Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SUPREMI PONTIFICATUS*

REGIONES MONS LEONINUS ET GANA A DELEGATIONE
APOSTOLICA AFRICAE OCCIDENTALIS SEIUNGUNTUR ET DELEGATIONI APOSTOLICAE MEDIAE AFRICAE OCCIDENTALIS SUBICIUNTUR.

 

Ad futuram rei memoriam. — Supremi Pontificatus officium Nos impellit, ut ea sollicita cura praestemus, quae Nomini Christiano propagando et saluti fidelium in regionibus degentium, quae missionali opere excoluntur, aptius conducere videantur. Mentem igitur Nostram convertimus ad Africana territoria, quae Mons Leoninus et Gana appellantur et Delegationi Apostolicae Africae Occidentalis usque in praesens tempus erant subiecta. Visum est enim, propter spirituales utilitates Christifidelium, ea inde distrahere et ad aliam Delegationem huiusmodi transferre. Itaque, e consulto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, regiones Montem Leoninum et Ganam a Delegatione Apostolica Africae Occidentalis seiungimus atque Delegationi Apostolicae Mediae Africae Occidentalis adicimus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 717-718

 

© Copyright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana