Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SUAVEM PIETATIS*

SANCIUS FRANCISCUS SALESIUS, EPISCOPUS, CONFESSOR
ET ECCLESIAE DOCTOR, PRINCIPALIS CAELESTIS
PATRONUS DIOECESIS BAKERIENSIS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Suavem pietatis magistrum, Sanctum Franciscum Salesium, sacrorum administri et Christifideles dioecesis Bakeriensis, in finibus Foederatarum Civitatum Americae Septemtrionalis, studiose excolunt et venerantur. Cui eximio Caeliti prima in urbe Bakeria exstructa ecclesia eaque parva et lignea sacra traditur fuisse; constituta vero dioecesi. ab ea urbe appellata, templum princeps opere egregio est aedificatum honori eiusdem Sancti Francisci idque merito, siquidem assiduus ille nominis catholici propagator praesidium habebatur ea in America regione, quae plurimum missionalis operis postulabat. Quibus omnibus perpensis, Venerabilis Frater Franciscus P. Leipzig, Bakeriensis Episcopus, vota etiam significans cleri populique pastoralibus curis suis commissi, Nos rogavit, ut Sanctum Franciscum Salesium suae dioecesis caelestem renuntiaremus Patronum. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Franciscum Salesium, Episcopum, Confessorem et Ecclesiae Doctorem, principalem universae Bakeriensis dioecesis caelestem apud Deum Patronum constituimus et declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 513-514

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana