Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

VIRTUTUM GLORIA*

SANCTUS PIUS PP. X SECUNDARIUS CAELESTIS
PATRONUS URBIS AC DIOECESIS MANTUANAE ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Virtutum gloria fulgentem gregisque cura mirabilem Pastorem, Sanctum Pium Pp. X, quem universa Ecclesia meritis praeconiis celebrat, Mantuana dioecesis singulari nomine observat ac diligit, siquidem novem annos post mandatum sibi episcopale munus saluberrima moderatione eam ornavit et auxit. Viget ibi profecto memoria eorum, quae lectissimus is Praesul egregie perfecit: catechesi enim tradendae sollerter operam dedit, ecclesiastici ordinis decorem promovit, divinam laudem provexit, morum disciplinam confirmavit, totus fuit in relevandis pauperibus. Vitae vero sanctissimae ipse ea praebuit exempla, in quae posteritas cuncta respiceret quibusque ad eandem terendam viam compelleretur. Quae igitur, Mantuanae sedi praepositus, sapienter fructuoseque instituit, ea, ad Petrianam Cathedram provectus utpote qui «instaurare omnia in Christo» (1) proposuisset, in totius Ecclesiae commodum praestitit. Quibus permotus Venerabilis Frater Antonius Poma, Mantuanus Episcopus, nomine quoque gregis sibi commissi, maxime sacerdotum et sodalium ab Actione Catholica appellatorum, Nos rogavit, ut Sanctum Pium Pp. X benigne renuntiaremus secundarium Patronum urbis ac dioecesis Mantuanorum, qui iam praesidio obteguntur Sancti Anselmi, ut praecipui Patroni, et Sancti Aloisii Gonzagae, ut secundarii item caelestis tutoris. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Pium Pp. X secundarium apud Deum Patronum urbis ac dioecesis Mantuanae constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, qua e secundariis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 418-419

(1) Eph. 1, 10.

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana