Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESENS SUPPLICUM*

SANCTUS ANTONIUS DE PADUA PRINCIPALIS PATRONUS
ARCHIDIOECESIS INDICI-FORENSIS CONFIRMATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praesens supplicum adiutor, Sanctus Antonius Patavinus, piis obsequiis, ut accepimus, excoli solet a populo Brasiliensi, maxime a Christifidelibus archidioecesis Iudiciforensis; quorum urbs, Praesulis sedes, olim nomine eiusdem Caelitis fuit insignis, siquidem vulgari sermone «Santo Antônio de Môrro da Boiada» appellabatur; atque primus sacrorum Antistes regionem suis curis commissam in fidem ac tutelam tam incliti Viri et Ecclesiae luminis tradidit, Apostolica tamen approbatione non expetita. Itaque Venerabilis Frater Geraldus Maria de Morais Penido, hodiernus Archiepiscopus Iudiciforensis, vota etiam significans cleri plebisque Dei, moderationi suae subiectorum, Nos rogavit, ut supernum hoc patrocinium ratum haberemus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Antonium de Padua, Confessorem et Ecclesiae Doctorem, universae Iudiciforensis archidioecesis principalem apud Deum Patronum confirmamus, seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant sen spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime snffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 419-420

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana