Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAESIDIUM DEIPARAE*

BEATA MARIA VIRGO DE MERCEDE PRINCIPALIS PATRONA
ARCHIDIOECESIS TUCUMANENSIS DECLARATUR. 

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praesidium Deiparae Virginis merito expetunt homines in terrena peregrinatione constituti tot inter res adversas ac discrimina, quae corporibus et animis imminent, atque ea duce et deprecatrice ad aeternam perveniunt salutem. Magno igitur cum gaudio a Venerabili Fratre Ioanne Carolo Aramburu, Tucumanensi Archiepiscopo, accepimus Christifideles, ea in regione incolentes, ad quam sacra potestas ipsius pertineret, singulari studio ferri in Beatam Virginem de Mercede idque a multo iam tempore; et eiusdem honori quotannis sollemnia agi summo cum apparatu, maxima cum alacritate; nec solum vulgus ea participare sed etiam auctoritates ex ordine ecclesiastico atque civili. Cum praeterea imago Dei Genetricis, nomine illo appellatae, anno MCMLIV per archidioecesis urbes, oppida, pagos circumveheretur, amplissimi fructus spirituales, ut idem ad Nos attulit Praesul, sunt percepti. Qui pro pastorali, qua exercetur, cura Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem de Mercede, archidioecesis, cui praeest, principalem Patronam caelestem benigne renuntiaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem de Mercede principalem cunctae archidioecesis Tucumanensis apud Deum Patronam constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Novembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 518-519

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana