Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OSAKAËNSIS

*

PROVINCIA ECCLESIASTICA OSAKAËNSIS CONSTITUITUR.

 

Quamquam Ecclesiae substantia est in verbo potissimum collocata, cuius praedicandi causa sunt Apostoli iussi mundum universum peragrare atque universas docere gentes (cf. Mc., 16, 15), tamen nulli ambiguum esse poterit exteriorem etiam singularum Ecclesiarum dispositionem, quasi propagandi Evangelii praesidium, haud parum posse ad christianae religionis firmitatem atque prosperitatem conferre. Quam ob rem, cum Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide, auditis quidem tum Iaponiae Conventu Episcoporum, tum venerabili Fratre Brunone Wüstenberg, Archiepiscopo titulo Tyrensi atque in ea nobilissima terra Apostolico Internuntio, commode fieri censuerit, si ibi loci nova provincia ecclesiastica conderetur, Nos, negotio bene reputato, haec quae sequuntur censemus rata haberi. In Iaponia novam provinciam ecclesiasticam constituimus, cuius Osakaënsis Ecclesia, quae hucusque fuit Tokiensi suffraganea, sit metropolitana, atque dioeceses Hiroshimaënsis, Kyotensis, Nagoyaënsis ac Takamatsuensis suffraganeae. Quae provincia ita constituta Osakaënsis cognominabitur. Censemus praeterea ut venerabilis Frater Paulus Yoshigoro Taguchi, qui fuit ad hunc diem Episcopus Osakaënsis, primus huius Ecclesiae regimine potiatur Archiepiscopus Metropolita. Ceterum, haec quae mandavimus venerabilis Frater Bruno Wüstenberg, cuius mentionem fecimus, ad exitum adducet, vel quem ipse delegaverit. Actae autem rei documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto et vicesimo mensis iunii, anno Domini millesimo nongentesimo sexagesimo nono, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 GREGORIUS P. Card. AGAGIANIAN
S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 1, pp. 22-23

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana