Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VALLEDUPARENSIS

*

VICARIATUS APOSTOLICUS VALLEDUPARENSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.

 

Qui in beatissimi Pauli Apostoli similitudinem instantia illa cotidiana ac sollicitudine omnium Ecclesiarum paene obruimur (cf. 2 Cor. 11, 28), iidem tamen simul gaudio perfundimur cum novarum dioecesium fundamenta iacere datur: sunt enim novae dioeceses, quasi adultae Ecclesiae, ad sacrosanctam religionem Christi intendendam atque proferendam aptissima instrumenta. Quam ob rem, cum in vicariatu apostolico Valleduparensi catholica res magna recens ceperit incrementa, atque maiora praevideatur esse captura, censuit venerabilis Frater Iosephus Paupini, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia atque in Republica Columbiana Apostolicus Nuntius, audita quidem Conferentia Episcopali, quam dicunt, eius Nationis, bene fieri, si idem vicariatus ad dignitatem dioecesis tolleretur. Quam ob rem, Nos re commode reputata, post sententiam rogatum venerabilem Fratrem Vincentium Roig et Villalba, Episcopum titulo Aradensem et eiusdem vicariatus Vicarium, haec statuimus. Vicariatum apostolicum Valleduparensem ad gradum dioecesis evehimus, eodem nomine atque finibus. Cuius Sedem in urbe statuimus poni quam populus Valledupar appellat, cathedram in templo beatissimae Virginis Mariae a Sacratissimo Rosario, ibidem. Novam dioecesim metropolitanae Sedi Barranquillensi suffraganeam constituimus, hac ipsa die conditae, factis iustis iuribus, impositis oneribus congruentibus. Episcopus Valleduparensis collegium cathedrale Canonicorum condat, ad normas per alias Litteras dandas. Interim tamen Consultores dioecesanos deligat, quibus loco Canonicorum utatur. Mensam novae dioecesis tum Curiae emolumenta efficient, tum a populo oblata pecunia, tum, si sint, bona quae iuxta canonem 1500 C. I. C. ei advenient. Similiter regimen, administratio, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, hisque similia Codice legum ecclesiasticarum temperentur. Quod ad Seminarii constitutionem atque clericorum educationem pertinet, serventur normae iuris communis, regulae a Sacra Congregatione datae pro Institutione Catholica, atque decretum «Optatam totius» Concilii Vaticani II. Cum vero iuvenes eo aetatis venerint, ut philosophia atque theologia sint imbuendi, qui fuerint meliores Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. De clero autem id statuimus ut, vicariatu in dioecesis formam redacto, eo ipso eidem assignetur tamquam proprius clerus. Quae autem per has Litteras iussimus fieri, haec omnia Apostolicus Nuntius in Columbia exsequi curabit, qui, cum res acta fuerit, documenta exarari iubebit sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittet.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis effieacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus. omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrum- pere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive: typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in : ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione: sin t subscripta, eadem omnino habenda eri t fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto et vicesimo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Rossi, Ep. tit. Palmyrenus, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 11, pp. 658-660

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana