Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTORUM CAELITUM*

SANCTUS IOANNES FRANCISCUS DE REGIS PRAECIPUUS APUD DEUM
ELIGITUR PATRONUS SOCIETATIS IESU PROVINCIARUM GALLIAE
ATLANTICAE, MEDITERRANEAE, SEPTEMTRIONALIS ET PARISIENSIS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sanctorum Caelitum patrocinium, quod religiosae cuidam definitur sodalitati, magno sane momento esse putamus ad sanctimoniam iis qui Deo se voverint suadendam, quibus, dum magnam praebet copiam virtutum, auxilium quoque affert opemque validissima. Quodsi electus Caeles in ipsa familia fuit sodalis, tamquam domesticum exemplar is suis praelucet fratribus, genuina renovans praecepta Legiferi Patris. Hunc quidem morem praedicabilem, a superioribus receptum aetatibus, merito retinens Societas Iesu certis suis provinciis sanctos viros ut peculiares Patronos attribui percupit, ut inde multum incrementi religiosum vivendi institutum percipiat. Qua de causa ab ea sumus nuper rogati, ut ex Nostra auctoritate Gallicas eiusdem Societatis provincias in fidem ac tutelam S. Ioannis Francisci De Regis traderemus. Hic enim, natione Gallus, religione Ignatianus, flagrantissimo animorum praestitit studio, multasque patriae terrae peragravit regiones, populares missiones sive in montibus agrisque aviis sive in urbibus frequentibus obiens alacriterque per eas nuntians Evangelium Regni Dei; ideoque nulla potest esse dubitatio, quin dignissimus sit qui caelestis quasi custos Ignatianorum sodalium publice renuntietur. Quae cum ita sint, eiusmodi votum, a dilecto filio Procuratore Generali Societatis Iesu nomine religiosorum omnium virorum, qui in Gallia sunt, ad Nostram sedem allatum, benigne statuimus explere, id fore confisi, ut illi, pietate in eundem Caelitem augescente, animosius et suae insistant perfectioni et fidelium prospiciant saluti. Itaque ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Ioannem Franciscum De Regis, Confessorem, principalem apud Deum Societatis Iesu provinciarum Galliae Atlanticae, Galliae Mediterraneae, Galliae Septemtrionalis et Parisiensis caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus religiosorum coetuum Patronis rite competunt, additaque facultate eiusdem festum quotannis die XVI mensis Iunii, ritu I classis, ad normam n. 46, c) Rubricarum Codicis celebrandi. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 5, pp. 298-299

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana