticae circumscriptiones, aliis, ut regantur, Antistitibus Pastoribusque tradendae. Cumque ideo censuerit Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, de sententia venerabilis Fratris Leobaldi D'Souza, Episcopi Jabalpurensis, omniumque Episcoporum Status vulgo Madhya-Pradeshensis in India, postque auditum Apostolicum in India Pro-Nuntium atque Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione, esse ibi locorum novum exarchatum ritus Malabarensis constituendum, quod Nobis eadem Congregatio proposuit libenti animo accepimus, sequentia decernentes. A dioecesi Jabalpurensi territorium separamus, quod civiles districtus complectitur, vulgo Tikamgarh, Chhatarpur, Panna, Satna, Rewa, Sidhi, atque iis exarchatum apostolicum ritus Malabarensis condimus, quem sodalibus Congregationis Vincentianae ritus Malabarensis concredimus. Conditus exarchatus, nomine Satnensis, regetur ad normam iuris, attentis in primis cann. 266-387 Litterarum Apostolicarum «Cleri Sanctitati», die altero mensis iunii, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, datarum, servato praesertim can. 382 de cura fidelium diversi ritus in territorio exstantium. Decernimus praeterea ut, quo magis pastoralis unitas et habeatur et provehatur, idem exarchatus metropolitanae Sedi Bhopalensi subdatur, instar Ecclesiae suffraganeae. Ea tandem quae praescripsimus ad effectum deducat Apostolicus in India Pro-nuntius, vel ab eo delegatus vir. Qui vero negotium perfecerit, congrua documenta exaranda curet eaque ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die undetricesimo mensis iulii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

MAXIMILIANUS Card. DE FURSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus 

Franciscus Tinello
pro Apostolicam Cancellariam Regenens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 1, pp. 21-22

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana