Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KABGAYENSIS
(KIBUNGENSIS)

*

DETRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ARCHIDIOECESI KABGAYENSI,
NOVA DIOECESIS CONDITUR, «KIBUNGENSIS» APPELLANDA.

 

Ecclesiam sanctam, quam Christus flagrantissima in homines dilectione condidit quamque suo pretioso cruore redemit, mira laboris industria ingentique animi fortitudine sanctissimi Dei viri omnibus populis ac nationibus intulerunt. Nemo tamen non videt quantum ad eandem propagandam atque augendam apta rerum religiosarum, finiumque dioecesium temperatio et dispositio conferant. Quam ob rem cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum esset bene fieri si, divisa archidioecesi Kabgayensi, nova in eius finibus conderetur Ecclesia, Nos, sententia audita venerabilis Fratris Amalii Poggi, Archiepiscopi titulo Cercinitani atque Apostolici in Rwanda Nuntii, necnon Ordinarii Praesulis loci, suprema Nostra apostolica auctoritate, haec statuimus atque iubemus. Ab archidioecesi Kabgayensi partem orientalem territorii distrahimus atque in novae dioecesis formam redigimus, omnibus datis iuribus, quae ad normam iuris communis huiusmodi circumscriptionibus ecclesiasticis competunt. Hanc autem dioecesim Kibungensem appellari censemus a civitate principe eiusdem regionis. Limites inter archidioecesim Kabgayensem et novam dioecesim Kibungensem statuendos volumus per limites praefecturarum civilium Kibungo et Kigali, uti populari sermone appellant, firmis ceteris limitibus. Novae Ecclesiae sedes in civitate Kibungensi erit, cathedra Episcopi in principi templo, quod ad dignitatem cathedralis tollimus, cum debitis privilegiis. Sive dioecesim Kibungensem sive eius Antistitem iurisdictioni metropolitanae sacri Praesulis Kabgayensis subicimus, cui erunt suffraganei. Ad Canonicorum autem collegium quod attinet, permittimus ut, ob locorum rerumque adiuncta, Consultores dioecesani ad normam iuris interea renuntientur. Ceterum haec Nostra decreta ad effectum deducenda venerabilis Frater Amalius Poggi, quem diximus, curabit, vel ab eo delegatus vir, dummodo in ecclesiastica dignitate constitutus. Rebus autem peractis, documenta idem exarari iubebit, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide mitti curabit.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die quinto mensis septembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 2, pp. 75-76

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana