Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

AMPLISSIMO IN COETU*

AD EXC.MUM P. D. IOANNEM PEREIRA VENÂNCIO, LEIRIENSEM
EPISCOPUM, OB ROSAM AUREAM AD FATIMENSEM ECCLESIAM
PER EMINENTISSIMUM LEGATUM FERDINANDUM S. R. E.
PRESBVTERUM CARDINALEM CENTO MITTENDAM.

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Amplissimo in coetu extremo tertiae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, in quo Constitutio de Ecclesia, eius praeclaram compagem nova luce collustrans, est probata, Nos, fulgidae coronae Beatae Mariae Virginis et augustae caeli terraeque Reginae novam veluti gemmam inserentes, Matrem Ecclesiae eam renuntiavimus. Quo in consessu etiam ediximus Nos Auream Rosam ad Fatimense templum per Legatum mittere statuisse. Hoc enim mariale sanctuarium celeberrimum est non solum apud dilectissimum Nobis populum Lusitanum, sed etiam apud alios plurimos Christifideles, qui sunt per orbem terrarum. Et quemadmodum Pius PP. XII, Decessor Noster rec. mem., in maximis temporum angustiis humanum genus Immaculato Cordi Beatae Mariae Virginis devoverat, ita et Nos, gravissimas necessitates, quae in praesenti urgent, respicientes, id praesidio eiusdem Deiparae Virginis tunc commendavimus. Dum igitur id, quod in eodem universalis Svnodi coetu annuntiavimus, ad effectum deducimus, hac spe tenemur fore, ut a Christo Domino ea, quae est mater ipsius et «mater membrorum eius» (S. Aug., De sancta virg., 6; PL 40, 399), impetret Concilio Oecumenico ac toti Ecclesiae novam uberemque caelestis gratiae abundantiam, ut ea sit religiosae unitatis valida effectrix, ut pressos calamitate et aerumnis benigne refoveat, ut peccatores ad melioris vitae rationem reducat, ut eos, qui impietatem et atheismum profitentur, ad timorem Dei et verae fidei revocet lucem, ut optatum pacis bonum mundo conciliet. Harum rerum, quae animum pulsant Nostrum, singulare hoc munus, pretioso metallo concinnatum, volumus esse signum perenne, idemque nobilem istam pietatis marianae sedem, a Pio PP. XII Basilicae Minoris nomine ac dignitate merito auctam, ornare. Haec vero maiore etiam cum studio expetimus agimusque, ut simul fidem populi Lusitani in luce ponamus ac laude celebremus, maxime prae oculis habentes peculiarem navitatem, qua istius Nationis Christifideles catholicas missiones non pauca per saecula provexerunt. Itaque, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, Fatimensi ecclesiae Rosam ex auro conflatam, ibique religiose asservandam, harum Litterarum vi tribuimus et largimur. Quae vero in sollemni Benedictionis Rosae huiusmodi caerimonia a Deo supplices postulavimus, ut nimirum prospera cuncta concederet, adversa destrueret, ea iterum impenso animi ardore a misericordiarum Patre effiagitamus ut sacrorum administris et universo populo Lusitanae Nationis cumulate impertiat. Ut autem sacrum hoc munus cum honore, quemadmodum par est, suscipiatur, volumus illud eidem Fatimensi templo dari per Dilectum Filium Nostrum Ferdinandum Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyterum Cardinalem Cento. Cum vero ibidem sacrum sollemne ea de causa peragetur, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui peccata sua confessi et sacra Communione refecti, vel eidem sacro interfuerint ibique pro Sanctae Ecclesiae bono pias preces ad Deum fuderint, de omnipotentis Dei misericordia ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli atque Nostra auctoritate confisi, Indulgentiam plenariam benevolenter in Domino elargimur. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Martii, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 459-460

 

© Copvright 1965 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana