Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SALVATORIS MUNDI*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR
ECCLESIAE CATHEDRALI VICARIATUS APOSTOLICI SANCTI GEORGII,
DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO VULGO «SEÑOR DE LOS MILAGROS»
DICATA, IN OPPIDO «SAN BENITO ABAD».

 

Ad perpetuam rei memoriam. - Salvatoris mundi Cruci affixi imagine clarum et illustre esse perhibetur templum princeps vicariatus apostolici Sancti Georgii in Columbia, quod in oppido «Sancti Benedicti Abbatis» surgit ad auras; siquidem munera sua, interdum prodigiali etiam modo, miserentissimus Dominus, «Señor de los Milagros» vernaculo sermone appellatus, supplicibus ibi impertivit nec desinit largiri. Quam ob rem ecclesia effecta est sacrarium, quod magnam Christifidelium multitudinem ad se allicit, qui piae peregrinationis causa quotannis eo accedere solent. Non solum vero religione sed etiam amplitudine, opere, ornamentis haec ecclesia haud modice commendatur. Cuius quidem origo anno MDCLXX ascribitur, quo tempore regioni illi dominabantur Hispani; templum autem, quod nunc cum probatione conspicitur, anno MCMXLV est exstructum, adhibitis recentis architecturae subsidiis sed translaticia servata sacrarum aedium maiestate. Nec desunt sncerdotes numero sufficientes, qui augusta ibi celebrent mysteria populumque christianum donis caelestibus locupletent, nec pretiosae vestes atque supellex, quibus ritibus divinis decor accrescat. Cupiens autem ampliorem huic templo adiungere honorem, Venerabilis Frater Eligius Tato Losada, Episcopus titulo Cardicensis et Apostolicus Sancti Georgii Vicarius, Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure augeremus. Quas preces, Venerabilis Fratris Iosephi Paupini, Archiepiscopi titulo Sebastopolitani in Abasgia et Apostolici in Columbia Nuntii, suffragatione firmatas, libenti audivimus animo. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam cathedralem vicariatus apostolici Sancti Georgii, Domino Nostro Iesu Christo, vulgo «Señor de los Milagros» qui dicitur, consecratam et in oppido «Sancti Benedicti Abbatis» seu, uti vocant, «San Benito Abad» positam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Septembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 296-297

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana