Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PERAMIHOËNSIS
(SONGEANAE)

*

ABBATIA « NULLIUS » PERAMIHOËNSIS
AD GRADUM DIOECESIS EXTOLLITUR, NOMINE «SONGEANA».

 

Quod sancta Christi Ecclesia, Deo favente, fines suos magis magisque profert frequentioresque eam populi ac gentes tamquam matrem amplexantur, tantum Nobis gaudii laetitiaeque parit, ut et Ipsi ea libentissimo animo ineamus foveamusque incepta, quae ad animorum bonum assequendum aptius efficaciusque conducant. Quapropter, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, post auditos venerabiles Fratres Petrum Aloisium Sartorelli, Archiepiscopum titulo Seminensem et in Tanzania Pro-Nuntium Apostolicum, atque Bermannum E. Spiess, Episcopum titulo Cemerinianensem et Abbatem circumscriptionis Peramihoënsis, ab Apostolica hac Sede petierit, ut eadem abbatia ad dioecesis dignitatem eveheretur, pro suprema Nostra potestate, qua in universam pollemus Ecclesiam, abbatiam nomine Peramihoënsem ad dignitatem dioecesis attollimus, nomine Songeanam, atque metropolitanae Sedi Daressalaamensi tamquam suffraganeam subicimus, datis iuribus congruis. Praecipimus insuper, ut Episcopi sedes in urbe vulgo Songea ponatur, eiusque magisterii cathedra in principe eiusdem urbis sacra aede; utque pro Canonicorum collegio, quod Apostolicas alias per Litteras condetur, Consultores dioecesani deligantur, qui sacro Praesuli consilio et opera pro opportunitate praesto sint. Mandamus denique ut has Litteras Nostras ad effectum adducat venerabilis Fratres Petrus Aloisius Sartorelli, quem diximus, vel ab eo delegatus sacerdos, qui etiam de re acta congrua documenta exarari curet, ad Sacramque Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec

voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint .subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexogesimo nono, Pontiticatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 8, pp. 487-488

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana