Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

WEETEBULAËNSIS

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA WEETEBULAËNSIS
AD DIOECESIS DIGNITATEM EVEHITUR,
EODEM NOMINE ATQUE FINIBUS.

 

Qua sollicitudine beatus Paulus Apostolus urgebatur, ut eas Ecclesias, quas sudore et labore multo supernam docuerat veritatem, «ad mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph. 4, 13) perduceret, eadem et Nos cotidie stimulamur, quibus universorum hominum salus divinitus commendatur quaerenda atque tuenda. Cum autem praefectura apostolica Weetebulaënsis, Congregationi Sanctissimi Redemptoris concredita, sive ob sacerdotum sagacem industriamque sollertiam, sive ob catholicorum operum rerumque vigorem uberiora ceperit incrementa et optime spei dederit fructus, censuit S. Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide bene fieri, si eadem ad dignitatem dioecesis eveheretur. Qua re Nos, venerabili Fratre Salvatore Pappalardo, Archiepiscopo titulo Milesiensi et Apostolico in Indonesia Pro- Nuntio, sententiam rogato, suprema Nostra auctoritate haec decernimus. Praefecturam apostolicam Weetebulaënsem ad gradum dioecesis tollimus, iisdem finibus et nomine servatis; cuius quidem Sedes episcopalis urbs erit vulgo Weetebula, in qua sacer Praesul domicilium collocabit cathedramque ponet, in templo scilicet Spiritus Sancti, quod in cathedralium templorum dignitatem redigimus, factis iuribus iustis. Quam novam dioecesim suffraganeam constituimus metropolitanae Sedi Endehenae et S. Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam. Item iubemus ut in ea Ecclesia Canonicorum collegium condatur, per alias sub plumbo Litteras, interea vero Canonicorum loco Consultores deligantur, qui Episcopo assint consilio et opera. Quod reliquum est, decernimus ut hasce Nostras Litteras ad exsecutionem deducat ille qui eo tempore, quo haec fiant, Apostolicae in Indonesia Pro-Nuntiaturae praeerit, facta potestate et alium quemlibet ad hanc rem delegandi virum, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem. Re profecto rite acta, documenta exarari faciet atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dgnitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmirenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 657-658

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana