Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMORATU DIGNA*

SANCTA ROSA LIMANA, VIRGO, PRAECIPUA CAELESTIS PATRONA
PRO TOTA DIOECESI SANCTAE ROSAE IN CALIFORNIA DECLARATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Memoratu digna pietate et in Deum cultu praeclara illa regio, California nempe in Foederatis Septemtrionalis Americae Civitatibus, quippe cum quam plurimae in ea sitae urbes, vel etiam maiores, alicuius caelicolae, cui dicatae fuerunt, nomine glorientur. Haud aliter accidit urbi, quae a Sancta Rosa nuncupatur quaeque ad Episcopalis Cathedrae dignitatem a proximo Decessore Nostro, fel. rec., Ioanne Pp. XXIII, anno MCMLXII, fuit evecta. Nunc vero Venerabilis Frater Leo T. Maher, Episcopus Sanctae Rosae in California, populi sibi commissi in eandem Caelitem pietatem fovere desiderans, a Nobis enixe postulat ut Nos Sanctam Rosam Limanam urbis ac dioecesis eiusdem nominis caelestem Patronam benigne confirmare dignemur. Nos autem, attentis expositis, huiusmodi precibus annuendum libenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Rosam a Sancta Maria, Virginem Limanam, totius Sanctae Rosae in California dioeceseos praecipuam apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis quae principalibus dioecesium Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Iunii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, p. 293

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana