Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ANGELICA SALUTATIO*

BEATA MARIA VIRGO «ANNUNTIATA» PRAECIPUA CAELESTIS
PATRONA PRO TOTA STOCKTONIENSI DIOECESI ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Angelica salutatio et Incarnationis Dominicae humanaeque Redemptionis fuit initium et Beatae Mariae Virginis excelsa patefecit privilegia, adeo ut «beatam» illam dicerent «omnes generationes». Multiplices quidem inter appellationes, Deiparae Virgini hominumque Matri ab Ecclesia datas, illa, quae ad Annuntiationis mysterium pertinet, eminet ac peculiare inter fideles obtinet obsequium. Haud aliter accidit in novissima Stocktoniensi dioecesi, a Ioanne Pp. XXIII, Decessore Nostro, fel. rec., superiore anno canonice erecta, quae in tutelam Beatae Mariae Virginis ab Angelo salutatae se tradidit. Quo magis vero consilium hoc Apostolica Nostra auctoritate firmaretur fideliumque augeretur marialis pietas, Venerabilis Frater Hugo Aloisius Donohoe, Episcopus Stocktoniensis, proprio nomine nec non Cleri populique sui, a Nobis effiagitavit ut Deiparam Virginem, praeclaro eodem nomine ornatam, totius suae dioecesis caelestem Patronam benigne renuntiare dignaremur. Nos autem, omnibus bene sciteque perpensis atque congruens tantae mariali pietati tribuere volentes praemium, huiusmodi preces excipiendas perlibenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam ab Angelo salutatam, seu sub titulo «Annuntiationis», totius Stocktoniensis dioecesis praecipuam apud Deum Patronam confirmamus seu denuo constituimus, declaramus ac renuntiamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Augusti, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, p. 294

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana