Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ILORINENSIS

*

PRAEFECTURA APOSTOLICA DORINENSIS
AD GRADUM DIOECESIS EVEHITUR, EODEM NOMINE. 

Verba sanctissima Christi, caelos conscendentis: « Et eritis mihi testes in Ierusalem, et Iudaea, et in omni Samaria, et usque ad ultimum terrae» (Act., 1, 8), tum Apostolorum ipsorum praedicatione, tum Christi praeconum industria et labore, tum summorum Pontificum cura ac sollicitudine tam feliciter cesserunt, ut nullus sit populus, cui salutis nuntius non illatus fuerit, nulla terrae plaga, in qua verus Deus non sollemni hostia placetur. Quod etiam in nobilissima Nigeriae natione factum est. Quin immo tam floret ibi sancta Christi religio, ut Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum sit praefecturam apostolicam Ilorinensem ad gradum atque dignitatem dioecesis esse evehendam. Hoc autem Sacrae Congregationis consilium probantes, audito quidem quid venerabilis Frater Aloisius Bellotti sentiret, Archiepiscopus titulo Voncarianensis atque in Africa media et occidentali Apostolicus Delegatus, ea quae sequuntur statuimus. Praefecturam apostolicam Ilorinensem ad dignitatem dioecesis tollimus, eodem nomine, metropolitanae Sedi Kadunaënsi suffraganeae, ac iuris dictioni Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione obnoxiae. Cuius Sedes episcopalis erit in urbe vulgo Ilorim, cathedra sacra Antistitis in templo S. Ioseph collocata, cum debitis iuribus. Praesentium autem difficultatum ratione habita, concedimus ut ad tempus pro Canonicorum collegio Consultores dioecesani deligantur, Episcopum consilio et ope ad iuris normas iuvaturi. Cetera omnia, quae Seminarium respiciunt, mensam episcopalem, dioecesis administrationem, similia, Iure Canonico temperentur. Has vero Litteras Nostras venerabilis Frater Aloisius Bellotti exsequi curabit, vel quem ille delegaverit. Re autem peracta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri sexto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 13, pp. 768-769

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana