Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PURPURATA SANGUINE*

SANCTUS IOANNES DE BRÉBEUF ET SOCII MARTYRES DECLARANTUR PRINCIPALES PATRONI PROVINCIAE CANADIAE INFERIORIS ET SECUNDARII PATRONI PROVINCIARUM GALLIAE ATLANTICAE, GALLIAE MEDITERRANEAE, GALLIAE SEPTEMTRIONALIS AC PARISIENSIS SOCIETATIS IESU.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Purpurata sanguine lectissimorum Evangelii praeconum, Sancti Ioannis de Brébeuf eiusque sodalium e Societate Iesu, terra Canadiensis in Fide recens invecta est salubriter confirmata et, ad hanc quod attinet, praeclaros auctus accepit; atque religiosa familia, quam martyrio suo illustrarunt, ab iis non modice est provecta et etiamnum provehitur, siquidem strenui viri illi, pie exorati, supernis muneribus eam locupletare non desinunt, fratres ad imitationem sui provocant et in opus missionale accendunt. Hac de causa Societas Iesu, veteris retinens instituti, provinciis suis, quibus peculiaris ratio cum egregiis illis Christi athletis intercedit, eosdem constituere cupit caelestes Patronos, id est imprimis Canadiae Inferioris ac deinde Galliae, quae quidem eos progenuit. Precibus igitur hac de re Nobis adhibitis libenti animo obsecundantes, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem de Brébeuf ac Socios Martyres principales apud Deum Patronos Societatis Iesu provinciae Canadiae Inferioris, simulque eosdem Sanctos Martyres secundarios Patronos provinciarum Galliae Atlanticae, Galliae Mediterraneae, Galliae Septemtrionalis, et Parisiensis constituimus ae declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis et secundariis religiosorum coetuum Patronis competunt, additaque facultate eorumdem Caelitum festum quotannis die XXVI mensis Septembris, ritu I classis in provincia Canadiae Inferioris, II vero classis in memoratis Galliae provinvciis ad normam n. 46 c) et d) Codicis Rubricarum celebrandi. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sieque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 297-298

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana