Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SEX AMPLIUS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA PAROECIALIS
IN URBE «ARNHEM», ARCHIDIOECESIS ULTRAIECTENSIS, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Sex amplius saecula ecclesia paroecialis Sanctae Valburgis, quae in urbe «Arnhem» posita finibus archidioecesis Ultraiectensis continetur, Christifidelium animos ad se convertit, peregrinatorum turmas ad se allicit atque efficit, ut spirituales fructus ibi percipiantur nec pauci nec leves. Non est quin comprobet architecturam, imagines ceteraque ornamenta, imprimis autem serinium, in quo reliquiae Sanctae Caelitis conditae sunt, admirationem habet pietatemque fovet. Meritis ergo laudibus celebratur haec religionis inclita sedes, ita ut digna sane sit, quam etiam Nos, qui Summi Pontificatus gerendi et universae Ecclesiae regendae munus obimus, singulari studio respiciamus. Libenter hanc ob rem preces audivimus, quibus Dilectus Filius Noster Bernardus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Alfrink, Ultraiectensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum illud Basilicae Minoris nomine ac iure decoraremus. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem Sanctae Valburgis in urbe «Arnhem», intra fines Ultraiectensis archidioecesis, consecratam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Oetobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 371-372

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana