Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ORDINIS DOMINICIANI*

SANCTUS ALBERTUS MAGNUS COGNOMINIS RELIGIOSAE PROVINCIAE,
IN FOEDERATIS SEPTEMTRIONALIS AMERICAE CIVITATIBUS
EXSTANTIS, PRAECIPUUS PATRONUS ELIGITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ordinis Dominiciani decus, Sanctus Albertus, quem magnum clarumque cum ob divinarum disciplinarum physicorumque prudentiam, tum ob religiosae virtutis splendorem ipsum inditum cognomen demonstrat, verissimum exemplar, studio atque imitatione dignissimum, a suis sodalibus semper est habitus. Etenim, aetati Patris Legiferi proximus, peculiare conditae familiae munus, quod est «Contemplata aliis tradere», sua vivendi ratione visus est comprehendere; quam ob rem ut summa eum constantique pietate prosequi, sic res institutaque Ordinis in eius tutelam tradere alumni Sancti Dominici solent. Et item media in regione Foederatarum Americae Civitatum religiosa provincia est iam pridem constituta, eademque, cum ab illo Caelite nomen sumpserit, singularis debitum venerationis ei officiosa persolvit. Non solum enim in provinciae finibus domus coenobialis invenitur Sancti Alberti patrocinio commissa, sed recens quidem etiam Institutum Albertianum est conditum naturalibus disciplinis excolendis, in eoque elaborant sodales, ut, Alberto auctore ac duce, eae pervestigentur rationes quae christianae sapientiae cum recentiore doctrina intercedant atque etiam ut, Pio PP. XII obsecuti, qui Decessor Noster desideratissimus Albertum rerum naturae peritis praecipuum Patronum decrevit (cf. Apostolicas Litteras Ad Deum in A. A. S. 1942, pp. 89-91), sacrum ministerium ad doctorum praesertim virorum bonum et utilitatem obeant. Tot ergo de causis dilecto filio provinciae, quam supra diximus, Praeposito visum est id esse ab Apostolica Sede impetrandum, ut idem Caeles sacrae dicionis, tanto iam nomine illustris, Patronus rite ac definite ediceretur. Quod votum, commendatione Generalis Procuratoris Ordinis Fratrum Praedicatorum auctum, benigne admittere statuimus, plane confisi decretum patrocinium cunctis auxilio usque validiori fore sodalibus ad propriae et suae vitae sanctimoniam accurandam suique apostolatus propositum, magni sane momenti, assequendum. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Albertum Magnum, Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem, religiosae provinciae Ordinis Fratrum Praedicatorum, quae, eiusdem Caelitis nomine insignis, in Foederatis Septemtrionalis Americae Civitatibus est constituta, principalem apud Deum caelestem Patronum eligimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 677-678

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana