Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

LABACENSIS

*

IN IUGOSLAVIA NOVA PROVINCIA ECCLESIASTICA CONSTITUITUR,
CUIUS SEDES METROPOLITANA LABACENSIS ECCLESIA ERIT.

 

Quisquis cum animo suo recogitat quae quantaque Nostra sit evangelicae legis prolatandae cura, quam sollicita pastoralium fructuum exspectatio, is etiam plane animadvertit cur libenti animo eorum accedamus votis, incepta complectamur, quae ad Christi religionem fovendam aptius conducant. Quapropter, cum Coetus Episcoporum Iugoslaviae opportunum fore existimaverit atque cum fidelium bono utilitateque haud parva coniunctum si in Sloveniae territorio nova provincia ecclesiastica conderetur, quod Nobis proposuit efficiendum Sacra Congregatio pro Episcopis, audito sane venerabili Fratre Mario Cagna, Archiepiscopo titulo Heracleensi in Europa atque in Iugoslavia Apostolico Delegato, omnino accipiendum esse censuimus. Suprema ideo Nostra potestate provinciam ecclesiasticam, Labacensem nomine, in Sloveniae regione constituimus, cuius metropolitana Sedes eadem Ecclesia Labacensis erit, suffraganea vero dioecesis Mariborensis-Lavantina, quae adhuc Apostolicae Sedi directo subiectae erant; ita videlicet ut ad normam legum canonicarum Ordinarius Praesul Mariborensis-Lavantinus iure habeatur Archiepiscopo Labacensi suffraganeus. Decernimus praeterea ut primus Metropolita idem sit, qui in praesentia sacer est Labacensis Ecclesiae Archiepiscopus, venerabilis nempe Frater Iosephus Pogačnik. Ea autem quae, statuimus ad exitum adducenda curet venerabilis Frater Marius Cagna, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit sueta documenta ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore, volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero et vicesimo mensis novembris, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 231-232

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana