Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CURITIBENSIS
(LONDRINENSIS)

*

DIVISA PROVINCIA ECCLESIASTICA CURITIBENSI,
NOVA ALIA CONSTITUITUR, NOMINE «LONDRINENSIS».

 

Aeternae animorum saluti praeprimis prospicientes, sententiae accedendum esse censuimus venerabilis Fratris Humberti Mozzoni, Archiepiscopi titulo Sidetani atque in Brasilia Apostolici Nuntii, qui, post auditos sacros provinciae ecclesiasticae Curitibensis Ordinarios, ab Apostolica Sede petiit ut ibi locorum nova constitueretur provincia ecclesiastica. Accepta ideo hoc super negotio opinione venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Sacrae Congregationi pro Episcopis praesunt, apostolica Nostra potestate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. A metropolitano iure archidioecesis Curitibensis sedes cathedrales disiungimus Apucaranensem, Campi Moranensis, Iacarézinhoënsem, Londrinensem, Maringaënsem et Paranavaiensem, iisque novam provinciam ecclesiasticam condimus, quae Ecclesia Londrinensi constabit tamquam metropolitana, ceteris autem tamquam suffraganeis, videlicet Apucaranensi, Campi Moranensis, Iacarezinhoensi, Maringaënsi et Paranavaiensi. Venerabilem praeterea Fratrem Geraldum Fernandes Bijos, adhuc Episcopum Londrinensem, ad eiusdem nominis Sedem metropolitanam promovemus atque Archiepiscopum creamus, cum iuribus obligationibusque congruis, cui profecto cathedralium Sedium quas diximus Episcopi erunt ad normam iuris suffraganei. Haec quae praescripsimus ut ad effectum adducat curet venerabilis Frater Humbertus Mozzoni, cuius mentionem fecimus, vel ab eo delegatus sacerdos. Qui vero negotium perfecerit sueta documenta exaret ad Sacramque Congregationem pro Episcopis mittat, de more signata sigilloque impressa.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab its quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo humus Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo prima mensis octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

CAROLUS Card. CONFALONIERI  
S. Congr. pro Episcopis Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, pp. 257-258

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana