Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HR  - HU  - IT  - LA  - LV  - PT ]

EVANGELII NUNTIANDI

ADHORTATIO APOSTOLICA
PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS

 

Venerabiles fratres ac dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem

1. Evangelii nuntiandi studium nostrae aetatis hominibus, spei plenis, sed timore etiam et angore saepe vexatis, procul dubio officium habendum est, quod non solum christianae communitati, sed universae quoque hominum consortioni praestatur.
Quo fit, ut confirmandi fratres munus - quod a Christo Domino accepimus cum munere Successoris Petri coniunctum (1), quodque instantiam Nostram cotidianam (2), Nostram vivendi agendique rationem ac primarias partes Pontificatus Nostri esse censemus - tunc multo magis excellere atque urgere Nobis videatur, cum praecipimur Nostros fratres in evangelizationis opere obeundo corroborare, ut iidem, incertis bisce ac perturbatis temporibus, incensiore usque amore, studio ac laetitia opus illud exsequantur.

2. Id ipsum facere Nos nunc in animo habemus sub exitum huius Anni Sacri, per cuius decursum Ecclesia, Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendens (3), nihil aliud spectavit, quam ut munere fungeretur praeconis Boni Nuntii, a Iesu Christo allati et ab ea vulgati, vi huius duplicis praecipui mandati: Induite novum hominem (4) et Reconciliamini Deo (5).
Ad id Nos impellit decima anniversaria memoria conclusi Concilii Vaticani II, cuius proposita breviter ad hoc unum redigi possunt: dare operam, ut Ecclesia xx saeculi evadat magis usque idonea Evangelio nuntiando hominibus eiusdem saeculi. Hoc facere cupimus post exactum annum a celebrato Synodi Episcoporum tertio generali coetu - cuius argumentum, ut notum est, in evangelizatione versabatur - et quidem eo impensius, quod ipsi Synodi Patres id a Nobis postulaverunt. Ac revera, cum memoranda illa Synodus ad exitum pervenit, iidem statuerunt sui operis fructus magna cum fiducia et simplicitate in manus remittere universalis Ecclesiae Pastoris, declarantes se a Romano Pontifice novam impulsionem exspectare, quae Ecclesiae, uberius usque immortali vi ac potentia Pentecostes perfusae, feliciora evangelizationis tempora valeret afferre (6).

3. Nosmet ipsi grave huius quaestionis de evangelizatione momentum iterum iterumque in sua luce posuimus multo ante Synodi celebrationem: Condiciones societatis - ita sacrum Cardinalium Collegium allocuti sumus die XXII mensis Iunii anno MCMLXXIII - nos omnes cogunt ad methodos recognoscendas atque ad vias patiofiesque omnibus viribus reperiendas, quibus nostrae aetatis hominibus christianum nuntium perferatur, in quo uno ipsi interrogatiozibus suis responsionem invenire poterunt necnon vim haurient ad officia mutuae hominum necessitudinis exsequenda (7). Quibus verbis hoc etiam addimus: ad Concilii postulatis, quae Nos urgent, apprime respondendum, necessarium omnino esse non solum ut prae oculis habeamus fidei patrimonium, quod integrum inviolatumque Ecclesia tradere debet, sed etiam ut hominibus, qui hodie sunt, quatenus fieri possit, ratione perspicua eademque ad persuadendum apta, patrimonium illud proponamus.

4. In hac fidelitate erga nuntium, cui inservimus, atque erga homines, quibus integrum ac vivum illud tradere debemus, cardo vertitur ipsius evangelizationis. Quae quidem tres maxime arduas quaestiones ponit, ad quas Patres Synodi anno MCMLXXIV assidue animum intenderunt :
- Quomodo hodie se habet haec evangelico nuntio insita vis, cuius est hominis conscientiam penitus attingere?
- Quousque et qua ratione huiusmodi Evangelii virtus efficax est ad hominum animos huius saeculi vere immutandos?
- Quibus viis ac rationibus utendum est iti Evangelio annuntiando, ut eius potentia ad actum deducatur?
Hae interrogationes reapse apertim in medium iam proferunt quaestionem, quam Ecclesia hodie sibi proponit, quaeque his verbis enuntiari potest: utrum post Concilium ac vi ipsius Concilii, quod tamquam hora Dei historiae recentioris annalibus est referendum, Ecclesia magis idoneam sese experitur an non ad Evangelium annuntiandum atque conscio modo, cum spiritus libertate atque effi. cacitate cordibus hominum inserendum?

5. Nos omnes compertum habemus necessitatem urgere huic interrogationi sinceram, humilem animosamque responsionem dandi, ab eaque vitae normas sumendi. Pro Nostra sollicitudine omnium Ecclesiarum (8), Nostris Fratribus ac Filiis, ut hac de re interrogationibus respondeant, auxilium praebere volumus. Utinam verba Nostra, quae in evangelizationis consideratione versantur, a divite materia ipsius Synodi initio facto, invitamento sint universo Dei Populo in Ecclesia congregato ad id genus considerationes instituendas, itemque in omnibus nova excitent studia, in iis maxime qui laborant in verbo et doctrina (9), ut unusquisque eorum sese reddat recte tractantem verbum veritatis (10) et opus faciat evangelistae, suum perfecte adimplens ministerium.
Talis haec Adhortatio capitalis Nobis visa est, quoniam nuntii evangelici propositio non ea est, ut Ecclesia arbitrio suo possit rem aut gerere aut non gerere; sed munus officiumque est, a Domino Iesu eidem impositum, ut homines credere atque salvari possint. Ita prorsus: Evangelii nuntiatio necessaria est, una est, eique nulla alia suffici potest. Quae praeterea neque incuriam patitur, neque compositionem cum principiis aliarum religionum, neque accommodationem aliquam, cum ex ea tota hominum salutis causa pendeat ac divinae Revelationis pulcherrima quaeque in ea contineantur. Eadem non humanam sapientiam poscit atque per se ipsa fidem potest excitare: fidem, dicimus, quae in Dei potentia innititur.11 Eadem est Veritas, ideoque oportet, ut praeco veritatis et tempus ei det totum et vires omnes et, si casus requirat, vitam ipsam ob eam causam profundat.

I

6. Quod testimonium Christus Dominus de se ipse perhibuit et S. Lucas rettulit in Evangelio suo - Oportet me evangelizare verbum Dei (12) - magnum sane momentum habet, quippe quod uno vocabulo totum Iesu munus ac mandatum definiat: Quia ideo missus sum (13). Quae quidem verba plenam suam significationem prae se ferunt, si cum superioribus textus evangelici locis comparantur, ubi Christus sibi attribuit sententiam Isaiae prophetae: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (14).
Laetum nuntium de Civitate in civitatem afferre, pauperioribus in primis, qui saepe ad illud accipiendum sunt animo propensiores, ut declaretur impletas esse promissiones Foederis, a Deo oblati: hoc proprium munus est, ad quod exsequendum Iesus se esse a Patre missum profitetur. Omnes quoque Christi mysterii partes - Incarnatio ipsa, miracula, doctrina, discipulorum vocatio, missio duodecim Apostolorum, crux et Resurrectio, perpetua inter suos praesentia - spectaverunt ad ipsam Evangelii nuntiandi actionem.

7. Saepe saepius inter synodales coetus Episcopi hanc veritatem commemoraverunt, scilicet Iesum ipsum, Evangelium Dei (15), primum eundemque maximum Evangelii praeconem exstitisse. Talis fuit usque ad finem, et quidem usque ad perfectionem suaeque ipsius vitae terres tris sacrificium. Evangelium nuntiare: quamnam significationem Christus huic sibi concredito mandato attribuit? Haud quidem facile est negotium summatim definiteque exponere quid revera sit, quae elementa complectatur, quibus viis ac rationibus sit peragenda evangelizatio, qualem Christus intellexit et ad effectum adduxit. Ceterum, nisus ad summam hanc conficiendam numquam ad exitum pervenient. Nobis igitur satis esto praecipua quaedam elementa commemorare.

8. Christus, qua Evangelii praeco, primum omnium Regnum annuntiat, scilicet Dei Regnum, cui tale tribuit momentum ut, prae illo, omnia fiant «cetera», quae videlicet adiciantur (16). Quare Regnum Dei absolutum quiddam est habendum, et efficit ut reliqua omnia ad idem sint referenda. Christo Domino placuit multiformiter felicitatem ad hoc Regnum pertinendi describere, quae quidem felicitas ex miris quibusdam rebus constat, quas mundus respuit (17). Item huius Regni postulata descripsit eiusque Magnam Chartam (18), praecones (19), mysteria (20), parvulos (21), vigilantiam fidelitatemque, quae ab unoquoque poscuntur eorum, qui postremum eius adventum exspectant (22).

9. Tamquam Boni sui Nuntii caput et veluti centrum, Christus salutem annuntiat, scilicet magnum Dei donum, quod habendum est non solum liberatio ab iis omnibus, quibus homo opprimitur, sed potissimum a peccato et a Maligno liberatio cum gaudio coniuncta, quo quis fruitur, cum Deum cognoscit et ab Eo cognoscitur, Eum videt, in Eo fidenter quiescit. Haec omnia fieri incipiunt per Christi vitae decursum atque eius morte ac resurrectione perpetuo comparantur, sed inter historiae vices in patientia sunt provehenda, donec explete perficiantur die supremi illius Christi adventus, qui quando venturus sit nemo novit praeter Patrem (23).

10. Hoc Regnum atque haec Salus - quae verba quaedam quasi claves sunt ad intellegendam Iesu Christi evangelizationem - a quolibet homine ut gratia ac misericordia accipi possunt; eadem tamen unusquisque simul consequi debet per vim - ea, ut ait Dominus, violenti rapiunt - (24) per laborem et dolorem, per vitam ad Evangelii normas traductam, per sui abnegationem et crucem, per spiritum evangelicarum Beatitudinum. At in primis eadem bona quisque consequi potest per plenam sui ipsius spiritualem renovationem, quae in Evangelio metánoia appellatur, scilicet per totius hominis conversionem, quo ipsius mens et cor penitus immutantur (25).

11. Haec Dei Regni nuntiatio a Christo peragitur per adsiduam praedicationem verbi, cui par et aequale nusquam invenias: Quaenam doctrina haec nova? quia in potestate . . . imperat (26); Et onnnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius (27); Numquam sic locutus est homo (28). Namque Christi verba Dei arcana revelant, eius consilium eiusque promissiones, ac propterea cor hominis huiusque sortem permutant.

12. Huiusmodi vero nuntiationem Christus peragit etiam per Signa innumera, quae multitudinum movent admirationem, easque eodem tempore ad se rapit desiderio permotas illum videndi, audiendi seseque ipsius opera convertendi: huc spectant aegrotorum sanationes, aquae in vinum mutatio, panum multiplicatio, mortuorum ad vitam reditus. Ex his autem omnibus signum emergit, cui Is magnum tribuit momentum: scilicet pusilli seu pauperes evangelizantur, eius discipuli fiunt, in eius nomine congregantur, magnam efficientes communitatem eorum, qui in Ipsum credunt. Nam qui Iesus affirmabat: oportet me evangelizare Regnum Dei (29), idem est Iesus, quem Ioannes evangelista asseveravit venisse ac moriturum esse, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (30). Tali igitur modo ipse suam perficit revelationem, eam complens atque confirmans per totam, quam de se facit, manifestationem, per sua verba et opera, per Signa et miracula, maxime vero per suam mortem et resurrectionem, per missionem Spiritus Veritati.(31).

13. Qui Bonum Nuntium sincero corde suscipiunt, vi eiusdem suscepti nuntii ac fidei secum communicatae, iidem in nomine Iesu congregantur, ut una simul Regnum quaerant, aedificent, in vitam suam traducant. Itaque communitatem condunt, quae et ipsa vicissim fit Evangelii nuntia. Iussus Duodecim datus - Ite, praedicate Evangelium - in cunctos christianos valet, etsi diversa ratione. Haec causa est, cur eos Petrus appellet populum acquisitionis, ut virtutes annuntiet eius, qui de tenebris illos vocavit in admirabile lumen suum (32) eadem scilicet magnalia Dei, quae unusquisque fidelium suo ipsius sermone audire potuerat (33). Ceterum, Evangelium Regni, quod advenit et iam incohatum est, ad universos universorum temporum homines spectat. Quotquot vero idem nuntium receperunt eiusque virtute in salutis communitatem congregantur, iidem hoc ipsum possunt ac debent tradere atque disseminare.

14. Hoc Ecclesia probe novit, cum prorsus sibi sit conscia verbum Salvatoris - oportet me evangelizare Regnum Dei - (34) verissime in se ipsam cadere. Ac libenter quidem cum S. Paulo addit: Si evangelizavero non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; vae mihi, si non evangelizavero (35). Ad Nos autem quod attinet, magno cum animi gaudio atque solatio, exeunte Episcoporum conventu, mense Octobri anni MCMLXXIV , praeclara haec audivimus verba: Hoc iterum asseveraTe volumus, mandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi primariam naturalemque esse missionem Ecclesiae (36); quod quidem mandatum ac missionem magnae eaeque graves hodiernae societatis mutationes haud minus urgere significant. Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat, id est ut praedicet ac doceat verbum Dei, ut per eam donum gratiae ad nos sperveniat, ut peccatores cum Deo reconcilientur, ut denique Christi sacrificium in perpetuum repraesentet in Missa celebranda, quae eius mortis eiusque gloriosae Resurrectionis memoriale est.

15. Qui, Novi Testamenti libros pervolvens, mentem adverterit ad primordia Ecclesiae? eiusque singulos progressus necnon vivendi agendique rationem attente consideraverit, is non animadvertere non poterit evangelizationem cum intimis ipsius Ecclesiae rationibus cohaerere:
- Ecclesia ex opere evangelizationis Iesu ac duodecim Apostolorum suam originem ducit; cuius quidem operis ipsa exstat veluti fructus suapte natura editus, animo intentus, unus omnium proximus ac maxime conspicuus: Euntes ergo docete omnes pentes (37). Ac revera qui receperunt sermonem eius, baptizati sunt; et appositae sunt in die illa animae circiter tris milia . . . Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum (38).
- Ex huiusmodi ergo missione Orta, Ecclesia vicissim ab ipso Iesu mittitur. Eadem manet in mundo, dum Dominus gloriae ad Patrem revertitur. Exstat veluti opacum simulque dilucidum signum novae Iesu praesentiae, ipsius profectionis et mansionis. Ipsum eadem prorogat atque continuat. Iamvero, in primis, eius ipsius missionem eiusque evangelizatoris opus Ecclesia oportet continenter exsequatur (39). Christianorum enim communitas numquam in se ipsa concluditur, quoniam eius intima vita - hoc est precandi studium, verbi atque doctrinae Apostolorum auscultatio, fraternae caritatis exercitatio, fractio panis (40) - vim virtutemque suam haud plene consequitur, nisi cum in testimonium transit, admirationem animorumque conversionem gignit, Evangelii praedicatio ac nuntiatio efficitur. Sicque evangelizandi missio a tota Ecclesia suscipitur, atque uniuscuiusque opus valde omnibus prodest.
- Qua Evangelii nuntia, Ecclesia suum init opus, Evangelium sibi afferendo. Etenim, quatenus credentium communitas, itemque communitas spei, quae vivendo exprimitur cum aliisque communicatur, itemque communitas fraterni amoris, ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in quod Credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei (41), quibus ad Dominum conversa est, utque a Domino rursus advocetur et in unum congregetur. Ut res breviter explicemus, Ecclesia semper evangelizanda est, ut suam in Evangelio nuntiando viriditatem, ardorem, vim servare possit. Concilium Oecumenicum Vaticanum II commemoravit (42) atque Episcoporum Synodus anno MCMLXXIV firmiter resumpsit hoc argumentum de Ecclesia, per suam non intermissam conversionem et renovationem, se ipsam evangelizante, ut credibili ratione valeat mundum evangelizare.
- Penes Ecclesiam depositum Boni Nuntii hominibus afferendi constitutum est Novi Foederis promissiones, in Iesu Christo impletae, doctrina Domini et Apostolorum, Verbum vitae, fontes gratiae et benignitatis Dei, salutis iter: haec omnia Ecclesiae concredita sunt. Huiusmodi bona, quae in Evangelio continentur ac proinde in evangelizatione, ab eadem servantur tamquam vivum ac pretiosum depositum, non ut occultum lateat, sed ut ad homines perferatur.
- Ecclesia, cum et missa et evangelizata sit, ipsa vicissim evangelizatores mittit. Eos salutis verbum quasi in ipsorum ore positum docet, iis nuntium declarat quod in deposito habet, mandatum tradit quod ipsa accepit, eosdemque ad praedicandum mittit: scilicet non ad se ipsos, non ad sua cogitata (43), sed ad Evangelium praedicandum, cuius neque ipsi neque ipsa constituti sunt absoluti domini cum plena potestate illo ad arbitrium utendi, sed administri, qui illud summa cum fidelitate tradant.

16. Arctissima igitur necessitudo intercedit inter Christum, Ecclesiam, evangelizationem. Per hoc «Ecclesiae tempus», ipsa munus creditum habet evangelizandi. Quod munus fas non est exsequi sine ipsa vel, multo minus, contra ipsam. Expedit hoc breviter commonere, quod non sine dolore nostris audiri temporibus homines evenit - etsi bona fide ductos, ut Nobis opinari placet, a recta via tamen certe deflectentes - qui saepe affirment se amare velle Christum, non autem Ecclesiam. Quam absurda sit huiusmodi divisio, manifesto patet ex hac Evangelii sententia: Qui vos spernit, me spernit (44). Qua autem ratione quis dicat se Christum amare velie, quin amet Ecclesiam, quandoquidem testimonium unum omnium excellentissimum de Christo perhibitum, illud S. Pauli est: Christus dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea? (45)

II

17. In opere evangelizantis Ecclesiae quaedam elementa et partes profecto sunt, quae retineantur oportet. Immo vero aliqua eorum tanti sunt momenti, ut interdum existimentur simpliciter constituere totam ipsam evangelizationem. Ita videlicet evangelizatio definiri potuit tamquam demonstratio Christi Domini iis qui illum non noverunt, uti praedicatio, catechesis, baptismus et aliorum Sacramentorum dispensatio.
Attamen, nulla talis manca et imperfecta definitio satisfacere valet implicatae et locupleti et dynamicae veritati illius rei, quae evangelizatio appellatur, quin periculum simul exsistat, ne sensus ipsius infirmetur veletiam deformetur. Etenim nullo modo comprehendi ea potest, nisi uno conspectu omnia eius necessaria elementa respiciuntur.
Haec quidem elementa, quae in memorata Episcoporum Synodo vehementer sunt inculcata, altius iam hoc tempore pervestigantur ex impulsu earundem synodalium disceptationum. Gaudemus autem, quod illa denique congruunt cum elementis a Concilio Vaticano Secundo traditis, ac praesertim cum Constitutionibus Lumen Gentium, Gaudium et Spes et cum Decreto Ad Gentes.

18. Ecclesia sentit evangelizare idem revera esse ac Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc propria vi intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat: Ecce nova facio omnia(46). Atqui nulla esse poterit nova humanitas, nisi prius novi fuerint homines, ex baptismatis nempe novitate (47) et ex vita secundum Evangelium (48). Eo igitur spectat evangelizatio, ut perficiatur haec interior mutatio; quod si necesse est id uno veluti verbo explicari, rectius ac verius dici potest Ecclesia tum evangelizare, cum ex sola divina virtute illius Nuntii, quem proclamat (49), convertere enititur et singulorum hominum et omnium universim conscientiam, deinde opera etiam, quibus vacant, ac tandem eorum vitam et omnem, in quo ipsi versantur, convictum.

19. Coetus generis humani dicimus, qui transformandi sunt: non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper locorum finibus illudve hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant.

20. Totum istud sic declarari potest: evangelizare oportere - non foris, tamquam si ornamentum aliquod velexterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad vitae radices - seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis, secundum latissimum illum ac plenissimum sensum, quem hae voces accipiunt in Constitutione Gaudium et Spes (50), cum inde proceditur semper ab ipsa persona humana, semperque reditur ad necessitudinem inter personas atque coniunctionem earum cum Deo.
Evangelium, ac proinde evangelizatio, aequari sane non possunt cum aliqua cultura, cum soluta sint ab omnibus culturis. Nihilominus Regnum, quod Evangelio nuntiatur, in vitae usum deducitur ab hominibus, qui sua certa cultura imbuti sunt, atque in Regno aedificando necessario usurpanda sunt quaedam elementa culturae et culturarum humanarum. Etsi Evangelium et evangelizatio ad nullam proprie culturam pertinent, tamen non eiusmodi sunt plane, ut cum iis componi nequeant, sed contra valent penetrare, neque ulli deserviunt .
Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus nostri temporis casus est, sicut etiam aliis aetatibus fuit. Proinde, oportet omnem opem operamque impendere, ut sedulo studio humana cultura, sive potius ipsae culturae evangelizentur. Renasci eas necesse est ex sua cum Bono Nuntio coniunctione. Verumtamen, huiusmodi coniunctio non eveniet, nisi Bonus Nuntius proclamabitur .

21. Haec autem proclamatio, ante omnia, per testificationem fiat oportet: en christianum aliquem aut christianorum manipulum videmus, qui, in media hominum communitate, ubi vivunt, ostendunt se posse alios comprehendere et accipere, se communicare vitae condicionem ac fortunam cum ceteris, se conspirare cum omnibus, qui nobilia et bona tueri contendunt. En eos, praeterea, videmus simplices suaque sponte diffundere fidem erga spiritualia quaedam bona, quae cetera communia superant, et spem de aliqua re, quae non videtur, quaeque ne audaci quidem cogitatione fingi potest. Tali nimirum tacita testificatione hi christiani suggerunt mentibus eorum, qui ipsos ita videntes cernunt, interrogationes inevitabiles: Cur ita sunt? quare sic vivunt, quid vel quis eos incitat? cur inter nos versantur? Atqui huiusmodi testificatio iam silens proclamati est, sed fortis sane et efficax, Boni Nuntii. Iam hic reperitur evangelizationis quoddam initium. Quaestiones hasce forte primas sibi ponent multi non-christiani, sive homines sunt quibus Christus numquam nuntiatus est, sive baptizati sed christianam vitam non exercentes, sive qui in societate christiana vivunt at secundum regulas neutiquam christianas, sive homines qui etiam cum dolore aliquid vel «Aliquem» ipsi conquirunt, quem praesentiunt, nominare autem nequeunt. Aliae etiam interrogationes, altiores et urgentiores, movebuntur, quas eadem illa testificatio suscitabit, quae nempe postulat praesentiam, vitae consortionem atque coniunctionem, et quae pars necessaria est, plerumque prima, ipsius evangelizationis peragendae (51).
Ad huiusmodi testimonium perhibendum cuncti christiani advocantur, qui hac quidem ratione veri evangelizatores esse possunt. Et Nostra cogitatio potissimum convertitur ad officium onusque migrantium proprium in iis Nationibus, a quibus ipsi hospitio excipiuntur.

22. Sed neque illud umquam sufficiet, quoniam etiam pulcherrima testificatio tandem aliquando deficiet, nisi illuminabitur et sustentabitur - quod quidem Sanctus Petrus dicere malebat: rationem reddere de ea, quae in vobis est, spe (52) - et enucleabitur per claram neque ambiguam nuntiationem Domini Iesu. Quamobrem, Bonus Nuntius, per vitae testificationem proclamatus, serius ocius annuntiandus erit etiam per vitae verbum. Nulla est vera evangelizatio, nisi nomen et doctrina, vita et promissiones, Regnum et mysterium Iesu Nazareni, Filii Dei, praedicantur.
Tota Ecclesiae historia, a Petri sermone in die Pentecostes ac deinceps, miscetur et confunditur cum historia huius nuntiationis. In unaquaque historiae humanae aetate Ecclesia, continenter rapta evangelizandi studio et cupiditate, unam curam incitationemque persentit: Qui mittantur ad mysterium Iesu nuntiandum? quali sermone hoc mysterium praedicetur? quomodo agatur, ut illud percipiatur et perveniat ad eos omnes qui auscultare debent? Haec nuntiatio - kérygma, praedicatio vel catechesis -, talem igitur locum in evangelizatione obtinet, ut huius idem saepe nomen facta sit. Attamen, eadem eius certa pars est.

23. Etenim, nuntiatio plenam suam non accipit vim ac significationem, nisi cum attenditur, accipitur, asciscitur, et cum in eo qui ipsam suscepit, totam animi adhaesionem excitat. Aliquis videlicet adhaeret veritatibus, quas misericors Dominus revelavit. Sed multo magis adhaeret rationi et generi vitae - id est vitae iam transformatae - quae ibidem proponitur. Ut brevi dicatur, aliquis adhaeret ad Regnum, nempe «mundum novum», ad novum rerum statum, ad novam exsistendi viam, ad novam rationem vivendi et quidem coniuncte vivendi, quam Evangelium instaurat. Talis vero adhaesio, quae a rebus vitae concretis abstrahi non potest, reapse demonstratur alicuius aspectabili ac tangibili ingressione in ipsam fidelium communitatem. Ita ergo illi, quorum vita conversa est, ingrediuntur aliquam communitatem, quae suapte natura signum transformationis est atque vitae novitatis: nempe Ecclesiam, aspectabile salutis sacramentum (53). Sed ingressus ille in ecclesialem communitatem multis aliis vicissim signis declarabitur, quae idem Ecclesiae signum extendunt et explicant. Secundum dynamicam vim evangelizationis, is qui Evangelium amplectitur uti Verbum salutis (54), plerumque illud transfert in haec Signa sacramentalia: in adhaesionem Ecclesiae et in frequentationem Sacramentorum, quae patefaciunt et fulciunt eandem adhaesionem per gratiam, quam conferunt.

24. Tandem, ipse qui evangelizatus est, alios vicissim evangelizat. Haec quidem veritatis probatio est, haec obrussa evangelizationis est: concipi, enim, animo non potest, quemquam Verbum suscepisse et sese Regno dedidisse, quin simul testis et nuntiator is ipse fiat.
Hisce iam factis animadversionibus de evangelizationis sensu, netesse est postremo aliud quiddam adnotare, quod Nos arbitramur convenienter illuminaturum esse sequentes considerationes.
Ut iam diximus, evangelizatio est processus implicatior variisque elementis compositus, cuiusmodi sunt: renovatio humanitatis, testificatio, nuntiatio aperta, animi adhaesio, ingressio in communitatem, acceptio signorum, apostolatus opera. Elementa haec videri possunt inter se dissidere, immo etiam excludere. Sed revera inter se complent ac perficiunt. Quapropter, oportet unumquodque elementum cum ceteris coniunctum inspicere. Id fuit recentioris Episcoporum Synodi meritum, quod tam strenue cohortatum est omnes ad eadem illa elementa non opponenda, inter se verum componenda, ut totum opus evangelizationis, quae ab Ecclesia perficitur, penitus intellegeretur. Hanc visionem universalem Nos explanare nunc cupimus, dum infra exploramus ea quae in evangelizatione continentur et evangelizationis subsidia, dumque explicamus ad quos evangelicus nuntius dirigatur et in quos id oneris recidat.

III

25. In nuntio, quem Ecclesia disseminat, multa certe sunt secundaria elementa, quorum propositio magnopere a mutabilibus rerum condicionibus dependet. Mutantur profecto etiam illa; attamen ibidem continentur essentialia capita sive substantia vitalis, quae nec mutari nec silentio praeteriri potest, quin ipsa evangelizationis notio in grave discrimen adducatur.

26. Supervacaneum fortasse non est hoc commonere: evangelizare significat, ante omnia, testificari simpliciter et directo Deum revelatum per Iesum Christum, in Spiritu Sancta; testificari eum mundum in Filio suo dilexisse, in Verbo Incarnato dedisse omnibus rebus exsistentiam hominesque ad vitam aeternam vocavisse. Haec de Deo testificatio multis forsitam pertinget Deum ignotum (55), quem illi adorant, etsi nominare nesciunt, vel quem quaerunt secreto quodam cordis instinctu, postquam omnium idolorum inanitatem experti sunt. Sed eadem expletam evangelizandi vim habet, cum ostendit illum Creatorem homini non esse potestatem quandam longinquam ac sine nomine, sed Patrem. Filii Dei nominamur ac sumus (56) eaque de causa, inter nos fratres sumus in Deo.

27. Evangelizatio semper continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius suae dynamicae virtutis - etiam claram hanc asseverationem: in Iesu Christo, Filio Dei homine facto, mortuo et resuscitato, salutem offerri unicuique homini, tamquam donum gratiae ac misericordiae ipsius Dei (57). Quae quidem non est aliqua salus immanens secundum magnitudinem necessitatum materialium vel etiam spiritalium, quae finibus vitae terrestris circumscribuntur, quaeque cum desideriis, optatis, negotiis, contentionibus temporalibus plene aequantur, verum etiam salus, quae omnes hosce limites excedit, ut impleatur in communione aliqua cum unico «Absoluto», id est cum Deo: est igitur salus rerum naturam transcendens et eschatologica, quae in hac vita certissime incipit, sed in aeternitate perficitur.

28. Quocirca evangelizationem complecti oportet nuntiationem propheticam rerum alterius vitae - id est altissimae ac perpetuae hominum vocationis, coniunctae eodemque tempore disiunctae a statu praesenti - alterius vitae, quae tempus et historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit, et eventa huius mundi, cuius abscondita facies aliquando apparebit; quaeque ipsum hominem superat, cuius verissima sors non concluditur temporali vita, sed in futura vita revelabitur (58). Evangelizatio continet igitur etiam praedicationem spei de promissionibus, a Deo in novo Foederc factis per Iesum Christum; praedicationem amoris Dei erga nos nostrique amoris in Deum; praedicationem amoris fraterni erga omnes homines - id est capacitatis largiendi doni et veniae, abnegationis et opitulationis pro fratribus - qui, ex amore Dei profluens, centrum est Evangelii; praedicationem mysterii iniquitatis atque actuosae inquisitionis honestatis; praedicationem similiter - et quidem semper urgentem - inquisitionis Dei ipsius per precationem in primis adorationis et gratiarum actionis causa admotam, sed etiam per communionem cum aspectabili illo signo coniunctionis cum Deo, quod est Ecclesia Iesu Christi; quae quidem communio vicissim significatur per impletionem aliorum illorum signorum Christi, viventis atque operantis in Ecclesia, quae sunt Sacramenta. Sacramenta vivere ita, ut eorum celebratio perveniat ad veram christianae vitae plenitudinem, non significat - quemadmodum etiamnunc perperam affirmatur - impedimentum inicere evangelizationi vel ab eadem declinationem admittere, sed ei tribuere propriam integritatem. Etenim evangelizationis plenitudo, praeter alicuius nuntii praedicationem, consistit in Ecclesiae aedificatione, quae vero non exsistit sine hoc spiritu, qui est vita sacramentalis, in divina Eucharistia suum attingens fastigium (59).

29. Verumtamen evangelizatio plena non est, nisi ratio habetur mutuae appellationis, quae continenter intercedit inter Evangelium et vitam concretam personalem ac socialem hominis. Quapropter, evangelizatio secum infert nuntium explicitum, aptum variis vitae condicionibus, praesentem semper redditum de iuribus et officiis cuiusque personae humanae, de vita familiari, sine qua progressio singulorum hominum vix contingere potest (60), de vita communi in societate, de vita omnium nationum, de pace et iustitia et progressione; nuntium, denique dicimus, validum potissimum ac fortem nostra aetate, de liberatione.

30. Constat, quibus verbis locuti sint hac de re plures Episcopi in recentiore Synodo ex omnibus orbis partibus, praesertim Episcopi Tertii qui dicitur Mundi, cum impulsu et accentu pastorali, in quo millenorum vox Ecclesiae filiorum, eos constituentium populos, resonabat. Qui populi, ut omnes novimus, omnibus suis viribus enituntur et contendunt, ut ea omnia superent, quibus coguntur in extremo vitae margine manere: famem, perpetuas contagiones, litterarum ignorationem, statum egestatis, iniustitiam inter nationes et potissimum in mutuis mercaturae agendae rationibus, statum neo-colonialismi oeconomici et doctrinalis, interdum tam atrocis quam veteris colonialismi politici. Ecclesia - sic eius inculcaverunt Episcopi - officio tenetur nuntiandi liberationem centenorum milium hominum, cum eorum plurimi eius filii sint; officio pariter tenetur hanc liberationem adiuvandi, ut oriatur, pro ea testificandi, atque efficiendi, ut eadem plena sit. Omnia haec non sunt aliena ab evangelizatione.

31. Revera inter evangelizationem et promotionem humanam, seu progressionem et liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis: vincula sunt ordinis anthropologici, quia homo evangelizandus non est aliquid a rebus abstractum, sed persona obnoxia quaestionibus socialibus et oeconomicis; vincula sunt etiam ordinis theologici, quia consilium creationis segregari non potest a consilio redemptionis, quae pertingit usque ad condiciones valde concretas iniustitiae evincendae itemque iustitiae reparandae; vincula sunt etiam ordinis summe evangelici, qui est ordo caritatis: quo modo, enim, mandatum novum proclamari potest, nisi cum iustitia et pace promovetur vera ac germana progressio hominis? Istud voluimus afferre, cum Lmonuimus non esse admittendum, in evangelizatione neglegi posse vel debere gravitatem maximam . . . illarum quaestionum, quae hodie tantopere agitantur et quae respiciunt iustitiam. liberationem, progressionem et pacem in mundo. Si enim istud fiat, etiam ignoretur doctrina Evangelii de amore erga proximum patientem et egentem (61).
Iamvero, eaedem voces, quae studiose sapienter et fortiter tractaverunt inter memoratam Synodum hoc gravissimum argumentum, Nobis laetantibus quidem subministraverunt lucida principia, ex quibus vis altaque significatio liberationis perciperetur, qualem Iesus Nazarenus nuntiavit et implevit, et qualem Ecclesia praedicat.

32. Negare non possumus, revera, multos vel magnanimos christianos, intentos quaestionibus maximae gravitatis, quas liberationis causa complectitur, cum cupiant Ecclesiam implicare ipso motu liberationis, saepe cogitare et conari redigere eius munus ad limites alicuius negotii tantummodo temporalis; eius officia ad consilium ordinis anthropologici; salutem, cuius ipsa est nuntia, ad materialem prosperitatem; eius actionem ad incepta ordinis politici vel socialis, quavis cura spirituali et religiosa posthabita. Si autem sic res sese haberent, Ecclesia omnem suam significationem principalem amitteret. Nuntius liberationis, quem affert, propria sua natura careret, et facile posset flecti ac torqueri a doctrinalibus institutis et politicis factionibus. Ecclesia iam auctoritate nuntiandae liberationis nomine Dei destitueretur. Hanc ob causam, ineunte tertio Synodi coetu, voluimus eadem Nostra oratione inculcare necessitatem confirmandi finem proprie religiosum evangelizationis. Etenim omnem suam amitteret significationem, si dimoveretur a fulcro illo religioso, quo sustentatur, quod videlicet est Regnum Dei secundum sensum piane theologicum (62).

33. De liberatione autem illa, quam evangelizatio proclamat et exsequi studet, haec potius dicere oportet:
- eam contineri non posse aliqua ratione arcta quidem et simpliciter oeconomica, politica, sociali vel doctrinali, sed respicere debere integrum hominem, secundum omnes eius facies et partes, quatenus etiam patet ad «absolutum» quiddam, immo ad Absolutum, quod est Deus;
- eam igitur inniti in certa hominis notione, in anthropologica doctrina, quae relinqui numquam potest ob necessitates cuiuslibet consilii, vel consuetudinis, vel efficacitatis quae ad breve tempus permaneat.

34. Propterea, Ecclesia, dum praedicat liberationem seque consociat cum omnibus, qui laborant et patiuntur pro ea, non admittit circumscribi proprium munus sola religionis regione, deserens quaestiones temporales hominis; sed iterum affirmat primatum muneris sui spiritalis, recusat substituere nuntiationi Regni proclamationem liberationum humani ordinis; simulque asseverat suas partes pro liberatione oblatas non esse plenas nec perfectas, si omittat nuntiare salutem in Iesu Christo.

35. Ecclesia coniungit, sed numquam aequat liberationem humanam saluti in Iesu Christo, quoniam ex divina revelatione, ex historiae experientia et ex fidei consideratione novit non quamlibet liberationis notionem iam necessario cohaerere et componi posse cum evangelica visione hominis, rerum et eventuum; neque sufficere liberationem comparari, prosperitatem et progressionem instaurari, ut Regnum Dei adveniat .
Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum habet omnem liberationem ad res temporales spectantem, vel liberationem politicam - etiamsi nitatur in hac vel illa Veteris et Novi Testamenti pagina sua invenire fundamenta, etiamsi putet suae postulata doctrinae atque agendi normas a principiis atque conclusionibus theologicis auctoritatem habere, etiamsi se esse praesumat novam hodiernae aetatis theologiam - innata sui ipsius negationis semina continere atque a celsiore illo fine, quem sibi praestituerit, declinare, cum veriores eius causae nullo pacto ad iustitiam in caritate stabiliendam referantur, cum rapiens ille ardor ac studium, quo ipsa feratur, neque spiritualis virtutis rationem habeat, neque ad salutem aeternamque in Deo beatitudinem tamquam ad extremam metam respiciat.

36. Ecclesia certe iudicat magni sane interesse structuras humaniores, iustiores, observantiores iurium personae effici, quaeque minus opprimant et subdant; verumtamen intellegit etiam optimas structuras, instituta vel sapientissime excogitata cito evadere inhumana, nisi inhumanae cordis hominis proclivitates sanentur, nisi fiat conversio cordis et mentis in iis, qui vivant has inter structuras, vel illis dominentur.

37. Ecclesia accipere non potest violentiam, ac potissimum vim armorum - quae cohiberi non valet, cum semel effusa est - neque cuiusvis hominis mortem tamquam viam liberationis, quia scit violentiam semper provocare ad violentiam atque necessario novas oppressionis formas gignere, itemque servitutis etiam gravioris quam illam, a qua dicebatur liberari homo. Vos exhortamur - ita perspicue ediximus in Columbiano Nostro itinere - ne vestram collocetis fiduciam in violentia neve in rerum eversione; hic enim cogitandi agendique mos cum christiano spiritu repugnat, atque etiam, nedum faveat, refrenare potest socialem illam progressionem, cui iure quidem studetis (63). Hoc Nobis affirmandum iterumque affirmandum est violentiam neque christianam neque evangelicam esse, atque repentinas violentasve structurarum immutationes fore fallaces, suapte natura non efficaces, ac procul dubio discrepantes a populi dignitate (64).

38. His itaque dictis, gaudemus quod Ecclesia magis magisque sibi conscia fit proprii modi, suapte natura evangelici, quo adlaboret liberationi hominum. Et quidnam facit? Ipsa conatur usque magis incitare complures christianos, ut sese dedant aliis liberandis. Ipsa praebet his christianis «liberatoribus» spiritum ductumque fidei, causam amoris fraterni, doctrinam socialem, quam nemo verus christianus non potest non animadvertere, sed quam is veluti suae sapientiae fundamentum iacere debet et experientiae, ut illam revera transferat in actionis normas, participationis et obligationis. Haec omnia quia non confunduntur cum consiliis callide sumptis, neque cum ministerio alicui politicae factioni adhibito, proprie designare debent studium christiani actuosi. Ecclesia contendit semper inserere conamina christiana liberationis in universale consilium salutis, quam ipsa nuntiat. Hoc quod Nos modo repetivimus, saepius emerserat ex disceptationibus synodalibus. Ceterum, volueramus Nos huic argumento perspicuitatis causa nonnulla addere verba in ipsa oratione, quam Patribus iam exeunte Synodo habuimus (65).
Confidimus fore, ut hae omnes considerationes efficiant, ut ambiguitates vitentur, quas nimis saepe vox «liberationis» prae se fert in doctrinis, institutionibus vel factionibus politicis. Liberatio, quam proclamat et praeparat evangelizatio, illa est, quam Christus ipse nuntiavit et dedit homini per suum sacrificium.

39. Ab hac autem legitima liberatione cum evangelizatione copulata, quae eo contendit ut structurae efficiantur, quae libertates humanas defendant, separari nullo modo potest tutela primariorum hominis iurium, in quibus religiosa libertas primum locum obtinet. Nuper quidem Nos de hac praesentissima quaestione iam collocuti sumus, in luce ponentes: quot etiamnunc christiani, propterea quod christiani sunt et catholici, suffocantur meditata quadam oppressione! Casus etiamnunc fidelitatis erga Christum ac libertatis religiosae etiamnunc producitur, quamvis vehementibus interdum asseverationibus contegatur pro iuribus hominum humanaeque consortionis! (66)

IV

40. Rerum autem, quae in evangelizatione continentur, momentum manifestum impedire non debet, quin grave momentum aspiciatur viarum atque subsidiorum, quibus idem opus accuratur.
Haec enim quaestio in praesens semper firma ac valida permanet, quoniam evangelizandi rationes secundum temporum, locorum humanorumque cultuum adiuncta mutantur, atque adeo cuidam quasi provocationi nostrae facultati sunt, ut ipsae inveniantur atque accommodentur.
Nobis in primis, qui in Ecclesia sumus Pastores, incumbit onus renovandi animose ac sapienter summaque servata fidelitate erga res, quas evangelizatio complectitur, modos maxime idoneos atque efficaces, ut evangelicus nuntius ad hodierni temporis homines perferatur. Haec animo cogitantibus, sufhciat Nobis quasdam recensere vias, quas alias alia de causa primarium habere momentum constat.

41. Atque principio, nihil ea quae supra iam diximus iterantes, hoc probe iuvat commonere: in Ecclesia testimonium vitae vere proprieque christianae, quae Deo in indissolubili prorsus communione traditur quaeque immenso pariter animi fervore aliis donatur, primum evangelizandi subsidium esse reputandum. Ut laicorum coram coetu nuper ediximus, homo nostrae huius aetatis libentius testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet aures, ita facit, quoniam testes sunt (67). Quod idem perbene Petrus apostolus enuntiavit, cum egregium exhiberet spectaculum castae observantisque conversationis, qua nempe si qui non credunt verbo . . . sine verbo lucrifiant (68). Per suam ergo conversationem suumque vivendi morem Ecclesia potissimum mundum evangelizare potest, id est per testimonium vita ipsa comprobatum, quo et suam erga Dominum Iesum fidelitatem, et paupertatem abstinentiamque, et libertatem a quavis terrestris mundi potestate, et sanctitatem demum aperte declaret.

42. Neque supervacaneum praeterea est illustrare, quanti referat sitque necesse praedicatio. Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicunte? (...) Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi (69). Quae quidem lex, lata olim per apostolum Paulum, hodierno adhuc tempore integram vim suam virtutemque retinet.
Semper scilicet pernecessaria est praedicatio, qua nuntius verbis proclamatur. Qui sunt hodie homines, eos novimus, orationibus iam saturatos, saepe saepius audiendi fastidientes atque - quod peius est - contra verba obdurescentes videri. Neque vero sententias plurimorum psychologicis socialibusque rebus doctorum ignoramus, qui eosdem dicunt civilem cultum, a verbis appellatum, utpote inefficacem iam et inutilem esse praetergressos, atque in praesenti novum attigisse vitae cultum, ab imaginibus appellandum. Talis sane rerum status facile suadeat, ut ad evangelicum nuntium tradendum ea recentiora adhibeantur subsidia, quae eiusmodi cultus invexit. Ceterum, ad hoc quod attinet, bona ac probabilia existimantur experimenta, quae facta sunt, quaeque nostra libenter laude prosequimur atque adhortatione firmamus, quo magis magisque provehantur. Fastidium tamen, quod inanes tot hodie sermones afferunt, potiusque momentum, quod pluribus inest modis socialis communicationis, neque firmam verborum vim minuere neque fiduciam iisdem tribuendam adimere debent. Verbum sua semper pallet praestantia atque efficacitate, maxime vero cum id Dei virtutem secumfert (70). Qua de causa, et illud sancti Pauli nostro tempore perstat: Fides ex auditu (71): quod enim verbum auditur, id ad credendum perducit.

43. Haec autem praedicatio, qua Evangelium nuntiatur, multas induere formas potest, easque ardens animorum studium suggeret et in infinitum paene multiplicabit. Revera enim innumerabiles sunt vitae eventus ipsaque, in quibus homines versantur, adiuncta, quae praebent opportunitatem res prudenter itemque praeclare nuntiandi, quas Dominus aliqua data occasione dicere velit. In quo satis cuique est, si vere spiritualem habeat sensum, quo Dei nuntium in rerum cursu signatum detegat. Verum, quoniam instauratus sacrae liturgiae ordo «Liturgiae Verbi» multum auctoritatis attribuit, is profecto erret qui homiliam esse validum atque lectissimum peragendae evangelizationis instrumentum neget. Oportet sane pernoscere in usumque convertere sive postulationes sive virtutes, homiliae proprias, ut ea nempe pastoralis efficacitatis plenitudinem consequatur. Sed hoc in primis oportet sibi quisque persuasum habeat, totoque amoris affectu ad hoc se devoveat. Haec eadem praedicatio, singulari modo in eucharisticam celebrationem inserta, ex qua peculiarem vim ac firmitatem haurit, nihil est dubii, quin praecipuum munus in evangelizatione expleat, quatenus intimam fidem sacri ministri praedicantis patefaciat penitusque amore imbuatur. Ab ea enim fideles, coadunati ut Ecclesiam paschalem efforment, quae festum Domini in medio eorum adstantis celebrat, multum sibi exspectant laetosque fructus percipiunt, modo sit simplex, perspicua, directa, accommoda, in Evangelii doctrina posita atque infixa, Ecclesiaeque pariter Magisterio fideliter adhaerens, apostolico incitata ac temperata ardore, qui ei suapte natura obveniat, plena bonae spei, fidem enutriens, pacem progignens et unitatem. Multae communitates sive paroeciales sive alius generis per homiliam, dominicis habitam diebus, vivunt atque confirmantur, modo illis ditetur proprietatibus.
Huc insuper accedit quod, propter eandem sacrae liturgiae instaurationem, non in eucharistica tantummodo celebratione tempus adest habendae homiliae conveniens. Haec enim suum locum obtinet, neque proinde est neglegenda in Sacramentis omnibus celebrandis, atque etiam in caeremoniis liturgiae adsimilioribus peragendis, cum fideles una simul conveniunt. Semper eadem ad Verbum Domini annuntiandum opportunitas maxime singularis erit.

44. Alia ratio, quam evangelizatio nullo modo neglegere debet, catechetica institutio est. Ex religionis enim doctrina ordinatim tradita oportet mentes in primis infantium et adulescentium comprehendant partes principales, vivum thesaurum veritatis, quam Deus nobiscum communicare voluit quamque Ecclesia per longum suae historiae cursum plenius usque declarare studuit. Nemo praeterea negabit eandem doctrinam idcirco impertiendam esse, ut vitae christianae mores inde conformentur, non vero ut quoddam intellectus ornamentum maneat. Sine dubio totum opus evangelizationis plurimum sane proficit - in ipsa provincia catecheticae institutionis quam Ecclesia curat, in scholis ubi illud fieri potest et, utcumque ea res se habet, in christianorum domibus -, si catechesis praeceptores uti poterunt aptis libris sapienter scienterque conscriptis sub Episcoporum auctoritate. Necesse autem est accommodentur docendi viae ad singulorum hominum aetatem et eruditionem et intellegendi potestatem, eodemque tempore opera detur, ut in memoria ac mente et animo veritates necessariae defigantur, quae per totam vitam alte penetrent. Sed opus est ante omnia, ut periti catechesis doctores praeparentur - sive sunt ipsius paroeciae catechistae sive magistri sive parentes -, quorum etiam intersit sese ipsos uherius educare et perficere in hac religiosae institutionis arte, quae praestantior quidem est et pernecessaria, quaeque tantum insuper ab hominibus postulat. Ex altera autem parte, quamvis minime praetereunda sit infantium educatio, iam patet hodiernas condiciones plus plusque flagitare, ut institutio catechetica sub forma alicuius catechumenatus tradatur pluribus adulescentibus et adultis, qui gratia divina commoti paulatim detegunt Christi vultum et sentiunt quam sit necesse sese Illi totos dedere.

45. Nostra vero aetate, quae socialis instrumentis communicationis, vulgo mass-media appellatis, distinguitur, Primus nuntius, catechetica institutio, vel penitior fidei consideratio horum usu subsidiorum carere nequit, quemadmodum supra monuimus.
Eaedem, cum ad inserviendum Evangelii causae adhibentur, ad prolatandum veluti in immensum spatium, ubi Dei Verbum auditur, valent, nuntiumque salutis ad milia et milia hominum afferunt. Ecclesia coram Domino suo quasi conscia reatus adesset, nisi praevalidis bisce subsidiis uteretur, quae humana mens in dies expolit perficitque. Etenim, eorum ope illum praedicat super tecta (72) nuntium, qui ipsi concreditus est; in iis recentiorem quandam efficacioremque formam sacri suggestus, seu cathedrae, invenit; per ea alloqui multitudines potest.
Usus tamen communicationis socialis instrumentorum ad evangelizationem exsequendam certam praefert provocationem, quoniam per ea nuntius evangelicus non solum ad magnam frequentemque hominum turbam pervenire debet, sed pollere etiam oportet facultate penetrandi in uniuscuiusque conscientiam, subsidendi in uniuscuiusque animo, quasi is adsit unus cum iis omnibus, quae maxime singularia et personalia sunt, sibique conciliandi personalem prorsus consensionem atque obligationem.

46. Quapropter, praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. Ea enim ipse Dominus persaepe usus est - quemadmodum colloquia cum Nicodemo, cum Zacchaeo, cum Samaritana muliere, cum Simone Pharisaeo, testantur -, ipsique Apostoli usi sunt. Numquid exstat alia evangelizandi forma ab illa, qua quisque res, quas in se quoad fidem expertus sit, alteri tradat? Fieri sane non debet, ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit. Equidem Nos paene impares sumus egregio merito sacerdotum, qui per Paenitentiae Sacramentum vel per pastorales collocutiones sese impigros sedulosque praestant ad personas secundum Evangelii vias ducendas, ad eas quae enitantur confirmandas, ad eas si ceciderint erigendas, ad eas suo semper consilio studiosaque voluntate adiuvandas.

47. Verumtamen, illud satis numquam perseverabitur, evangelizationem neque habita praedicatione neque aliqua tradita doctrina ex toto perfici. Etenim, ad vitam usque pertingat oportet: sive ad naturalem vitam, quam quidem nova significatione ditat, spe et exspectatione evangelici verbi reseratis; sive ad vitam supernaturalem, quae ipsam naturalem vitam, nedum respuat, purificat et auget. Supernaturalis haec vita quid sit quidque valeat, septem Sacramenta declarant eaeque inde mire radiantes virtutes gratiae atque sanctitatis.
Tali igitur modo suas omnes divitias evangelizatio in apertum profert, cum per eam artissimum nectitur vinculum, vel potius continuatio coniunctioque inter Verbum et Sacramenta. Res enim in ambiguo quodammodo est, si - ut interdum fit - Evangelii nuntiatio et Sacramentorum ministratio ex adverso ponantur. Quidam sane Sacramenta conferendi mos, qui firmo careat fundamento catecheseos de iisdem Sacramentis atque globulis, ut aiunt, catecheseos, eum ad finem recidit, ut illa magna ex parte sua efficacitate destituantur. Nam proprium evangelizantis munus est ad fidem ita educare, ut per eam singuli christiani adducantur ad Sacramenta veluti vera fidei Sacramenta vivenda, non autem ad ea desidiose recipienda vel aegre ferenda.

48. Nunc vero talis evangelizationis faciei mentionem inchoamus, quae neglegentes nos esse non sinit; quapropter, de illa iuvat re loqui, quae saepe in praesenti popularis religiositas nuncupatur. Tam in regionibus ubi Ecclesia multa iam saecula consita est, quam in illis ubi in eo est ut conseratur, passim apud populum singulares consuetudines inveniuntur, quibus Dei investigatio atque fides significantur. Qui habitus, si diu tamquam minus puri existimati interdumque despecti sunt, ubique fere ab hodiernae aetatis hominibus ad novam quandam indagationem cognitionemque revocantur, eorumque sensum ipsi Episcopi, inter recentioris Synodi coetus, penitius intellegere conati sunt, insigni ducti rerum pastoralium veritate atque studio.
Fatendum sane est popularem religiositatem certis angustisque terminis contineri. Ea enim baud raro multis spuriisque religionis formis patet, propiusque etiam ad superstitionem accedit; saepe in inferioribus veluti gradibus religiosi cultus consistit, qui tamen animos ad germanam fidei consensionem non pertrahit; potest ad sectas etiam factionesque condendas impellere, ipsa unde ecclesialis communitas periclitetur.
At vero, si congruenter dirigatur, ac potissimum per evangelizandi viam rationemque, multis quoque bonis eadem uber est. Namque aliquam Dei sitim portendit, quam simplices pauperesque spiritu uni possunt experiri; hominibus tribuit facultatem sese devovendi et strenue impendendi ad apicem usque virtutis, cum de fide profitenda agatur. Acrem secumfert sensum, quo ineffabilia Dei actributa percipi queant : eius nempe paternitas, providentia, praesentia perpetuae benevolentisque caritatis. Ex interiore homine progignit habitus, quos rarius alibi pares aequalesque deprehendas: patientiam dicimus, conscientiam crucis in cotidiana vita ferendae, a rebus abstractionem, liberalem aliorum admissionem, officiosam observantiam. Pro bisce igitur dotibus eam potius popularem pietatem, seu populi religionem, quam religiositatem appellamus.
Pastoralis caritatis est illis omnibus, quos Dominus Ecclesiae communitatibus praeposuit, rectas agendi normas suadere ad tantam rem accurandam, quae tam fructibus uber, quam periculis obnoxia est. Ante omnia, molliore quis sensu oportet moveatur, menteque exercitata in interioribus eius elementis eiusque haud infitiandis bonis detegendis, promptoque animo ad eam sustentandam, ut suorum discrimina errorum propulsare valeat. Cum bene dirigitur, popularis eiusmodi religiositas magis magisque conferre potest, ut nostrae vulgi multitudines Deo in Christo Iesu revera occurrant.

V

49. Postremis Iesu verbis, quae in Evangelio secundum Marcum continentur, evangelizationi, quam Dominus suis Apostolis iniungit, tribuitur universalitas, nullis finibus circumscripta: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (73).
Duodecim autem illi et prima christianorum aetas penitus comprehensam habebant doctrinam huius textus aliorumque similium textuum, siquidem ad eos inde ordo dispositus agendi manabat. Ipsa quidem persecutio, qua Apostoli disperdebantur, pro sua parte effecit, ut Verbum disseminaretur et Ecclesia latius in dies in regionibus dissitis constitueretur. Eo quod Paulus inter Apostolos est ascriptus et charismate, quo ipse praedicabat paganis, non Iudaeis, nuntians adventum Iesu Christi, universalitas illa in clariore luce ponebatur.

50. Generationes christianae per XX saeculorum cursum varia intervallatis temporibus impedimenta evincebant, quae huic muneri, ad universalitdtem pertinenti, obnitebantur. Etenim, ipsi Verbi praecones hinc inducebantur, ut campum, in quem actio missionalis ipsorum excurreret, varii generis praetextu coartarent; illic ii, quibus iidem satores praedicabant, ita resistebant, ut virtute humana superari non possent. Ceterum, non sine animi maerore confiteamur oportet Ecclesiae operositatem, evangelizationi deditam, vehementer impugnari, ne dicamus praepediri, a publicis potestatibus. Hodieque accidit, ut Verbi divini nuntii iuribus suis priventur, persecutione vexentur, premantur minis, exstinguantur solum propterea quod Iesum Christum praedicant eiusque Evangelium. Spe autem ducimur fore, ut horum apostolorum navitas, quamvis hae res adversae lugendae sint, in nulla tandem orbis terrarum regione deficiat.
Ecclesia, quamquam bisce casibus gravatur, semper tamen altissimum mentis instinctum in se excitat, qui ad eam proxime a divino Magistro proficiscitur, bisce verbis resonantibus: mundo universo! omni creaturae! usque ad ultimum terrae! Quod iterum fecit in recentiare Synodo Episcoporum, monens ne nuntius evangelicus ligaretur, eo quod ad certam tantum partem humanae familiae iuberetur spectare, aut ad unum ordinem hominum, aut ad unam solummodo formam cultus civilis. Nonnullis exemplis res potest clarius explicari.

51. Ab ipso die Pentecostes illucescente, Ecclesia primariam agendi rationem, tamquam a Conditore suo acceptam, suscepit, quae in eo posita erat, ut Iesum Christum eiusque Evangelium iis revelaret, qui utrumque ignorabant. Totum Novum Testamentum, maxime vero Actus Apostolorum docent tempus tum fuisse singulare prorsus et opportunissimum, necnon vim exempli quodammodo praeferens, quo hic labor missionalis exerceretur; quo quidem deinceps universa Ecclesiae historia est insignis.
Hunc primum Iesu Christi nuntium ea intulit actione multiplici et varia, quae interdum «prae-evangelizatio» appellatur, sed quae, ut verum dicamus, iam est evangelizatio, licet quoad gradum versans . . . . in untns et nondum plena. Ad hunc enim finem assequendum adhiberi potest series paene interminata subsidiorum, veluti praedicatio aperta, quemadmodum liquet, sed etiam ars, pervestigatio in re doctrinali incohata, inquisitio philosophica, excitatio legitima sensuum animi humani.

52. Quodsi haec prima nuntiatio ad eos praesertim habetur, qui Bonum Iesu Nuntium numquam audierunt, aut pueris, tamen semper necessaria est - cum crebro hodie eae invaluerint condiciones, quibus a lege christiana prorsus disceditur - plurimis hominibus, qui sacro quidem tincti sunt baptismate, sed extra quamvis formam vitae christianae degunt, plebi simplici, quae quandam possidet fidem, sed eius fundamenta vix cognoscit, viris studia colentibus, qui opus sibi esse sentiunt, ut Iesum Christum agnoscant alia ratione sibi propositum quam institutione, quae puerili aetate tradi solet, necnon aliis multis.

53. Nuntius ille ingentes quoque partes humanae consortionis respicit, quae religiones non christianas profitentur. Ecclesia veneratur et magni facit eiusmodi religiones non christianas, quibus animi permultorum hominum coetum significanter exprimuntur; in iis enim percipere est quasi repercussas voces illorum, qui per mille annorum spatia Deum imperfecte quidem, sed saepe sincere ac recte quaesiverunt . Religiones illae, mirabile quoddam patrimonium textuum penitus religiosorum obtinentes, generationes hominum docuerunt precationes facere; eaedemque tamquam innumeris seminibus Verbi (74) distinguuntur atque adeo veri nominis praeparationem evangelicam (75) efficiunt, ut egregiis locutionibus Concilii Vaticani II utamur, de opere Eusebii Caesariensis depromptis.
Ceterum, ex huiusmodi consideratione multae quaestiones quam maxime implicatae magnamque postulantes prudentiam oriuntur. Theologis adhuc pervestigandae sunt, ratione habita Traditionis christianae et Magisterii Ecclesiae, hae quaestiones, quae neque pondere carent neque difficultate, ita ut missionariis, qui nunc sunt et in posterum erunt, novae patescant viae, quas in actione sua sequantur, religiones non christianas contingentes.
Neque reverentia et egregia aestimatio huiusmodi religionum neque implicatum genus quaestionum propositarum Ecclesiam inducunt, ut silentia tegat, ad non christianos quod attinet, nuntium Iesu Christi. Contra, ea opinatur hasce multitudines hominum ius habere cognoscendi Christi mysterii divitias (76); in quibus, ut arbitramur, tota humana familia invenire potest plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae quasi temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita et morte, deque veritate.
Quare, etiam cum agitur de religionum naturalium formis, vel praestantissimis, Ecclesia hoc sibi proprium habere putat: vi religionis Iesu, quam ipsa per evangelizationem nuntiet, revera hominem iungi cum Dei consilio, cum viva eius praesentia cumque eius actione; eandem efficere, ut quis occurrat divinae mysterio Paternitatis, quae ad humanum genus inclinet; aliis verbis, per nostram religionem reapse cum Deo institui commercium, verum nempe vivumque, quod aliae religiones instituere nequeunt, etiamsi sua, ut ita dicamus, brachia ad caelum attollere ipsae videantur.
Hac de causa, Ecclesia ardorem missionalem suum alit ac fovet, quin immo augere studet hac, qua nos vitam degimus, aetate; nec non officio se teneri persentit erga universos populos; nullique parcit labori, ut pro suis viribus nitatur Bonum Iesu Salvatoris Nuntium edere. Novos semper, per hominum aetates, apostolos ad tale munus componit. Haec cum gaudio animadvertimus his temporibus, quibus non desunt qui putent atque etiam dicant apostolicum ardorem et alacritatem esse extincta, atque aetatem missionalem iam desiisse. Synodus quippe Episcoporum responsionis instar edixit missionalem nuntiationem non factam esse vigoris expertem, atque Ecclesiam ad huiusmodi munus implendum semper contenturam esse.

54. Verumtamen, Ecclesia non se arbitratur onere eximi ratione pariter assidua attendendi iis, qui fidem susceperunt quique, saepe a pluribus hominum aetatibus, Evangelium attigerunt. Quocirca, fidem eorum, qui se iam Christifideles velcredentes profitentur, excolere, solidare, nutrire et in dies maturiorem efficere conatur, quo magis tales revera exsistant.
Quae plerumque fides hodie cum saecularismo atque etiam cum atheismo data opera propugnato comparatur: ea igitur periclitatur et in discrimen adducitur, immo etiam obsidetur aperteque oppugnatur. Timor quoque est, ne ipsa suffocetur vel inedia pereat, nisi continenter alatur fulciaturque. Evangelizatio ergo saepissime postulat, ut fidei christifidelium necessariae hae alimonia et corroboratio afferantur, praesertim ope catecheseos, quae illo quasi suco evangelico vegetetur et sermone temporibus et personis accommodato ditetur.
Catholica Ecclesia assiduis pariter curis christianos prosequitur, qui plenam cum ipsa communionem non habent : dum una cum illis unitatem, quam Christus voluit, praeparat, idque propterea facit, ut unitatem in veritate operetur, plane conscia est se graviter officio suo esse defuturam, nisi coram iisdem testificetur eam plenitudinem Revelationis, cuius ipsa depositum servat.

55. Hac etiam sollicitudine eadem Synodus Episcoporum significanter tenebatur, scilicet ea, quae ad duas hominum rerumque condiciones spectat, quae quidem inter se valde differunt, sed tamen arcte inter se coniunguntur eo quod - utraque suo quidem modo - quasi provocando impugnant evangelizationem. Quarum prior appellari potest augescens incredulitatis vis in mundo hodierno. Huic ipso mundo delineando memorata Synodus studuit: tali enim nomine late patente, quot cogitandi rationes comprehenduntur, quot bona vera atque ficticia, quot studia delitescentia aut semina perniciosa, quot opinationes veteres, quae evanescunt, et opinationes novae, quae animis imponuntur! Ad rem spiritualem quod attinet, hic mundus hodiernus luctuoso eventu humanismi athei iactari videtur, ut scriptor quidam nostrae aetatis appellavit (77).
Hinc enim animadvertendum est in ipso veluti centro mundi nostrae aetatis quiddam insidere, quod est quasi singularissima eius nota: saecularismum dicimus. Non autem de saecularizatione loquimur, quae est conatus, per se rectus et legitimus neque prorsus a fide et religione alienus, deprehendendi in creatura, in qualibet re et in singulis eventibus mundi universi leges, quibus reguntur quadam autonoma ratione, dum mens penitus persuasum sibi habet Creatorem hasce leges iis indidisse. Recentius Concilium tali ratione legitimam humanae culturae ac praesertim scientiarum autonomiam asseveravit (78). Nos autem hic de vero saecularismo cogitamus, scilicet de illo mundi concipiendi modo, quo is ex ipsis suis principiis explicatur, neque opus est ut ad Deum ascendatur, qui ita supervacaneus fit et cuidam quasi impedimento est. Huius ergo generis saecularismus, potestatem hominis agnoscere nitens, eo ducit, ut Deus praetereatur atque etiam negetur.
Inde novae rationes atheismi manare videntur, videlicet atheismus anthropocentricus, non amplius a sensibus remotus et metaphysicus, sed pragmaticus, secundum praestituta consilia propositus et pugnax. Cotidie, multiplicibus sane modis, profertur - conexus cum hoc saecularismo atheo - civilis cultus ad id, quod consumitur, pertinens, hedonismus, ut aiunt, qui bonorum omnium supremum praedicatur, voluntas potestate utendi ac dominandi, cuiusvis generis discrimina inducta. Quae omnia totidem sunt inhumanae propensiones huius humanismi.
Verumtamen, in hoc ipso mundo hodierno - res sane mira contraque opinionem multorum - negari nequit veras inesse iuncturas cum christiana religione atque etiam elementa evangelica, id saltem efficientia, ut animi inane quiddam sentiant et desiderio bonitatis teneantur. Haud nimis est dicere agi de vehementi quadam et miseranda imploratione, ut nempe mundus evangelizetur.

56. Altera condicio eorum est, qui religionem non exercent, scilicet permagnae multitudinis baptizatorum, qui plerumque non eiurarunt suum expresse baptismum, sed velut in extremis eius limitibus prorsus versantur neque ex eo vitam ducunt. In historia christianitatis res est vetus, quod homines religionem non colunt; idque ex naturali quadam infirmitate et ex intima inconstantia oritur, quae, pro dolor, in ipso animo humano penitus insidunt. Sed idem aetate nostra novis notis est insigne; atque saepe idcirco explicatur, quod nostris bisce temporibus hoc proprium est et peculiare, ut homines quasi evellantur. Inde etiam oritur, quod christiani cum non credentibus admodum commixti degunt atque ab iis, qui religionis sunt expertes, continenter impelluntur. Ceterum, nostri aequales, religionem non exercentes, magis quam aliis temporibus fieri solebat, hunc statum suum explanare student et excusare nomine religionis interioris, suis legibus vivendi facultatis, velauthenticae sui ipsorum rationis.
Itaque, hinc athei et non credentes, illinc religionem non exercentes evangelizationi non leviter obnituntur. Priores quidem resistunt eo quod certo quodam modo fidem respuunt, non capaces sunt ad accipiendum novum rerum ordinem et novam significationem mundi, vitae, historiae; quod fieri nequit, nisi ab «Absoluto» quis proficiscatur, quod est Deus. Alteri resistunt inertia, habitu illo aliquatenus hostili, eorum proprio, qui rem suam se optime gerere sciunt, qui se omnia novisse affirmant, cunctisque fruitos esse, neque amplius iis credere.
Hic saecularismus atheus et nulla religionis exercitatio apud adultos aetate inveniuntur et apud iuvenes, apud electissimos homines et apud vulgus, in omnibus gradibus cultus civilis, in Ecclesiis antiquis atque recens conditis. Quae igitur in evangelizatione vertitur actio Ecclesiae, quippe quae utrumque huiusmodi mundum nequeat ignorare neque sistere ante utrumque, eo coniti debet continenter, ut apta subsidia et sermonis ratio quaerantur ad revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum veliterum proponendam.

57. Ut Christus suae tempore praedicationis, ut duodecim Apostoli matutino Pentecostes tempore, etiam Ecclesia ingentem coram se multitudinem hominum videt, qui Evangelium desiderant et pro suo iure vindicant, quia Deus vult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire (79).
Cum suum esse sentiat officium omnibus salutem praedicandi, sciens evangelicum nuntium non paucis initiatis, velprivilegio donatis, velelectis, sed omnibus destinari, Ecclesia eadem sollicitudine angitur, qua Christus coram turbis errantibus et languentibus, quasi ovibus sine pastore, et saepe eius renovat verba: Misereor super turbam (80). Sed et intellegit, ut evangelica praedicatio sit efficax, nuntium suum sibi esse dirigendum, in medio turbarum, ad fidelium communitates, quarum actio possit et debet ceteros attingere.

58. Diu Synodus recens de his parvis communitatibus, seu a basi appellatas, egit, quoniam in hodierna Ecclesia saepius de iis mentio fit. Quid sunt hae communitates, et quare praecipue evangelizentur eodemque tempore evangelizent?
Cum, secundum varia testimonia quae in Synodo audivimus, ubique in Ecclesia quodammodo floreant, eae multum inter se differunt in eadem regione, sed multo magis aliae in alia regione.
In nonnullis enim regionibus oriuntur et crescunt, aliquibus exceptis, in Ecclesia, cuius et vitae participes sunt et doctrina nutriuntur et Pastoribus adhaerent. Cum tales sunt, nascuntur, quia Ecclesiae vitam ardentius vivere cupiunt, vel congruentiorem humanae naturae morem optant et inquirunt; quem haud facile ampliores ecclesiales communitates praestare possunt, praesertim in magnis nostri temporis urbibus, ubi coacervatim simul ac veluti sine nomine vivitur. Hae communitates veltantum modo suo, quoad ea, quae ad rem spiritualem et religiosam pertinent - ut sunt Dei cultus, subtilior fidei cognitio, caritas fraterna, preces, communio cum Pastoribus - parvum socialem coetum, pagum aliave extendere possunt; velcongregare volunt ad audiendum reputandumque Verbum, ad Sacramenta, ad agapes vinculum, coetus aetate, cultura, sociali condicione similes - coniuges, iuvenes, eos qui varia munera et artes profitentur, ceteros -; itemque homines ipsa vivendi ratione concordes, quoniam una simul iustitiam, opem fraternam pauperibus ferendam, humanam progressionem propugnant; christianos denique, ubi penuria sacerdotum non favet ordinariae paroecialis communitatis vitae. Haec omnia fieri putantur intra communitates ab Ecclesia constitutas, et maxime intra ecclesias particulares et paroecias.
In aliis regionibus, contra, communitates hae primordiales conveniunt acerbo impulsae studio faciendi censuram Ecclesiae, cui libenter notam institutionalem inurunt cuique sese opponunt, tamquam communitates charismaticas, a structuris solutas, tantummodo afflatas Evangelio. Earum proprium est erga Hierarchiam et Signa, quae Ecclesiam exprimunt , aperte obiurgare et recusare. Hanc enim Ecclesiam ex integro impugnant. Ita sensus, quibus eae permoventur, brevi ideologici fiunt, nec raro politica optione, aliqua secta, tum aliquo instituto, veletiam factione arripiuntur, non sine periculo, ne iis inserviant.
Iam non mediocris est discrepantia: communitates, quae suo repugnandi studio ab Ecclesia discedunt, cuius ceterum unitatem laedunt, profecto appellari possunt communitates «a basi» seu primordiales, sed hoc nomen est proprie sociologicum, nec fas est eas, nisi impropria verborum significatione, communitates ecclesiales «a basi» appellari, etsi perseverare se perperam affirmant in Ecclesiae unitate, cum Hierarchiae obstent. Talis appellatio ceterarum communitatum propria est, quae in Ecclesia congregantur, ut cum Ecclesia coniungantur et Ecclesiam augeant.
Hae quidem communitates seminarium erunt evangelizationis atque servient maioribus communitatibus, praesertim Ecclesiis particularibus; praeterea - ut in dictae Synodi exitu docuimus - Ecclesiae universae spem eatenus proponent, quatenus:
- alimenta sua ex Verbo Dei haurient neque se ipsas patiuntur irretiri extremis factionum politicarum studiis popularibusve doctrinis, quae libenter semper abutentur maxime earum potentia humana;
- resistunt instanti semper sollicitationi ad praeparatam institutorum expostulationem immodicamque censuram sub nomine sinceritatis, veritatis ac voluntatis adiutricem operam praestandi;
- firmiter ad Ecclesiam loci, in quam inseruntur, simulque ad universalem Ecclesiam adhaerescunt, quod faciendo impedient - quod nimis facile accidere potest - ne videlicet in se solas invertantur neve arbitrentur se unicam esse germanam Christi Ecclesiam, et ceteras proinde communitates ecclesiales aspernentur;
- sinceram custodiunt communionem cum Pastoribus, quos Dominus Ecclesiae suae dedit, atque cum Magisterio, quod Spiritus Christi iisdem credidit;
- numquam existimant sibi tantum nuntiari Evangelium, vel sibi Solis obvenire munus illud proclamandi, eoque minus apud se unite Evangelii depositum esse; contra, sibi persuadentes Ecclesiam multo ampliorem esse multoque maiores recipere varietates, agnoscunt eandem hanc Ecclesiam etiam formis contineri et exprimi aliis ac per ipsas solas;
- in singulos dies crescunt officiorum conscientia, religionis studio, sedulitate et missionali erga alios navitate; - se probant usquequaque patere omnibus hominibus, neque unquam peculiaribus favere partibus.
His tantum condicionibus, quae plurimum sine dubio postulant, verum etiam magnopere animos incitant, primordiales illae communitates ecclesiales satisfacient praecipuae suae destinationi: scilicet audientes Evangelium sibi nuntiatum atque recipientes singulari modo ipsam evangelizationem, eae sine ulla mora fient Evangelii nuntiae.

VI

59. Si sunt homines, qui Evangelium salutis in mundo pronuntiant, id faciunt iussu, nomine et gratia Christi Salvatoris. Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? (81) ille scripsit qui haud dubie unus e maximis Evangelii praeconibus fuit. Nemo igitur id muneris explere potest, nisi missus fuerit. Cui autem missio est evangelizandi?
Concilium Vaticanum II praeclare respondet: Ecclesiae ex mandato divino incumbit officium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi amni creaturae (82). Et alio loco affirmat totam Ecclesiam missionariam esse, et opus evangelizationis esse officium Populi Dei fundamentale (83).
Iam mentionem fecimus de intima huiusmodi inter Ecclesiam et evangelizationem coniunctione. Cum Ecclesia Regnum Dei nuntiat et aedificat, ipsa in medio mundo sese penitus collocat, tamquam signum et instrumentum huius Regni, quod est et venit. Quam ad rem, Concilium rettulit significantissimum illud Sancti Augustini effatum de missionali duodecim Apostolorum actione: Praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt ecclesias (84).

60. Ecclesiam autem missam esse, eandemque ad evangelizationem proprie spectare, hoc duplicem in nobis excitat persuasionem. Ac primum, opus evangelizationis nemini singularem actum esse et solitarium, sed omnino ecclesialem. Ideoque, cum praedicator velhumillimus , catechista velpastor, in perquam longinqua regione, Evangelium nuntiat, sive parvam suam communitatem colligit, sive aliquod Sacramentum ministrat, etiamsi sit solus, actum Ecclesiae exsequitur, eiusque opus cum totius Ecclesiae evangelizantis actione certe coniungitur, non solum vinculis institutionalibus, sed invisibilibus etiam vinculis atque occultis cum superna gratia radicibus. Ex hoc inducitur eum non veluti sibi sumpto sponte officio, nec sua ipsius ductum mentis incitatione agere, sed in communione cum Ecclesiae munere atque eiusdem nomine.
Exinde altera persuasio eruitur: si quisque nomine Ecclesiae evangelizat - quae et ipsa ex Domini mandato agit -, nullus evangelizator summus est suae evangelizandi actionis arbiter, sui ipsius iudicio agens eamque perficiens iuxta suam indolem suamque impulsionem, sed servata cum Ecclesia eiusque Pastoribus communione eam exsequi debet.
Ecclesia, ut iam diximus, tota evangelizat. Ideo, sive ad universum terrarum orbem, sive ad unamquamque eiusdem partem quod attinet, Ecclesia suum officium esse sentit Evangelium pervulgare.

61. Postquam haec animo volutavimus, nunc, Fratres et Filii, vobiscum sistimus ad rem, quae hodie peculiaris momenti est, perpendendam. Prisci christiani, in suis liturgicis celebrationibus, in suis coram iudicibus et carnificibus testificationibus, in suis de re apologetica scriptis, se firmissime in Ecclesiam credere libenter declarabant, eam ubique terrarum diffusam esse demonstrantes. Prorsus sibi conscii erant se ad magnam pertinere communitatem, quae neque spatio neque tempore circumscriberetur : A iusto Abel ad ultimum electum (85); usque ad ultimum terrae (86); usque ad consummationem speculi (87).
Talem Dominus voluit Ecclesiam suam: universalem, arborem magnam, cuius in ramis volucres caeli veniunt et habitant (88), sagenam ex omni genere piscium congregantem (89), velrete quod Petrus centum quinquaginta tribus magnis piscibus onustum trahit (90), gregem qui ab uno pascitur pastore (91): Ecclesiam nempe universalem, quae nec saepta habet nec fines, nisi, pro dolor, limites, qui in corde animoque hominis peccatoris sunt .

62. Haec tamen universalis Ecclesia reapse penitus inseritur singulis particularibus Ecclesiis, quae vicissim ex hac aut illa humani generis portione constant; quaeque hac aut illa utuntur lingua; quae certam eruditionem atque doctrinam, certum res mundi sentiendi modum, certam praeteriti temporis memoriam, certum denique humanitatis fundamentum hereditate veluti possident iisdemque astrictae manent. Ac proprio nostri temporis hominis sensui consentaneum est bisce Ecclesiae particularis divitiis patere.
Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem, plus minus heteroclitam, Ecclesiarum particularium, quae suapte natura inter se differant. Secundum voluntatem Domini, Ecclesia ipsa, vocatione et missione universalis, cum radices mittit in varias condiciones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit.
Itaque, quaelibet particularis Ecclesia, quae sua voluntate ab universali Ecclesia seiungatur, necessitudinem suam cum Dei consilio amittat et sua ecclesiali indole pauperior fiat. Ceterum, Ecclesia, in toto orbe diffusa, abstractum quiddam fieret, nisi corpus et vitam per ipsas particulares Ecclesias sumeret. Tantum si hosce duos Ecclesiae veluti axes constanter aspexerimus, nobis intellegere licebit divitias huius, quae inter Ecclesiam universalem atque Ecclesias particulares exstat, necessitudinis.

63. Ecclesiae particulares, quae penitus non modo cum ipsis hominibus commiscentur, sed etiam cum appetitionibus, dlvltns angustiisque, necnon orandi, amandi, vitam mundumque spectandi modis, quae distinguunt definitum quemdam hominum coetum, debent substantiam evangelici nuntii intellectam excipere eamque, sine ulla velminima eius fundamentalis veritatis immutatione, in sermonem transferre, qui ab iisdem hominibus comprehendatur, eamque postea tali sermone nuntiare.
Quae quidem translatio facienda est - iis sane adhibitis consilio, gravitate, reverentia et competenti facultate, quae res ipsa postulat - in campis ad sacrae Liturgiae rationes (92), ad catechesim, ad theologiae enuntiata, ad secundarias ecclesiales structuras, ad ministeria pertinentibus. Cum vero sermonem dicimus, verbum tali sensu accipiendus est, ut potius quam ad verborum explicandorum disciplinam velad litterarum rationem, ad anthropologicam et culturalem rem referatur.
Quaestio profecto haud parum prudentiae habet, cum evangelizatio multum suae virtutis suaeque efficacitatis amittat, nisi rationem habeat populi, ad quem reapse dirigitur, nisi eius lingua eiusque signibus et imaginibus utatur, nisi quaestionibus respondeat, quas ipse ponit, nisi demum eius verum vivendi morem tangat et moveat. Altera vero ex parte, evangelizatio in periculo est, ne naturam sibi propriam perdat et omnino evanescat, si, per speciem res, quas continet, in sermonem transferendi, eas inanes reddat velcorrumpat, aut si eo consilio, ut veritas universalis alicui veluti spatio aptetur, haec ipsa veritas proiciatur atque unitas frangatur, sine qua nulla datur universalitas. Iamvero, ea tantummodo Ecclesia, quae conscientiam servat suae universalitatis ac sese praebet revera universalem, nuntium in promptu habet, qui comprehendi potest ab omnibus, ultra cuiuslibet regionis fines.
Cum aequa ratio Ecclesiarum particularium habetur, Ecclesia profecto augetur; idque oportere atque urgere censendum est, quia om nino congruit cum penitus insitis populorum humanarumque communitatum appetitionibus, quibus magis magisque agnoscere suae naturae lineamenta contendunt.

64. Ut vero huiusmodi auctus eveniat, necesse est ut Ecclesiae particulares prorsus pateant Ecclesiae universali. Bene enim animadvertendum est christifideles, qui maxime simplices et Evangelio fideles sunt atque ad verum Ecclesiae sensum magis attendentes, sua quasi sponte attrahi ad hanc universalem indolem percipiendam, eam ultro ac vehementissime desiderare, libenter in ea sese recognoscere, cum ea uno concentu consentire, atque imo ex animo angi, cum, vi quarundam opinionum, quas non intellegunt, in Ecclesiam costringantur hac universalitate carentem, alicuius regionis finibus circumscriptam atque omnis prospectus expertem.
Ceteroquin, ut historia clare docet, quotiens haec velilla Ecclesia particularis, optimis etiam propositis permota atque argumentis innixa, quae sive ex theologia, sive ex sociali doctrina, sive ex politica scientia, sive ex ipsa pastorali ratione depromantur, aut cupiditate impulsa alicuius libertatis sive sese movendi sive agendi, seiuncta est ab Ecclesia universali atque ab eius vitae centro visibili, vix fieri potuit (si tamen evenit), ut duo effugeret discrimina, pariter gravia: hinc discrimen cuiusdam arefacientis secessionis, ac deinde celeris ipsius disgregationis, quia unaquaeque eius cellularum ab ea digrediebatur eodem modo, quo ipsa a nucleo principali recesserat; illinc autem discrimen, ne suam libertatem amitteret, cum, separata a capite atque ab aliis Ecclesiis, quae robur et firmitatem eidem impertiebant, sola obnoxia fuit multimodis illorum viribus, qui eam in servitutem redigere et quaestui habere conarentur.
Revera, quo solidiora sunt communionis vincula, quibus Ecclesia particularis cum Ecclesia universali devincitur - vincula dicimus caritatis et fidelitatis, prompti erga Petri Magisterium obsequii, unitatis in lege orandi, quae est etiam lex credendi, sollicitudinis servandi unitatem cum Ceteris Ecclesiis, quae universalitatem efficient - eo aptior haec eadem Ecclesia evadet ad thesaurum fidei in legitimas varietates transferendum, quibus exprimi possunt sive eiusdem fidei professio, sive orationis formae ac Dei cultus, sive christianorum vita et mores, sive spiritualis populi vis, in quo ipsa versatur; eoque etiam verior fiet Evangelii nuntia, hoc est facultate pollens hauriendi a patrimonio universali id quod ad sui populi emolumentum cedat, itemque eiusdem populi experientiam vitamque Ecclesiae universali tradendi in omnium utilitatem.

65. Hac quidem mente, cum ad finem perduceretur tertius Synodi coetus, clarum, paterni amoris plenum, instans verbum habuimus de munere Petri Successoris, qua principii visibilis, vivi, actuosi unitatis inter Ecclesias, atque adeo unius Ecclesiae universalitatis (93). De gravi insuper officio etiam atque etiam monuimus, quod ad Nos pertinet, quodque tamen cum Fratribus in Episcopatu participamus, immutabile fidei catholicae depositum servandi, a Domino Apostolis traditum. Quod depositum, etsi in omnes vertatur linguas, laedendum non est neque amputandum; etsi symbolis singulorum populorum propriis induatur, et elocutionibus theologicis explicetur cum variis uniuscuiusque sive culturae, sive societatis, sive etiam gentis modis et instrumentis congruentibus, ea catholicae fidei summa maneat necesse est, quam ecclesiale Magisterium et recepit et tradit.

66. Universa ergo Ecclesia ad praedicandum Evangelium vocatur; in hac tamen provincia varia sunt, quae inter se differunt, opera exsequenda. Quae ministeriorum varietas, in uno eodemque mandato, evangelizationis divitias et pulchritudinem efficit. Quapropter placet haec, quae sequuntur, munera commemorare.
Et primo, liceat nobis indicare, quam assidue in Evangelio Dominus Verbi nuntiandi munus Apostolis committat. Eos elegit (94), per nonnullos familiarissime annos excoluit (95), instituit (96) et misit (97) nuntii salutis testes atque magistros, auctoritate valentes. Et Duodecim suos invicem successores miserunt, qui, iisdem Apostolorum gressibus instantes, Evangelium pergunt praedicare.

67. Christi itaque voluntate, Petri Successor praeeminenti munere docendae veritatis revelatae auctus est. Saepe Novum Testamentum Petrum Spiritus Sancti plenum inducit, nomine omnium loquentem (98). Quamobrem, Sanctus Leo Magnus eum meritum esse dicit apostolatus principatum (99). Hac eadem de causa, Ecclesiae vox Summum Pontificem in culmine - in apice, in specula - apostolatus esse demonstrat (100). Concilium Vaticanum II, pronuntians Christi mandatum praedicandi Evangelium omni creaturae (cfr. Marc. 16, 15), cum Petra et sub Petro, Episcopos primo et immediate afficit (101).
Potestas igitur plena, suprema atque universalis (102), quam Christus Vicario suo tradidit ad pastoralem Ecclesiae gubernationem, in eo potissimum posita est, quod Summus Pontifex praedicandi opus exercet et aliis mandat, ut Bonum salutis Nuntium praedicetur.

68. Cum Successore Petri coniuncti, Episcopi, Apostolorum successores, vi episcopalis ordinationis, potestatem suscipiunt veritates revelatas in Ecclesia docendi. Ipsi fidei magistri constituti sunt.
Cum Episcopis i n ministerium evangelizationis consociantur, huius potestatis ex peculiari titulo participes, ii qui per sacerdotalem ordinationem personam Christi gerunt (103), qua educatores Populi Dei in fide, divini Verbi praecones, simulque Eucharistiae ceterorumque Sacramentorum administri.
Nos omnes igitur Pastores, magis quam quodlibet aliud Ecclesiae membrum, invitamur ad huius muneris conscientiam in Nobis excitandam. Quod nostrum sacerdotale ministerium distinguit, quod efficit ut apte inter se cohaereant innumera ea negotia, quae per totius nostrae vitae cursum nos sollicitos tenent, quod denique peculiarem prorsus notam nostrae industriae impertit, est hic finis, cuilibet insitus actioni nostrae: Evangelium Dei praedicare (104).
En verae imaginis nostrae proprietas, quam nulla umquam dubitatio extenuare, nulla obiectatio obscurare debet: qua Pastores, miserenti Pastoris Summi consilio (105) electi sumus, etsi impares, ad Verbum Dei cum potestate praedicandum, ad congregandum Populum Dei dispersum, ad innutriendum hunc Populum signis actionis Christi, quae Sacramenta sunt, ad illum per salutis iter ducendum in eaque servandum unitate, cuius nos ipsi in variis ordinibus activa ac vitalia instrumenta constituti sumus, denique ad continenter animandam hanc communitatem circa Christum congregatam, secundum intimam eius vocationem. Cum autem haec omnia absolvimus pro nostris humanis viribus et secundum gratiae Dei mensuram, tunc profecto evangelizationis opus perficimus, sive Nos, qui munere fungimur Pastoris Ecclesiae universalis, sive Nostri in episcopatu Fratres Ecclesiis particularibus praepositi, sive Presbyteri et Diaconi coniuncti cum episcopis suis, quorum cooperatores sunt per communionem, quae e sacramento Ordinis sacri et ex Ecclesiae caritate proficiscitur.

69. Religiosi sodales praeterea in sua ipsorum vita, Deo sacrata, adiumentum singularis excellentiae inveniunt ad evangelizationem efficaciter peragendam. Ex ipsa religiosae vitae natura ii inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum, quod Deus est, sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis ipsi sunt testes, cum Ecclesiam in se exprimant, quatenus severioribus Beatitudinum postulationibus se committere exoptat. Per suam vivendi rationem signum sunt eius vitae status, quo quis Dei, Ecclesiae ac fratrum famulatui se totum addicit. Quam ob rem, religiosi sodales peculiare momentum habent quod attinet ad testificationem illam, quae, ut supra diximus, primarium est evangelizationis elementum. Tacita huiusmodi testificatio paupertatis et seiunctionis a rebus huius mundi castitatis et candidae vitae innocentiae, voluntatis in oboedientia acquiescentis, praeter quam mundo atque in ipsi Ecclesiae considerandi causas suggerit, fieri etiam potest diserta quaedam praedicandi forma, quae permovere valet etiam homines non christianos, recta praeditos voluntate et ad certa spiritualia bona aestimanda propensos.
Quae cum ita sint, facile intellegitur, quas partes agant in evangelizatione religiosi sodales atque sanctimoniales, qui precationibus, silentio, poenitentiae operibus, sui devovendi studio se dedunt. Alii etiam religiosi, et illi quidem plurimi, recta via incumbunt ad Christum nuntiandum. Missionalis eorum actio manifesto pendet ex Hierarchia et componenda est cum tota ratione pastorali, quam ipsa ad effectum deducere cupit. Verumtamen quis aestimare potest, quantum hi attulerint atque conferre etiam nunc pergant ad evangelixationis opus? Ob ipsam suam consecrationem religiosam, illi potissimum liberi sunt sponteque valent omnia deserere et abire usque ad terminos orbis, ut Evangelium praedicent. Illi sunt in opere alacres, atque eorum apostolatus saepe excellit propriis sui ingenii consiliis et inceptis, quae admirationem inspicientibus movent. Illi sunt magnanimi, et crebro inveniuntur in extremis missionum stationibus ubi maxima nonnumquam obeunt valetudinis ipsiusque vitae pericula. Ipsis profecto plurimum debet Ecclesia.

70. Laici homines, utpote qui pro sua condicione in medio mundo versentur et variis temporalibus muneribus praeponantur, peculiarem idcirco evangelizationis formam exercere debent.
Praecipuum ac proximum eorum munus eo spectat, non ut ecclesialem communitatem condant velpromoveant - quod munus Pastoribus proprium est -, sed ut ad effectum plene adducant omnes christianas atque evangelicas vires ac virtutes latentes, sed iam praesentes atque operantes in hoc mundo. Campus eorum evangelizantis navitatis proprius est latissima eaque implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae; item provincia ingeniorum culturae, disciplinarum et artium, mutuarum inter Nationes necessitudinum, instrumentorum communicationis socialis; accedunt res quaedam, quae peculiari modo ad evangelizationem patent, cuiusmodi sunt amor, familia, puerorum et adolescentium educatio, variarum professionum exercitatio, humanus dolor. Quo plures erunt laici homines spiritu evangelico imbuti, in quos harum rerum onus recidit quique iisdem rebus manifeste sunt addicti, et quo magis eas promovere valent et conscii erunt sibi efferendas esse omnes in se positas christianas vires, quae saepe latentes atque interclusae iacent, eo magis hae res omnes - nihil humanae efficientiae suae amittentes velimminuentes, immo ad novos quosdam superioris ordinis campos saepe pandentes - aedificando Dei Regno inservient, ac proinde afferendae saluti in Iesu Christo.

71. In apostolatus regione, laicorum propria, quae ad evangelizationem spectat, non animadverti non possunt partes, quae ad familiam pertinent . Ipsa iure merito pulcherrima appellatione dicta est Ecclesia domestica, ut ipsum Concilium Vaticanus II agnovit (106). Quod declarat oportere in unaquaque christiana familia reperiri varias Ecclesiae universae facies atque lineamenta. Ac praeterea familia, haud secus atque Ecclesia, habenda est campus, quo affertur et unde diffunditur Evangelium .
Quamobrem, apud familiam huius muneris consciam, omnia eiusdem familiae membra evangelizant atque evangelizantur. Parentes non tantum communicant cum filiis Evangelium, sed ab ipsis possunt recipere idem Evangelium penitus vita expressum. Eadem familia Evangelii nuntia fit apud alias multas familias, atque circumstantem, cui inseritur, convictum.
Ipsae familiae, quae ex matrimonio mixto exortae sunt, Christum suae proli annuntiare debent secundum plenam vim et significationem communis baptismi; ipsae praeterea difficili tenentur officio sese efhciendi unitatis artifices.

72. Rerum adiuncta nos invitant, ut peculiarem mentis attentionem ad iuvenes dirigamus. Eorum auctus numerus eorumque percrebrescens in societate humana praesentia, quaestiones quibus sollicitantur, haec omnia excitare debent in omnibus curam porrigendi eis studiose ac sapienter exemplar evangelicum cognoscendum et colendum. Attamen necesse est, ut iuvenes, recte ad fidem et precationem informati, fiant magis magisque apostoli suorum aequalium. In tali sane iuvenum auxilio Ecclesia multam spem reponit, iisdemque saepe saepius plenam Nosmet ipsi fiduciam ostendimus.

73. Ita quidem maximum sui momentum consequitur operosa laicorum praesentia in rebus temporalibus. Neglegendus igitur non est neque oblivione praetereundus alter rerum prospectus: laici enim possunt animadvertere se vocatos esse velvocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque carismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit.
Magna cum interiore laetitia contuemur Pastorum multitudinem, religiosorum atque laicorum, qui muneris sui Christum praedicandi studiosi, nuntiare valenter Evangelium aptioribus usque rationibus nituntur. Nos confirmamus late patentem actionem, quam, hoc in itinere et hac cum cura, Ecclesia nostrae aetatis explicat. Quae late patens actio meditationem ante omnia respicit, deinde ministeria ecclesialia, quibus est facultas renovandi atque firmandi alacritatem in evangelizando.
Absque dubio, iuxta ministeria per sacramentum Ordinis collata, vi quorum Pastores constituuntur atque peculiari modo communitatis famulatui se devovent, Ecclesia agnoscit alia ministeria, quae, etsi cum sacro Ordine non sint coniuncta, accommodantur tamen ad peculiare Ecclesiae officium exercendum.
Consideratio ad Ecclesiae primordia intenta multum luminis affert atque nobis sinit, ut utamur vetusta experientia, quod ad ministeria attinet; quae experientia eo validior est, quoniam pristinae Ecclesiae facultatem dedit accrescendi, sese corroborandi atque extendendi. Haec tamen primordiorum exploratio complenda est consideratione necessitatum humanae condicionis Ecclesiaeque nostrae aetatis. Haurire ex fontibus istis semper consiliorum plenis, nullum horum bonorum posthabere atque apte accommodari postulatis et necessitatibus huius temporis: haec sunt capita, quae facultatem praebebunt sapienter inquirendi atque in luce collocandi ministeria, quibus Ecclesia indiget, quaeque plures Christifideles libenter suscipient ad maiorem usque fovendam ecclesialis communitatis vivacitatem. Haec ministeria secum ferent veram pastoralem virtutem secundum rationem, qua servabunt omnino unitatem normasque latas a Pastoribus, utpote qui unitatis Ecclesiae sponsores atque auctores sint constituti.
Huiusmodi ministeria, quae specie quidem nova videntur, sed valde contra cohaerent cum antiquis Ecclesiae experimentis per longum vitae eius curriculum - ministeria, verbi causa, dicimus catechistarum, precationis et cantus moderatorum, christianorum deditorum praedicationi Verbi Dei velfamulatui fratrum egentium, praepositorum communitatum parvarum, auctorum motuum apostolicorum, et aliorum istius generis - utilissima quidem sunt ad Ecclesiam condendam, vivificandam et amplificandam, atque etiam efficere possunt, ut ipsa magis circumcirca effulgeat eosque tangat, qui procul absunt. Peculiaris a Nobis aestimatio declaranda est omnibus laicis, qui consentiunt aliquid sui temporis et virium, immo etiam universam vitam, sacris missionibus devovere.
Omnibus evangelizationis operariis sedula praeparatio necessaria est, qua quidem multo magis ii indigent, qui ministerio Verbi sunt addicti. Incitati altiore semper conscientia excelsitatis et ubertatis Verbi Dei, illi, quorum officium est idem Verbum diffundere, quam maximum studium adhibere debent ad dignitatem et diligentem curam et accommodationem sermonum suorum. Omnes enim noverunt loquendi artem hodie permagnum prae se ferre momentum et pondus. Quomodo igitur praedicatores et catechistae poterunt eam contemnere? Vehementer proinde optamus, ut in unaquaque Ecclesia particulari Episcopi convenienter procurent institutionem omnium ministrorum Verbi. Illa videlicet educatio seria augebit in iis necessariam fiduciam sui, sed etiam studium inflammabit Iesu Christi praedicandi hoc ipso tempore nostro.

VII

74. Neque vero colloquii huiusce cum Fratribus Filiisque Nostris amantissimis finem ante faciendum putamus, quam et unum aliud addiderimus invitamentum: quonam animo quove consilio scilicet ii duci debeant, qui propagando Evangelio operam dant.
Ita nomine Domini Iesu Christi atque Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, eos omnes, qui Spiritus Sancti instinctu Ecclesiaeque mandato veri Evangelii praecones sunt, cohortamur, ut vocatione, quam audierunt, digni sint, illamque nulli dubitationi veltimori cedentes exerceant, neque omnino omittant ea, quae ad evangelizationem non modo aditum faciant, sed assiduam etiam ac fructuosam reddant. En, prae ceteris, primarias quas iuvat condiciones commendare.

75. NulIa umquam fieri potest praedicatio sine Sancti Spiritus munere. Qui profecto et in Iesum a Nazareth descendit ipsum dum baptizaretur, tum videlicet, cum vox Patris - Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (107) - manifeste ostendit ipsius electionem et missionem. Qui praeterea ductus a Spiritu deserta petit supremumque certamen init in discrimenque maximum venit, antequam huius missionis initium faciat (108); itidemque in virtute Spiritus (109) redit in Galilaeam, in Civitate sua Nazareth praedicaturus, sibi illud Isaiae tribuens: Spiritus Domini super me, et: Hodie, impleta est haec Scriptura (110). Huc accedit, quod discipulis, quos missurus erat, insufflans ait: Accipite Spiritum Sanctum (111).
Re quidem vera, solummodo post Spiritus Sancti adventum in die Pentecostes, Apostoli in omnes partes terrae proficiscuntur, ut grande evangelizationis opus, Ecclesiae concreditum, aggrediantur, idque Petrus ita populo explicat, quasi per illum eventum prophetia Ioelis impleatur dicentis: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem (112). Ipse Petrus Spiritu Sancta repletur, ut de Iesu, Filio Dei, populo verba faciat (113). Atque Paulus ipse Spiritus repletur Sancto (114), antequam apostolico operi se tradat, quemadmodum Stephanus, eodem Spiritu plenus, diaconus eligitur ac postea fuso sanguine martyrium facit (115). Scilicet Spiritus ille, qui Petrum, Paulum ac duodecim Apostolos loquentes facit, subiciens quid dicant, idem in eos etiam cadit, qui verbum Dei audiunt (116).
Ceterum, Spiritus Sancti consolatione repleta, Ecclesia crescit (117), cuius ille est anima. Ille, inquimus, efficit, ut fideles verum tum doctrinae tum mysterii Christi intellectum habeant; ille hodie, quemadmodum initio Ecclesiae, in unoquoque Evangelii praecone operatur, modo ei se tradat dirigendum. Ille tandem verba suggerit, cum unus ille praestare possit, simul audientium animos molliens, ut Evangelium et annuntiatum Regnum plane excipiant.
Equidem evangelizationis artes bonae sunt; sint tamen illae absolutae atque perfectae, nequeunt secreto Spiritus instinctui suffici. veldiligentissime adhibita praeconis praeparatio nihil agit sine illo, et quaevis dialectica nisi illo spirante est ad hominem permovendum impar, atque praeterea disciplinae tum sociologicae tum psychologicae inventa, subtilia licet, sine illo nullius virtutis deprehenduntur. Nimirum, hodie, in Ecclesia singularem quandam Spiritus Sancti aetatem animadvertimus. Satagunt enim ubique fideles, ut non modo melius Illum cognitum comprehensumque habeant, qualem videlicet Scripturae sanctae revelant, sed etiam ut quam iucundissimo animo Ei se tradant, vela sua pandentes inspiranti; atque praeterea frequentissimi ad Illum coeuntes, libenter ab Eo agi patiuntur. Iamvero, si Spiritus Sancti momentum in vita Ecclesiae tantum est, profecto in evangelizationis opere reperitur maximum. Neque credendum est temere ac fortuito accidisse, ut evangelizationis initia die Pentecostes proficiscerentur, divini nempe Spiritus afflatu.
Cogi ergo inde facile potest, Spiritum Sanctum in propagatione Evangelii primas agere, utpote qui et moveat ad praedicandum, et hominis intima ad excipiendum intellegendumque verbum salutis praeparet (118), iure pariter affirmari potest Eum esse etiam finem ac terminum omnis evangelizationis; unus enim novam creationem operatur, humanitatem nempe novam, ad quam evangelizatio ipsa tendere debet per illam unitatem in varietate, ad quam praedicatio necessario provocat in communitate christiana. Per Illum insuper, Spiritum Sanctum dicimus, Evangelium in mundum permanat, cum unus signa temporum - id est Dei - quae sint, discernere faciat, quae evangelizatio percipit eaque in hominum vita illustrat.
Episcoporum Synodus quidem, anno MCMLXXIV habita, postquam opportune institit operam Spiritus Sancti in negotio evangelizationis, vota pariter suscepit, ut animorum pastores atque theologi - inter quos fideles etiam ponimus, quos signum Spiritus Sancti per Baptismum notavit - naturam atque agendi modum divini illius Paracliti altius excuterent in evangelizatione praesentis temporis. Quod et Nos in votis habemus, dum Evangelii praecones hortamur, cuiuscumque ordinis velcondicionis sunt, ut sine intermissione Spiritui divino summa fide et ardore supplicent, illiusque ductui prudenter se permittunt tamquam auctoris praecipui consiliorum suorum, suoium coeptorum suaeque operae ad evangelizationem spectantis.

76. Nunc autem ipsos respicimus Evangelii praecones. Saepius, enim, homines dictitant aetatem nostram sitire sinceritatem ac veritatem rerum. Adulescentes praesertim dicuntur abhorrere prorsus ab omni falsa velficticia rerum natura, atque contra requirere totam earum veritatem ei claritatem. Haec signa temporum magnam Nobis suadent vigilantiam. Etenim vehementer semper - sive taciti sive magna voce - nos interrogant: Creditisne vos ipsi ea quae dicitis? Vivitisne ea quae creditis? Praedicatisne revera et quae vivitis? Plus quam umquam alias testimonium vitae, sic factum est pernecessaria condicio plenae efficacitatis praedicationis. Quapropter, ecce in nos ipsos tamquam auctores quadamtenus recidit omnis progressus et effectus Evangelii, quod proclamamus.
«Quid est de Ecclesia decem post annos a conclusione Concilii?», ita nobiscum quaerebamus, hanc commentationem inchoantes. Estne illa radicitus constituta in medio mundo ac tamen satis libera et sui iuris, ut mundum interroget? Estne illa testis consociatae voluntatis cum hominibus eodemque tempore cum «Absoluto», quod est Deus? Estne vividior ipsius contemplatio et adoratio, estne pariter vehementior eius actio missionalis, caritatis effectrix, liberatrix? Estne studiosius usque operosa in sustinendis inceptis plenae christianorum unitatis restaurandae, quae efficaciorem reddit ipsam communem testificationem, ut mundus redat (119). Nos omnes simul advocamur ad responsiones his interrogationibus reddendas.
Hortamur ergo, Venerabiles Fratres, quos Spiritus Sanctus posuit pascere Ecclesiam Dei (120). Hortamur Presbyteros et Diaconos, Episcoporum adiutores atque spiritalis alacritatis suasores in consociationibus Populi Dei et in locorum communitatibus. Hortamur Religiosos, testes huius Ecclesiae, quae ad sanctitatem invitatur, ideoque exstimulatos ad talem amplectendam vivendi rationem, quae evangelicarum Beatitudinum sit argumentum. Hortamur laicos: familias christianas, iuvenes et adultos, illos omnes qui artificia exercent, moderatores, neque obliviscimur pauperes saepe fide et spe affluentes, laicos omnes conscios suarum in evangelizatione partium in famulatu Ecclesiae, velin media societate et mundo. His omnibus dicimus: necesse est, ut nostrum evangelizationis studium vehemens a germana vitae sanctitate proficiscatur, quam precatio ac praesertim amor erga Eucharistiam alant, atque - sicut Concilium Vaticanum II nos admonet - praedicatio ex parte sua incrementum afferat sanctitati praedicatoris (121).
Mundus qui, contra omnium opinionem, licet innumerabilia ostendat denegationis Dei Signa, Deum tamen quaerit per itinera inopinata et Deo graviter indiget, idem mundus repetit Evangelii praedicatores, qui ipsi loquantur de Deo ab iis cognito tamque sibi proximo, quasi Eum invisibilem videant (122). Mundus repetit et exposcit a nobis vitae simplicitatem, precandi habitum, caritatem in omnes, praesertim erga parvulos et pauperes, oboedientiam et humilitatem, nostri oblivionem et renuntiationem. Hac sanctitatis nota deficiente, sermo noster difficulter permanabit ad cor hominum huius temporis: in discrimen ponitur, ut reducatur ad vanum et irritum.

77. Evangelizationis vis valde deminuetur, si nuntii Evangelici disiuncti erunt inter se variis divisionis causis. Nonne hoc est quoddam e magnis evangelizationis huius temporis incommodis? Re vera, si Evangelium, quod praedicamus, appareat dilaceratum controversiis de doctrina, sententiis inter se oppositis mutuisve damnationibus inter christianos - prout eorum quisque sentit de Christo et de Ecclesia, atque etiam ob dissimiles suas opiniones de societate deque humanis institutionibus - nonne fiet, ut illi, ad quos nostra praedicatio convertitur, perturbentur, in errorem inducantur, immo etiam scandalizentur?
Sacrum Domini testamentum nos docet, unitatem inter Christifideles esse non tantum documentum nostrae ascriptionis in numero suorum, sed etiam ipsius missionis a Patre, probantissimum argumentum fidei, quae christianis velipsi Christo debetur. Quoniam Evangelii praedicatores sumus, nobis praebenda est fidelibus Christi non species hominum dissidentium ac dissentientium ob controversias, quae nullo modo aedificant, sed species hominum in fide firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc exorientes, ob communem sinceram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est: evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia exhibito, hinc sane officiorum pondus et gravitas, sed etiam consolatio exoritur.
Hoc autem loco denotare iuvat ipsum signum unitatis inter omnes christianos, tamquam modum et instrumentum evangelizationis. Divisio christianorum quaedam praesens res est magnae profecto gravitatis, quae eo usque pertingit, ut ipsum opus Christi debilitet. Etenim, Concilium Vaticanum II loculenter vehementerque affirmat: Divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert et aditum ad fidem multis praecludit (123). Qua de causa, cum Annum hunc Iubilaeum indiceremus, necessarium Nobis visum est omnes fideles orbis catholici illud quoque commonefacere: Prius quam homines universi reducantur aliquando et restituantur in Dei Patris nostri gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet, qui fide iam agnoverint ac receperint Iesum Christum uti Dominum misericordiae, qui homines liberet et amoris veritatisque consociet Spiritu (124). Magna vero Nos cum spe contemplamur conatus illos, qui a christianis nunc suscipiuntur ad plenam restituendam hanc unitatem, quam Christus voluit. Sanctus Paulus hac de re nos facit certiores: Spes autem non confundit (125). Dumque hoc etiam tempore enitimur et contendimus, ut a Domino perfectam unitatem impetremus, volumus ut preces multiplicentur. Praeterea, idem assumimus votum, a Patribus tertii coetus generalis Synodi Episcoporum nuncupatum: ut maiore usque studio socia conferatur a nobis opera cum christianis fratribus, quibuscum perfecta communione nondum coniungimur, idque fiat innitendo in baptismatis fundamento et in fidei patrimonio, quod cum illis commune habemus; adeo ut ex ipso evangelizationis opere latior iam nunc prodeat communis testificatio de Christo coram mundo. Ad hoc mandatum Christi nos impellit, idque poscit officium praedicandi ac testificandi Evangelium.

78. Evangelium, quod nobis commissum est, est etiam verbum veritatis. Quae veritas libertatem affert (126), eaque sola pacem animo confert. Eam homines expetunt, cum nos adeunt Bonum Nuntium illis nuntiantes: veritatem de Deo, veritatem de homine eiusque arcano fine, veritatem de mundo; veritatem difficilem, quam in Verbo Dei perscrutamur, cuiusque - iterum dicimus - nec magistri nec auctores sumus, sed custodes, praecones, administri.
Poscitur ab eo qui Evangelium nuntiat, ut veritatem colat, eo velmagis quod veritas, quam ille perpendit et tradit, est veritas revelata, ideoque prae ceteris primariae particula veritatis, qui est Deus ipse. Evangelii igitur praedicator is est qui, summa etiam cum sui oblivione et iactura, semper veritatem exquirit aliis transmittendam.
Numquam ille veritatem adulterat, numquam dissimulat, desiderio motus placendi hominibus, admirationem movendi velanimos excitandi, neque novitate vel studio sese octendendi. Ille veritatem non respuit; veritatem revelatam non obumbrat socordia ignaviaque eam inquirendi, velsui commodo ductus, veltimore impulsus. Non recusat incumbere in eius studium; ei magnanimiter inservit, neque tamen eam in servitutem redigit.
Quoniam populi fidelis sumus Pastores, ministerium nostrum urget nos, ut tueamur, defendamus et communicemus veritatem, damna et iacturas contemnentes. Plurimi excellentes sanctique Pastores nobis largiti sunt exemplum huiusmodi erga veritatem amoris, qui haud raro heroum more demonstratus est. Deus veritatis exspectat, ut eiusdem nos simus propugnatores vigilantes atque praedicatores deditissimi.
Doctores, quicumque estis, sive theologi, sive exegetae, sive historiae cultores: evangelizationis opus indiget vestra indefatigata inquisitione vestraque diligentia atque sagacitate in transmittenda veritate, ad quam studia vestra vos appropinquant, quaeque tamen semper exsuperat cor hominis, cum sit ipsa veritas Dei. Parentes et magistri, munus vestrum, quod difficilius evadit ob multiplices huius temporis contentiones, vos adducit ut auxilium praebeatis filiis atque discipulis vestris in detegenda veritate, religiosa et spiritali haud excepta.

79. Evangelizationis ministerium in evangelizatore fraternum et in dies crescentem amorem erga eos, quos evangelizat, requirit. Paulus npostolus, cuiusvis praedicatoris exemplar, haec Thessalonicensibus verba scripsit, quae nobis agendi rationi sunt: Ita desiderantes vos . . volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis (127). Qui iste amor est? Non tam paedagogi, quam patris, velpotius matris (128). Cupit Dominus ut quisquis, sive Evangelium praedicat, sive Ecclesiam exstruit, hunc habeat amorem.
Amoris signum est donandae veritatis et in unitatem evangelizandos inserendi cura. Signum item amoris est sine exceptione et ambagibus Iesu Christo nuntiando se tradere.
Nonnulla alia amoris Signa liceat addere. Primum signum est eos, qui evangelizantur, vereri nec aspere tractare, quod ad religionem, ad animum, ad vitae modum, iure non intemperanter celerandum, ad conscientiam et ad sententiam pertinet.
Itidem aliud signum est cavere, ne quis, praesertim si sit fide infirmus (129), dictis offendatur, quae, si Clara esse possunt eruditis, tamen fidelibus, velut vulnera animi, fontes perturbationis et scandali esse possunt.
Demum, signum amoris erit eniti, ut christianis non dubitationes et haesitationes tradantur, ex male percepta eruditione ortae, sed firmae, cum in Verbo Dei consistant, persuasiones. Fidelibus opus est his persuasionibus, ut christiane vivant, easque sibi pro iure vindicant, cum filii Dei sint, in cuius complexu haerentes, toti in iis acquiescunt, quae amor postulat.

80. Adhortationem Nostram nunc e vita maximorum praedicatorum et evangelizatorum sumere volumus, quorum vita apostolatui dicata fuit, quorum in numero eos commemorare peculiariter placet, quos hoc Anno Sancta proposuimus fidelibus colendos; multa enim evangelizationis impedimenta superaverunt.
Satis habemus ex illis impedimentis, quae nostrorum etiam temporum sunt, illud indicare, quod et multiplex et tamen gravissimum est, cum sit domesticum: neglegentiam videlicet, et praesertim gaudii ac spei defectionem in multis evangelizatoribus. Nos itaque omnes hortamur, qui, aliquam ob causam aliquove modo, evangelizandi funguntur munere, ut fervorem spiritus alant et augeant (130). Hic fervor exigit in primis, ut excusationis titulos reiciamus evangelizationi contrarios. Omnium insidiosissimi ii sunt, quibus quis contendit se hac velalia doctrina, a Concilio proposita, fulciri et sustineri.
Sic accidit, ut vario quidem modo asseverari saepius audiamus: veritatem imperare, etiamsi Evangelii sit, viam praecipere, etiamsi salutis sit, idem esse ac religiosae libertati vim inferre. Ceterum - addunt - quae causa est, cur Evangelium nuntietur, si omnes cordis probitate salutem consequuntur? Constat, praeterea - aiunt - et mundum et historiam seminum verbi piena esse: eo velle Evangelium portare, ubi iam idem in seminibus inest, a Domino satis, nonne est falsa opinione duci?
Altius perscrutandi in Concilii documentis quaestiones quae, illis titulis suadentibus, inde nimis inconsiderate hauriuntur, de his argumentis diversissima apparebit sententia.
Vitium profecto est quidquid imponere conscientiae fratrum nostrorum. Sed prorsus aliud est, si huic conscientiae evangelica veritas et salus in Christo Iesu proponuntur ratione admodum perspicua et salva omnino eiusdem conscientiae potestate eligendi veloptandi - secluso omni actionis genere, quod coërcitionem velsuasionem inhonestam aut minus rectam sapere videatur (131)-; id, nedum libertati religiosae iniuriam faciat, obsequium praestat eidem libertati, cui potestas tribuitur viam eligendi, quae nobilis et laudabilis ab iis quoque habetur, qui Deum esse non credunt. Numquid crimen adversus alienam libertatem erit in gaudio pronuntiare Evangelium, quod a misericordissimo Domino accepimus? (132) Cur, praeterea, ius erit dumtaxat mendacium et errorem, dedecora atque obscena proponere, immo saepe, pro dolor, imperare tum per suasoria et exitialia communicationis socialis instrumenta, tum per leges huiusmodi licentiam tolerantes, tum etiam per ignaviam bonorum et audaciam malorum?
Haec reverens erga alias ratio, qua Christus eiusque Regnum nuntiantur, officium potius quam ius evangelizatoris dicenda est. Pariter ad homines, qua fratres ipsius evangelizatoris, ius pertinet, ut sibi ab eo evangelicum salutis nuntium afferatur. Hanc salutem in iis, quos vult, Deus operari potest per extraordinarias vias, quas Ipse solus novit (133). Si autem Filius eius in hunc mundum venit, id eo consilio fecit, ut verbis vitaque sua ordinarias nobis patefaceret vias salutis. Ipse nobis mandavit, ut, sua ipsius praediti auctoritate, hanc transmitteremus revelationem. Haud inutile erit, si singuli fideles singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam: homines, etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias vias, propter Dei misericordiam; at, si desidiosi velpavidi vel «erubescentes Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus (134), vel, falsas secuti sententias, illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos facere? Id enim nihil aliud est quam irritam facere vocationem Dei, qui vult bonum semen per vocem ministrorum Evangelii germinare; perque nos stabit, ut idem semen in arborem excrescat suumque fructum proferat.
Servemus igitur spiritus fervorem; custodiamus suave et solacii plenum gaudium evangelizandi, tunc etiam cum seminare flendo opus est. Talis sit nobis animi impetus - sicut fuit Ioanni Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque multitudini illi admirabilium per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum -, quem neque homines neque res exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam nostram obtulimus, magnae laetitiae sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui tum in angore tum in spe quaerit, Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis vel spe destitutis, neque ab impatientibus vel anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt, neque renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in mundo penitus instauretur.

81. En igitur, Fratres et Filii, clamor, qui ex imo pectore Nostro effunditur, quique cum repercussa consonat voce Nostrorum Fratrum, qui tertium generalem Synodi Episcoporum coetum celebraverunt. En id, quod fieri iussimus, exeunte hoc Anno Sancta, quo cum maxime et necessitates et appellationes percepimus multorum fratrum, qui, sive christiani sive non christiani, ab Ecclesia exspectant Verbum salutis.
Utinam huius lux Anni Sancti, quae innumerabilibus hominibus Deo reconciliatis tum in Ecclesiis particularibus tum Romae Orta est, etiam post Iubilaeum aequaliter illucescere pergat per ordinatam quandam rationem pastoralis navitatis, cuius evangelizatio praecipua pars est, hac nostra aetate, quae proximum iam ostendit novum saeculum, immo tertium millesimum Christianae religionis annum!

82. Hoc votum deponere gaudemus in manibus et in corde Sanctissimae Deiparae Virginis Mariae, hoc ipso die singulariter ei sine labe conceptae sacro, atque decimo expleto anno ab exitu Concilii Vaticani II. Quae mane Pentecostes primordiis evangelizationis, Sancta Spiritu operante, orando praefuit, eadem tamquam Stella refulgeat evangelizationis usque renovandae, quam Ecclesia, mandato sui Domini obtemperans, promovere ac perficere debet praesertim bisce sane arduis, sed spei plenis temporibus!
In nomine Christi, Nos vobis omnibus vestrisque communitatibus, familiis, necessariis paterne benedicimus, his utentes verbis Sancti Pauli ad Philippenses: Gratias ago Deo meo in omni memoria Vestri, semper in amni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communione vestra in Evangelio . . . . sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et . . . in defensione et confirmatione Evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu (135).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in Sollemnitate Conceptionis Immaculatae B. M. V., anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertiodecimo.

PAULUS PP. VI

(1) Cfr. Luc. 22, 32

(2) 2 Cor. 11, 28

(3) Cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947

(4) Cfr. Eph. 4, 24; 2, 15; Col. 3, 10; Gal. 3, 27; Rom. 13, 14; 2 Cor. 5, 17

(5) 2 Cor. 5, 20

(6) Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita ad Synodum Episcoporum, tertio exeunte generali coetu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, pp. 634-635; 637

(7) PAULI PP. VI Allocutio ad Sacrum Cardinalium Collegium (22 Iunii 1973): AAS 65, 1973, p. 383

(8) 2 Cor. 11, 28

(9) 1 Tim. 5, 17

(10) 2 Tim. 2, 15

(11) Cfr. 1 Cor. 2, 5

(12) Luc. 4 , 43

(13) Ibid.

(14) Luc. 4, 18; cfr. Is. 61, 1

(15) Cfr. Marc. 1, 1; Rom. 1, l-3

(16) Cfr. Matth. 6, 33

(17) Cfr. Ibid. 5, 3-12

(18) Cfr. Matth. 5-7

(19) Cfr. Ibid. 10

(20) Cfr. Ibid. 13

(21) Cfr. Ibid. 18

(22) Cfr. Ibid. 24-25

(23) Cfr. Ibid. 24, 36; Act. 1, 7; 1 Thess. 5, 1-2

(24) Cfr. Matth. 11, 12; Luc. 16, 16

(25) Cfr. Matth. 4, 17

(26) Marc. 1, 27

(27) Luc. 4, 22

(28) Io. 7, 46

(29) Luc. 4, 43

(30) Io. 11, 52

(31) Cfr. Dei Verbum, 4: AAS 58, 1966, pp. 818-819

(32) Cfr. 1 Petr. 2, 9

(33) Cfr. Act. 2, 11

(34) Luc. 4, 43

(35) 1 Cor. 9, 16

(36) Cfr. Declarationes Patrum Synodalium, 4: L'Osservatore Romano, 27 Octobris 1974, p. 6

(37) Matth. 2 8 , 19

(38) Act. 2, 41. 47

(39) Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11; Ad Gentes, 5: AAS 58, 1966, pp. 951-952

(40) Cfr. Act. 2, 42-46; 4, 32-35; 5, 12-16

(41) Cfr. Ibid. 2, 11; 1 Petr. 2, 9

(42) Cfr. Ad Gentes, 5, 11, 12: AAS 58, 1966, pp. 951-952, 959-961

(43) Cfr. 2 Cor. 4, 5; S. AUGUSTINI Sermo XLVI, De Pastoribus: CCL XLI, pp. 529-530

(44) Luc. 10, 16; cfr. S. CYPRIANI De Unitate Ecclesiae, 14: PL 4, 527; S. AUGUSTINI Enarrat. 88, sermo 2, 1.4: PL 37, 1140; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI Hom. de capto Eutropio, 6: PG 52, 402

(45) Eph. 5, 25

(46) Apoc. 21, 5; cfr. 2 Cor. 5, 17; Gal. 6, 15

(47) Cfr. Rom. 6, 4

(48) Cfr. Eph. 4, 23-24; Col. 3, 9-10

(49) Cfr. Rom. 1, 1 6 ; 1 Cor. 1, 18; 2, 4

(50) Cfr. Gaudium et Spes, 53: AAS 58, 1966, p. 1075

(51) Cfr. TERTULLIANI Apologeticum, 3 9 : CCL I, 150-153 ; pp. MINUCII FELICIS Octavius, 9 et 31: CSLP, Augustae Taurinorum 1963-2, pp. 11-13, 47-48

(52) 1 Petr. 3, 15

(53) Cfr. Lumen Gentium, 1, 9, 48: AAS 57, 1965, 5, 12-14, 53-54; pp. Gaudium et Spes, 42, 45: AAS 58, 1966, pp. 1060.1061, 1065-1066; Ad Gentes, 1, 5: AAS 58, 1966, pp. 947, 951-952

(54) Cfr. Rom. 1, 16; 1 Cor. 1, 18

(55) Cfr. Act 17, 22-23

(56) 1 Io. 3, 1; cfr. Rom. 8, 14-17

(57) Cfr. Eph. 2, 8; Rom. 1, 16 et SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio ad fidem tuendam in mysteria Incarnationis et SS. Trinitatis a quibusdam recentibus erroribus (21 Februarii 1972): AAS 64, 1972, pp. 237-241

(58) Cfr. 1 Io. 3, 2; Rom. 8, 29; Phil. 3, 20-21 et Lumen Gentium, 48-51: AAS 57, 1965, pp. 53-58

(59) Cfr. SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio circa Catholicam Doctrinam de Ecclesia contra nonnullos errores hodiernos tuendam (24 Iunii 1973): AAS 65, 1973, pp. 396-408

(60) Cfr. Gaudium et Spes, 47-52: AAS 58, 1966, pp. 1067-1074; PAULI PP. VI Humanae Vitae: AAS 60, 1968, pp. 481-503

(61) PAULI PP. VI Sermo habitus ineunte tertia Synodo Episcoporum (27 Sep. tembris 1974): AAS 66, 1974, p. 562.

(62) Ibid.

(63) PAULI PP. VI Oratio habita ad « Campesinos» Columbiae (23 Augusti 1968): AAS 60, 1968, p. 623

(64) IDEM Sermo habitus in « Die Progressionis» Bogotae (23 Augusti 1968): AAS 60, 1968, p. 627; cfr. S. AUGUSTINI Epistola 229, 2: PL 33, 1020

(65) PAULI PP. VI Oratio habita exeunte tertio Synodi Episcoporum generali conventu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, p. 637

(66) IDEM Allocutio diei 15 Octobris 1975: L'Osservatore Romano, 17 Octobris 1975

(67) PAULI PP. VI Sermo habitus ad sodales « Consilii de Laicis» (2 Octobris 1974): AAS 66, 1973, p. 568

(68) Cfr. 1 Petr. 3, 1

(69) Rom. 10, 14. 17

(70) Cfr. 1 Cor. 2 , 1-5

(71) Rom. 10, 17

(72) Cfr. Matth. 10, 27; Luc. 12, 3

(73) Marc. 16, 15

(74) Cfr. S. IUSTINI I Apologia, 46, 1-4; II Apologia 7 (8), l-4; 10, l-3; 13, 3-4: Florilegium Patristicum II, Bonn 19112, pp. 81, 125, 129, 133; CLEMENTIS ALEXANDRINI Stromata I, 19, 91, 94: S. Ch. 30, pp. 117-118, 119-120; Ad Gentes, 11: AAS 58, 1966, p. 960; Lumen Gentium, 17: AAS 57, 1965, p. 21

(75) EUSEBII CAESARIENSIS Praeparatio Evangelica, 1, 1: PG 21, 26-28; cfr. Lumen Gentium, 16: AAS 57, 1965, p. 20

(76) Cfr. Eph. 3, 8

(77) HENRI DE LUBAC, Le drame de l'humanisme athée, Ed. Spes, Paris 1945

(78) Cfr. Gaudium et Spes, 59: AAS 58, 1966, p. 1080

(79) 1 Tim. 2, 4

(80) Matth. 9, 36; 15, 32

(81) Rom. 10, 15

(82) Dignitatis Humanae, 13: AAS 58, 1966, 939; p. cfr. Lumen Gentium, 5: AAS 57, 1965, pp. 7-8; Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p, 947

(83) Cfr. Ad Gentes, 35: AAS 58, 1966, p. 983

(84) S. AUGUSTINI Enarrat. in PS. 44, 23: CCL XXXVIII, p. 510; cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947

(85) S. GREGORII MAGNI Homil. in Evangelia, 19, 1: PL 76, 1154

(86) Act. 1, 8; cfr. Didachè, 9, 1: FUNK, Patres Apostolici, 1, 22

(87) Matth. 28, 20

(88) Cfr. Ibid. 13, 32

(89) Cfr. Ibid. 13, 47

(90) Cfr. Io. 21, 11

(91) Cfr. Ibid. 10, l-16

(92) Cfr. Sacrosanctum Concilium, 37-38: AAS 56, 1964, p. 110; cfr. etiam liturgici libri ceteraque documenta, insequenti tempore ab Apostolica Sede edita ad reformationem liturgicam exsequendam, quam Concilium Vaticanum II faciendam decrevit.

(93) PAULI PP. VI Allocutio habita exeunte tertio coetu Synodi Episcoporum (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, p. 636

(94) Cfr. Io. 15, 16; Marc. 3, 13-19; Luc. 6, 13-16

(95) Cfr. Act. 1, 21-22

(96) Cfr. Marc. 3, 14

(97) Cfr. Ibid. 3, 15; Luc. 9, 2

(98) Act. 4, 8; cfr. Act. 2, 14; 3, 12

(99) Cfr. S. LEONIS MAGNI Sermo 63, 3; Sermo 70, l-3; Sermo 94, 3; Sermo 95, 2: S. Ch. 200, pp. 50-52; 58-66; 258-260; 268

(100) Cfr. CONC. OECUM. LUGDUNENSIS I Ad apostolicae dignitatis: Conciliorum Oecumeniconum Decreta, Ed. Istituto per le Scienze Religiose, Bologna 19733, p. 278; CONC. OECUM. VIENNENSIS Ad providam Christi, ed. mem., p. 343; CONC. OECUM. LATERANENSIS 77 In apostolici culminis, ed. mem., p. 608; Postquam ad universalis, ed. mem., p. 609; Supernae dispositionis, ed. mem., p. 614; Divina disponente clementia, ed. mem., p. 638

(101) Ad Gentes, 38: AAS 58, 1966, p. 985

(102) Cfr. Lumen Gentium, 22: AAS 57, 1965, p. 26

(103) Cfr. Lumen Gentium, 10, 37: AAS 57, 1965, pp. 14, 43; Ad Gentes, 39: AAS 58, 1966, p. 986; Presbyterorum Ordinis, 2, 12, 13: AAS 58, 1966, pp. 992, 1010, 1011

(104) Cfr. 1 Thess. 2, 9

(105) Cfr. 1 Petr. 5, 4

(106) Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965, p. 16; Apostolicam Actuositatem, 11: AAS 58, 1966, p. 848; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Genesim, Serm. VI, 2; VII, 1: PG 54, 607-608

(107) Matth. 3. 17

(108) Ibid. 4, 1

(109) Luc. 4, 14

(110) Ibid. 4, 18. 21; cfr. Is. 61, 1

(111) Io. 20, 22

(112) Act. 2, 17

(113) Cfr. Act. 4, 8

(114) Cfr. Ibid. 9, 17

(115) Cfr. Ibid. 6, 5. 10: 7, 55

(116) Cfr. Ibid. 10, 44

(117) Cfr. Ibid. 9, 31

(118) Cfr. Ad Gentes, 4: AAS 58, 1966, pp. 950-951

(119) Io. 17, 21

(120) Cfr. Act. 20, 28

(121) Cfr. Presbyterorum Ordinis, 13: AAS 58, 1966, p. 1011

(122) Cfr. Hebr. 11, 27

(123) Ad Gentes, 6: AAS 58, 1966, pp. 954-955; cfr. Unitatis Redintegratio, 1: AAS 57, 1965, pp. 90-91

(124) Apostolorum Limina, VII: AAS 66, 1974, p. 305

(125) Rom. 5, 5

(126) Cfr. Io. 8, 32

(127) Thess. 2, 8; cfr. Phil. 1, 8

(128) Cfr. 1 Thess. 2, 7. 11; 1 Cor. 4, 15; Gal. 4, 19

(129) Cfr. 1 Cor. 8, 9-13; Rom. 14, 15

(130) Cfr. Rom. 12, 11

(131) Cfr. Dignitatis Humanae 4: AAS 58, 1966, p. 933

(132) Ibid. 9-14: AAS 58, 1966, pp. 935-940.

(133) Cfr. Ad Gentes, 7: AAS 58, 1966, p. 955

(134) Cfr. Rom. 1, 16

(135) Phil. 1, 3-4. 7-8

© Copyright - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana