Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

HILDESIAE DECUS*

TITULUS AE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS PAROECIALI ECCLESIAE
SANCTI GODEHARDI IN URBE HILDESIA CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Hildesiae decus merito habetur templum paroeciale Sancto Godehardo, eius sedia Episcopo, dicatum, quod antiquitate, magnificentia, religione plurimum commendatur. Quae ecclesia, anno MCXXXIII exstrui coepta una cum continenti coenobio monachorum ex Ordine Sancti Benedicti, propter molis amplitudinem, structurae singularem venustatem, praeclara ornamenta artis peritorum animos ad se convertit. Sed pietatis etiam est domicilium egregium, siquidem ibi post dissolutum monasterium vita paroecialis viget et sacris ritibus agendis sedula cura adhibetur; id etiam memorandum, deleto bellica calamitate templo cathedrali Hildesheiensi, hanc Sancti Godehardi ecclesiam quindecim annos principem religionis sedem eius dioecesis fuisse. Quibus rebus permotus, Venerabilis Frater Henricus Maria Janssen, Hildesheiensis Episcopus, Nos rogavit, ut eiusdem ecclesiae honorem, Basilicae Minoris nomine ac iure tributo, benigne augeremus. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam, Deo in honorem Sancti Godehardi Hildesiae consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, p. 973

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana