Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AD MAIOREM*

SANCTUS PETRUS CLAVER, CONFESSOR, PROCLAMATUR PRINCIPALIS CAELESTIS PATRONUS COLUMBIANAE SOCIETATIS IESU PROVINCIAE (OCCIDENTALIS ET ORIENTALIS), SECUNDARIUS CAELESTIS PATRONUS MEXICANAE SOCIETATIS IESU PROVINCIAE SEPTEMTRIONALIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Ad maiorem Dei gloriam» una cum animarum salute inter Columbianae dicionis fideles provehendam, Sanctus Petrus Claver, Confessor e Societate Iesu, adeo per quadraginta annos adlaboravit, ut non modo ab eiusdem Ignatianae Familiae sodalibus sed etiam a Columbiano populo Christiano peculiari coleretur pietate. Etenim Barrancabermejensis dioecesis in Columbia per suum Ordinarium nuper a Nobis effiagitavit ut Sanctus Petrus Claver praecipuus suus apud Deum Patronus auctoritate Nostra confirmaretur; quod Nosmet Ipsi, per similes Litteras Apostolicas die XIX mensis Augusti hoc ipso anno Piscatoris anulo obsignatas, perlibenter indulsimus. Nunc vero dilectus filius hodiernus Societatis Iesu Procurator Generalis, secundum piam venerandamque consuetudinem domesticam, a Nobis postulat, ut eundem Caelitem quarundam memorati Ordinis provinciarum, turn Columbianae tum Mexicanae dicionis, caelestem Patronum benigne renuntiare dignemur. Nos autem, de religiosis Sodalitatibus earundemque spirituali incremento, haud secus ac Decessores Nostri, iugiter solliciti, huiusmodi precibus annuendum libenti censemus animo. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Petrum Claver, Confessorem: I — praecipuum caelestem Patronum Columbianae Societatis Iesu provinciae, tum Occidentalis tum Orientalis, addita facultate eiusdem festum die IX mensis Septembris ritu primae classis quotannis celebrandi, ad normam n. 46 c) Rubricarum Codicis; II — secundarium caelestem Patronum Mexicanae septemtrionalis eiusdem Ordinis provinciae, addita item facultate illius festum eodem die, sed ritu secundae classis, quotannis celebrandi, ad normam n. 46 d) Codicis Rubricarum, confirmamus, seu denuo constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus et privilegiis liturgicis, quae principalibus vel secundariis coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 300-301

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana