Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

 PRAECLARA DEI*

BEATA MARIA VIRGO, VULGO «DE LA CINTA» NUNCUPATA,
PRINCIPALIS PATRONA CAELESTIS URBIS HUELVAE DECLARATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclara Dei Genetrix christianique populi praesidium Maria ab Huelvensibus civibus impenso amore, vehementi studio, non defervescente pietate excoli perhibetur; qui ei vulgare nomen «de la Cinta» adicere consueverunt. Quae religio a vetere repetitur aetate, siquidem saltem saeculo XV apud eos iam constat fuisse sacellum, ubi imagini Deiparam ea appellatione insignem referentia Christifidelibus veneratio cultusque tribuebatur. Quae quidem sacra aedes etiamnum frequens est plebis Dei cotidianis concursibus. Sollemne quoque honori eius, quam Tutricem suam praesentissimam habent, Huelvenses die VIII mensis Septembris maximo cum apparatu et mira cum animorum alacritate quotannis agere dicuntur. Quorum plurimi nomen piae Sodalitati dederunt, iam pridem constitutae, ut augustae Virgini «de la Cinta», quam vocitant, religionis praestarentur officia. Quibus rebus permotus, Venerabilis Frater Petrus Cantero Cuadrado, Huelvensis Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, vulgo ut supra diximus, nominatam, urbis Huelvae caelestem renuntiaremus Patronam. Quibus precibus libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, vulgo «de la Cinta» appellatam, urbis Huelvae principalem apud Deum Patronam confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 735-736

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana