Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

INCLITA PIETATIS*

TITULUS SE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE S. IOSEPH, VULGO APPELLATA
«DES FINS» ET IN URBE ANNECIO POSITA, CONFERUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Inclita pietatis sedes perhibetur ecclesia esse Sancto Ioseph, Deiparae Sponso, sacra, quae, adiecto vulgari nomine «des Fins» appellata, amplitudine insignis et opere nobilis, Annecii surgit. Est autem templum paroeciale ea in urbis regione positum, quam praesertim opifices incolunt. Inter hos ergo is, qui fabrilibus se exercuit, ut Nazarethanae sanctissimae Familiae rationibus consuleret, veluti conversatur; eos ad bona etiam superna appetenda evocat; praesenti suo auxilio obtegit. Iuvat quoque memorare in sacello, huius paroeciae proprio, imaginem Beatae Mariae Virginis singulari excoli religionis studio. Quam ipse Sanctus Franciscus Salesius peculiari fertur prosecutus esse amore et observantia. Vota igitur proferens Christifidelium, qui eandem ecclesiam celebrant, hodiernus eius parochus submissas Nobis adhibuit preces, ut tam egregium templum Basilicae Minoris nomine ac iure augeremus. Quibus supplicationibus, Venerabilis Fratris Ioannis Sauvage, Anneciensis Episcopi, commendatione suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti Ioseph, almae Deiparae Sponsi, in urbe Annecio consecratam et addita vulgari appellatione «des Fins» insignem, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, qua e templis eodem titulo donatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 219-220

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana