Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

CONDITRIX, ANTISTITA*

BEATA MARIA VIRGO, A SEPTEM DOLORIBUS APPELLATA,
PRAECIPUA PATRONA DECLARATUR
CONGREGATIONIS FILIORUM A CARITATE,
QUI VOLGO SODALES CANOSSIANI DICUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Conditrix, antistita et mater habetur coliturque in Congregatione Filiorum a Caritate dolorosissima Virgo Maria iam inde ab Instituti ortu, cum scilicet Beata Magdalena e Marchionibus de Canossa, multorum Episeoporum obseeuta voluntati, quod opus mulierum proprium inchoaverat, pari ad homines ratione statuit transferre. Quae enim acerbos ac salutiferos Reginae Martyrum dolores suis seriptis commemoravit, ipsisque vitae suae moribus expressit, illa peculiarem sodalium pietatem divino Calvariae facto voluit innixam ac sanguine nostri Redemptoris lacrimisque Deiparae Mariae quasi conspersam. Ita quidem factum est, ut Canossiani sodales, in tutelam Virginis Perdolentis traditi, preces effundere multas aliaque exsolvere Eius honori officia

consuescerent, atque etiam, huius cultus retinentes, sacri apostolatus labores, ad iuvenum praesertim bonum procurandum, susciperent. Quodsi diu admodumque pauci una tantummodo sede Venetiis, intra fines paroeciae Sancti Ieremiae, sunt usi, hodie, meliore spe auctus arridente, religiosi iidem viri alacrius suo instant operi, christianamque, quam curant, animorum institutionem mariali religione perfundunt ac perficiunt. Hoc enim in lege novissima, ab hac Apostolica Sede omnino probata, statuitur, ut pias condant sodalitates, a Virgine Perdolente appellatas, quibus adulescentes ut socii asciscantur, sollemnia statis diebus celebrent, et, ad proprium vivendi genus quod attinet, exercitationes faciant pietatis suique castigationes ad caelestis suae Patronae laudem. Nunc autem, his omnibus ad Nos relatis, dilectus filius Praepositus Generalis Congregationis Filiorum a Caritate, nomine quoque supremi consilii religiosorumque omnium virorum, Nos impense rogavit, ut mariale patrocinium, eadem appellatione distinctum, publice sollemniterque ediceremus. Quod votum, amplissima roboratum commendatione Dilecti Filii Nostri Alfredi S. R. E. Cardinalis Ottaviani, Protodiaconi Sanctae Mariae in Domnica atque eiusdem Congregationis Protectoris, benigne esse admittendum censemus. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Virginem Mariam, a Septem Doloribus appellatam, principalem apud Deum universae Congregationis Filiorum a Caritate, qui vulgo sodales Canossiani dicuntur, caelestem Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posternm pIenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ne definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 514-515

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana