Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD EXSTAT*

TEMPLUM S. URBANO PAPAE MARTYRI DICATUM, QUOD EXSTAT IN URBE TRECIS, TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Quod exstat Trecis, in Gallica urbe ecclesiastica itemque civili iurisdictione insigni, templum Sancto Urbano Pontifici et Martyri sacrum, est certe pro aedificationis elegantia partiumque convenientia pulcherrimum, quippe curo Gothici generis expressum referat exemplum. Id ipso in loco paternae domus erigendum, nomineque gloriosi Decessoris appellandum curavit pietas Urbani PP. IV, cui sapientissimo sollemnis Corporis Dominici auctori laus perennis est ab Ecclesia tribuenda. Hac igitur origine nobilissimum, post longum temporis spatium est solidatum, donec ineunte saeculo vicesimo ad perfectam sui exaedificationem pervenit. Antea quidem canonicorum virorum collegio fuit ornatum iussuque Pontificis illius Apostolicae Sedi proxime subiectum; hodie vero sua conspicuum venustate, cognominis paroeciae est caput plurimisque a fidelibus, utpote quod in media exsurgat urbe, religionis causa celebratur. Floret ibi cultus divinus sacrisque faciendis multa ac pretiosa possidetur supellex; neque desunt piae sodalitates, e quibus una, in primario ordine ascripta, honorem adorationemque Eucharistico Sacramento proprii vi muneris adhibet. Reliquiae etiam Caelitum Sanctorum, in thecis artificiosis inclusae, studio diligentiaque asservantur, atque ossa Urbani PP. IV, Tricassinorum ornamenti, Perusio allata Leonis PP. XIII temporibus ibidem condita sunt. Quae omnia reputanti, Venerabili Fratri Iuliano Le Couëdic, Trecensi Episcopo, pontificiam pro tam clara ecclesia expetere dignitatem visum est, cum praesertim duae instarent saeculares celebrationes. Siquidem in hunc ipsum annum septimum incidet saeculum ab instituto Corporis Dominici festo et ab excessu illius Pontificis, quorum memoriam sollemnissime agere ut religionis antistites ita publici magistratus percupiunt. Censentes igitur votum studiosi Praesulis libenti animo iisdemque de causis esse admittendum, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum Trecense, Deo in honorem Sancti Urbani Papae Martyris dicatum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 678-679

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana