Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS*

EPARCHIA DOMINAE NOSTRAE LIBANENSIS PRO MARONITIS
 IN BRASILIA CONDITUR.

 

Quod providenter Concilium Oecumenicum Vaticanum II suasit (cfr. Decr. «Orientalium», 4) ut videlicet ubique terrarum omnium orientalis ritus Ecclesiarum provideretur incremeno ac propterea constituerentur paroeciae atque propria hierarchia, perficiendum iam esse censuimus, quantum fideles pertinet ritus antiocheni Maronitarum in Brasiliae finibus degentes eorundem enim fidelium coetus tam numero catholicaeque rei inceptis floruerunt, ut oporteret omnino peculiari eparchia seu dioecesi arctius inter se copularentur. Audito igitur quid hac super re sentirent Patriarcha Antiochenus Maronitarum, Episcoporum coetus Brasiliae atque eiusdem nationis Apostolicus Nuntius, de consilio Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus deque apostolica Nostra potestate sequentia decernimus ac iubemus. Eparchiam pro fidelibus Maronitis in Brasilia constituimus, cuius erit titulus Dominae Nostrae Libanensis; eadem suffraganea metropolitanae Sedi Sancti Pauli erit, in qua urbe et domicilium suum et eparchiale tempilum Eparchus habebit. Hic praeterea consultores eparchiales deligat, ut ei auxilio et consilio iuvent. Ad mensam quod attinet, eam efficient pecunia a fidelibus oblata, paroeciarum tributa ac bonorum redditus ad eparchiam pertinentium. Praecipimus insuper ut conditae Sedis eiusque sacri Praesulis iura et officia ab Apostolicis Litteris desumantur «Cleri sanctitati», a canone nempe 392 ad 526, servatis tamen decretis Concilii Vaticani II ceterisque Apostolicae Sedis praescriptis.

Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eam decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Cuius Constitutionis efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per eam iisdem derogemus omnibus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo huius Constitutionis exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae huic haberetur, si ostenderetur.

Datum Romae, aped S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

 

 MAXIMILIANUS Card. DE FÜRSTENBERG 
S. Congr. pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Ioannes Calleri, Protonot. Apost.
 Eugenius Sevi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 6, pp. 408-409

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana