Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MARIALIS NOMINE*

 TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE METROPOLITANAE ROSARIENSI TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— Marialis nomine ac pietate merito praedicatur urbs perfrequens et industria, utpote quae, «Rosarium» appellata, Beatam Mariam Virginem a Rosario conditricem suam habeat atque patronam. Sedes autem praecipua religionis studii, quo cives tenentur, est templum cathedrale, eo in loco positum, ubi olim parva sacra aedes, Dei Genetrici dicata, fuit constituta. Allata est tunc ex urbe Sanctae Fidei imago almae Deiparae, nomine Rosarii excultae, cuius obtecta praesidio prima illa paroecia effloruit. Pro qua effigie post aliquid temporis altera fuit substituta, quae, magis in dies fidelium obsequiis ornata, anno MCMXLI aureo diademate est redimita. Ecclesia ipsa cathedralis anno MDCCCXXXVI exaedificata et inter annos MDCCCLXXXII et MDCCCLXXXVIII penitus refecta, maiestatem praefert ob molis amplitudinem, tholum, qui ei est impositus, sacrasque turres, atque etiam venustate commendatur ob columnarum elegantiam, imagines egregio artificio expressas aliaque ornamenta. Est demum prae Nobis ferendum Beatam Mariam Virginem a Rosario, anno MCMLIV, cum Marianus Annus sollemnibus per orbem frequentaretur, Urbis ac dioecesis Rosariensis caelestem Patronam a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem., esse provido consilio renuntiatam. Cuius cultus in crypta eiusdem maximae ecclesiae plurimum viget. Dignam ergo sedem tantae dominae ac tutricis cupiens honore augere, Venerabilis Frater Gulielmus Bolatti, Rosariensis Episcopus, Nos rogavit, ut princeps templum, quod laudavimus, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum metropolitanam ecclesiam Rosariensem, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario consecratam, ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis eodem titulo decoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 714-715

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana