Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HOSPES ERAM*

 SANCTA MARTHA CAELESTIS PATRONA DEVERSORIORUM ITALIAE DOMINORUM, MINISTRORUM MENSARUMQUE FAMULORUM, SEU «ALBERGATORI E LAVORATORI DEGLI ALBERGHI E DELLE MENSE», ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Hospes eram et collegistis me» (Mt. 25, 35): haec Christi Domini verba, qui se redditurum spondet unicuique secundum opera eius, quanti sit momenti ea animi virtus, cui hospitalitatis nomen est inditum, praeclare ostendunt. Atque Ecclesia, evangelicae legis custos diligentissima, dictis quidem ac multo magis suis institutis numquam fidelibus desiit suadere hospitem benevole humaneque esse excipiendum, ita ut, quod esset apud ethnicas quoque nationes summo in honore praeceptum, idem unum e misericordiae officiis fieret germanaeque caritatis indicium haberetur certissimum. Neque huiusce vim virtutis nostra aetate excidisse putandum est, quin immo ob increbescentes inter homines necessitudines, immutatis socialis convictus modis, dataque praeterea opportunitate itinera etiam delectationis causa suscipiendi, firmius id munus ac magis necessarium esse factum dicere non dubitamus. Hodie etenim, locis praesertim ob caeli amoenitatem bonamque aeris temperationem salubribus, quadam quasi constituta disciplina plurima inveniuntur deversoria, quae viatoribus recipiendis quam commodissime sunt instructa, ideoque ad feriandum vel rusticandum aptissima; totque sunt ii qui publico huiusmodi ministeri o dant operam, ut domini vel famuli vel tricliniarii, ut novum quasi ordinem in hominum societate efficiant. His porro viris caelesti patrocinio exemplarique nobilissimo — id firmo animi iudicio asseveramus — est opus, ut liberalitatis speciem suae vitae moribus referant, omnique insidiarum genere prohibeantur, utque fidem religionemque constanter retineant. Ad hoc quod attinet, iterum divini Libri pagina suc- currit, in qua mulier quaedam, Martha nomine, humile sed liberale hospitium Christo Dei Filio dicitur praebuisse (cf. Lc. 10, 38-40). Illa quidem «satagebat circa frequens ministerium», atque una cum fratre et sorore tanti Hospitis gratia, beneficio, alloquio fruita est. Haec autem secum reputans, Venerabilis Frater Dinus Aloisius Romoli, Episcopus dioecesis Pisciensis, cuius finibus urbes et oppida continentur multis deversoriis domibusque hospitalibus affluentia, scripsit ad Nos, ut Nostrae vi potestatis Sanctam Martham eorum, quos supra diximus, civium ordinis Patronam renuntiaremus. Cui voto libentissime satisfacere statuimns, cum praesertim alii quoque sacrorum Antistites ipsique moderatores foederatarum sodalitatum Italicarum rei deversoriae ac voluptariis itineribus procurandis, seu, ut aiunt, «Federazione Associazioni Italiane Alberghi e Turismo», in idem devenerint consilium. Quapropter, omnibus attente perpensis, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Martham omnibus Italiae deversoriorum dominis et ministris mensarumque famulis, sen «Albergatori e Lavoratori degli alberghi e delle mense», caelestem apud Deum Patronam decernimus ac constituimus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiterexstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iulii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 1, pp. 13-14

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana