Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRIMUM SANCTITATIS*

SANCTA ROSA LIMANA, VIRGO, PRAECIPNA PATRONA UNIVERSAE
DIOECESIS SANCTAE ROSAE IN ARGENTINA CONSTITUITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Primum sanctitatis florem, quem Meridiana America protulit, Sanctam Rosam Limanam, Christifideles dioecesis Sanctae Rosae in Argentina, quae appellationem a lectissima illa Virgine traxit, piis ornare perhibentur obsequiis rerumque suarum habere praesidium. Cum igitur Venerabilis Frater Georgius Mayer, eiusdem Ecclesiae Episcopus, vota etiam cleri populique, suis commissi curis, Nobis significans, Nos rogasset, ut idem Americae catholicae lumen iurisdictionis suae renuntiaremus caelestem Patronam, Nos preces eiusmodi libenter esse accipiendas censuimus. Fore igitur probe confidimus, ut e suavissimo illo flore christianae virtutis odor afflet toti dioecesi eidem. Quae cum ita sint, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctam Rosam Limanam, Virginem, praecipuam apud Deum universae dioecesis Sanctae Rosae in Argentina Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Octobris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, p. 511

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana