Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DULCI CUIDAM*

BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA
PRAECIPUA PATRONA, ATQUE S. PHILIPPUS APOSTOLUS
AEQUE-PRINCIPALIS PATRONUS DIOECESIS ORURENSIS DECLARANTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dulci cuidam pietatis motui obsequentes, Orurensis dioecesis fideles Beatissimam Dei Genetricem eamque potissimum, tanti memores mysterii, in caeleste domicilium evectam venerantur. Hunc autem cultum marialem, qui — ut neminem latet — uberrimo semper fuit et erit fructui animis christianorum, simile Sancti Philippi Apostoli subsequitur studium, quod, a maioribus traditum, in praesenti quoque viget floretque. Quibus certis usus argumentis, Venerabilis Frater Georgius Manrique, sacrorum Antistes in illa, quam supra diximus, iurisdictione, per litteras ad Nos datas significavit sibi esse in animo non solum sacerdotes ac fideles, verum etiam apostolici muneris labores Augustae Matri in caelum Assumptae sollemni ratione consecrare, itemque illius praeclari Christi discipuli cultum provehere; quapropter id instantius rogavit, ut almam Deiparam eundemque Apostolum per Nostrae potestatis decretum primos Orurensis dioecesis tutores constitueremus. Quod votum benigne excipere et adimplere non dubitamus, cum certa Nos teneat spes incrementi, quod decreta patrocinia catholicae religioni ibidem afferent. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam in caelum Assumptam principalem apud Deum caelestem Patronam et Sanctum Philippum Apostolum aeque-principalem Patronum universae Orurensis dioecesis constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 7, pp. 421-422

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana