Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ISLANDIAE
(REYKJAVIKENSIS)

*

APOSTOLICUS VICARIATUS ISLANDIAE
AD DIOECESIS DIGNITATEM EVEHITUR, NOMINE «REYKJAVIKENSIS».

 

Cum Ecclesia sancta, quamvis in intima sui compage Iesu Christi spiritu regatur et informetur, in externa tamen facie ac structura iis legibus sit subiecta, quibus reliquae hominum societates, quae ut sunt res humanae, quemadmodum florescunt, crescunt, propagantur, ita possunt et languescere, et opprimi, et vel prorsus exstingui, et eadem Ecclesia tum triumphos egit, multis prospere gestis gentibusque plurimis illata salute, tum magnis obnoxia difficultatibus, aut loco cessit interdum, aut infirmior facta est. Quod quidem etiam in Islandia factum esse plane constat. In quam sane pulcherrimam terram cum sancti reges Olavus I et II christianum nomen intulissent, magnaque incrementa verenda Christi religio per aetates cepisset, maxime a religiosis familiis SS. Benedicti atque Augustini, res in peius paulatim vertere, ad nostram usque aetatem. Cumque tamen ob assiduos Societatis Mariae Montfortanae labores non modo christiana fides reviviscere visa sit, spemque ostenderit fore ut ibi loci augeri possit, censuit S. Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide bene fieri, si in Islandia sacra Hierarchia restitueretur. Qua sententia ea qua oporteret consideratione reputata, consilioque expetito a venerabilibus Fratribus Brunone B. Heim, Archiepiscopo titulo Xanthiensi et in Scandia Apostolico Delegato, atque Ioanne Baptista Huberto Theunissen, Archiepiscopo titulo Bavagalianensi et Apostolico Administratore vicariatus Islandiae, haec statuimus atque iubemus. In Islandia insula sacram Hierarchiam restituimus, atque proinde vicariatum apostolicum Islandiae, Societati Mariae Montfortanae commissum, ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, cum debitis iuribus, ita ut in ipsa Insula unica sit dioecesis, nomine Reykjavikensis, Apostolicae Sedi recto subiecta atque Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione obnoxia. Cui scilicet regimen rerum religiosarum totius Insulae damus. Novae circumscriptionis sedes episcopalis in urbe Reykjavikensi collocabitur, in qua sacer Praesul cathedram suam statuet, in templo videlicet Christo Domino Regi dicato. Episcopus, cui Ecclesia illa obtinget gubernanda, Canonicorum collegium condat, quod si impossibile ad praesens est, Consultores dioecesanos deligat, quibus utatur in rebus maioris negotii expediendis. Item Seminarium construat, pueris excipiendis ad Sacerdotium vocatis. Reliqua omnia, quae ad regimen dioecesis respiciant, Iure Canonico temperentur. Ceterum quae mandavimus venerabilis Frater Bruno B. Heim, quem diximus, ad exitum adducat, vel quem ipse legaverit. Re profecto rite acta, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesimo mensis octobris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Ioannes Calleri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 227-229

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana